In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hic dicitur. Doctor in ista quaestione primo adducit aliquas opiniones quas improbat. Secundo respondet ad quaestionem secundum opinionem propriam. Prima opinio est D. Bonaventurae dist. 11. art. 2. q. 5. solvendo secundum argumentum, qui dicit quod ista: Christus est creatura, est simpliciter neganda. Et si dicatur, quod natura assumpta est creatura, ergo propter communicationem idiomatum, potest etiam dici quod Christus est creatura. Dicit D. Bonaventura, quod communicatio idiomatum non sit in his, ubi est repugnantia proprietatis unius naturae ad aliam naturam ; et talis est in proposito, quia esse creaturam dicit inceptionem, et incipere esse, quae est proprietas creaturae, repugnat aeternitati, quae est proprietas naturae divinae ; licet ergo Christus dicatur homo, non tamen potest denominari a proprietate hominis, repugnante proprietati naturae divinae.
Contra hanc opinionem arguit Doctor tripliciter. Primo, aeternitati ita repugnat non esse post esse, sive desinere esse, sicut incipere esse ; sed conceditur Christus mortuus, et tamen mortuum dicit desinere esse, quia dicit non esse post esse, patet, quia dicit non vivere post vivere, et vivere viventibus esse, 2. de Anim. text. com. 37. Secundo, quia mortale et immortale ita formaliter repugnant, sicut creatum et increatum, et tamen ambo conceduntur de Christo. Tertio, quia si negatur Christum esse creaturam, quia incipere esse repugnat aeternitati, quae est proprietas naturae divinae, ita negabitur Christum esse creatorem, quia esse creatorem est proprietas naturae divinae, quae repugnat creaturae, quae est proprietas naturae creatae.