QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum in materia rerum naturalium sit aliqua pars formae generandae, eoagens ad compositi generationem ?
Arist. hic text. 29. D. Aug. lib. 3. de Trin. c. 8. D. Thom. hic lect. 8. et 1. p. q. 113. art. 2. Albert. 1. Phys. tract. 3. c. 3. Durand. in 2. dist. 16. q. 2. Sol. 1. Phys. q. 7. Fland. q. 17. art. 3. et sequent. Suar. disp. 15. Met. sect. 2. Hurt. disp. A. Phys. sec. 2. Aversa, q. 20. Phys. sect. 7.
Quod sic, duabus viis. Prima, aliter forma fieret ex nihilo, et ita crearetur. Secunda via ex naturalitate generationis, quae multipliciter confirmatur. Primo per definitionem naturae, 2. Physicor. text. com. 3. principium non dicitur in quo est motus, sed motus ejus in quo est principium illud, sive ille motus. Nec videtur intelligi d principio passivo tantum ; tum, quia magis dicitur forma esse natura quam materia ex 2. Physicor. t. c. 12. et inde. Tum, quia tunc non videretur differentia inter naturalia et artificialia, quam ibi ponit, quia artificialia, inquantum hujusmodi, non habent principium motus, naturalia habent ; patet quod artificialia habent principium passivum, aliter fieret, quod impossibile est fieri. Tum quia in ultimo cap. secundi, t. c. 78. Aristoteles sic dicit : Quod si domus esset eorum, quae natura, sic fieret a natura, sicut nunc ab arte, et quod planius est in eodem cap. t. c. 86. dicit, si navifactiva esset in lignis, similiter faceret navem, sicut nunc natura, sed navifactiva est principium activum. Ibidem etiam t. c. 84. dicit, quod a natura sunt, quaecumque sunt a principio intra mota, etc. A, videtur nominare causam efficientem. Tum quia 6. Metaph. t. c. 1. Aristoteles probans Philosophiam non esse practicam, arguit hoc ex objectis, nam fa tibilium principium est in fidente, naturalium principium est in moto. Tum, quia 2. Physicor. t. c. 66. et inde, reducit Aristoteles casum, et fortunam ad naturam et intellectum ; constat secundum ipsum, quod casus et fortuna sunt causae per accidens efficientes: ergo natura est per se effectiva. Tandem confirmatur per illud 2. Ethic. Violentum est, cujus principium est extra, non conferente vim passo haec definitio videtur convenire generationi naturali, nisi passum coagat.
Item Aristoteles dicit in littera, t. c. 29. quod a natura fiunt, in quorumcumque materia est pars aliqua formae, quae sic movet materiam, sicut moveretur ab extrinseco, quid manifestius?
Contra, forma est simplex ex 6. principiis. Si igitur aliquid praeest, videtur quod sit composita.