First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
APPENDIX H. 191
lerandam, aut permittendum, ut dictae piae meditationes a pueris de- cantentur seu a cathechista aliquo ad omnes praecavendas obloquutiones. Serio autem libratis omnibus quae a laudato Antistite adnotata fuere, Emi PP, rescribendum censuerunt: - Firma alterna recitatione vel cantu iuxta consuetudinem, servatis tamen decretis anni 1784 et 1844, curandum prudentiori modo quo poterit, ut id tantum a pueris vel ludimagistris fiat.
Decr. S. C. de Prop. F. 20 Nov. 1838. - De transitu ab aliquo ritu
ad alterum apud orientales.
Cum Sacra Congregatio de Propaganda Fide recto Ecclesiae regi- mini in Orientis partibus valde profuturum cognoverit, et regula quae- dam traderetur circa transitum ab aliquo ex ritibus orientalibus ad al- terum : in generali Conventu habito die 10 Septembris anni 1838, re- ferente Emo ac Rmo D. Iosepho S. R. E. Cardinali Mezzofante, quae sequuntur decernenda censuit. Ex orientalibus nonnulli, uti sunt armeni et maronitae, cum Ecclesia latina pro Eucharistia utuntur azymo ; alii vero fermentato, melchitae nimirum, chaldaei, syri, et cophti : nemo proinde a ritu in quo fit usus azymi transire valeat ad ritum in quo conficitur in fermentato, absque beneplacito Sedis Apostolicae; idemque erit servandum circa transitum ex ritu in quo adhibetur fermentatum ad ritum in quo praecipitur usus azymi. Cum autem inter duos ritus permutandos non adest praefata materiae in Eucharistia disparitas, suf- ficiat consensus duorum Episcoporum a quo, et ad quem fit transitus. Haec pro illis sunt constituta qui iamdiu catholicam fidem profiteantur ; quod vero ad haereticos et schismaticus pertinet, qui ad Ecclesiae sinum redeunt, permittendum censuit S. C. ut orientalem ritum qui magis iis placuerunt amplectantur.
Hanc autem S. Congregationis sententiam SSmo D. N. Gregorio div. prov. PP. X V I . . . relatam in audientia diei 16 eiusdem mensis et anni, SSmus benigne approbavit atque in omnibus servari praecepit.
Ex Const. Allatae sunt Bened. XIV 26 Iulii 1755. - Quoad rituum commixtionem.
Iure canonico illud quidem statutum habetur, ritum orientalem et graecum cum latino haud esse miscendum, uti videre est ex integra Decretali Caelestini HI apud Gonzalos cap. Cum secundum, De tempo- ribus Ordinationum,' atque in Decretali Innocentii III cap. Quanto, De consuetudine,' cap. Quoniam, De officio Iudic. Ordinar, et in Decretali