LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Et est digressu) declarans quot et quae principia, et quare sunt motus processivi, ut melius declarentur praeinducta.
Nos autem ut ea quae dicta sunt magis intelligibilia fiant, digressionem faciendo dicimus, quod ad omnem motum tria secundum rationem exiguntur in genere moventia composita, praeter movens simplex, et praeter id quod ultimo movetur. Si enim debeat fieri motus, oportet quoddam esse ex judicio discernens et electionem et motum debere fieri : et oportet esse electionem motus : et tertio oportet esse appetitum completum ad opus. Non enim fit motus nisi ad bonum simplex, vel ut nunc. Non igitur fit umquam motus, nisi sit judicatum de bono simpliciter vel ut nunc, et sic decretum motum debere fieri. Facto autem decreto non necessario fit motus, quia forte non eligit quod ex judicio decretum est. In hoc enim anima differt a natura : quia natura secundum formam qua informata est, necessario movetur : ut calido informatum, necessario calefacit: et gravitate informatum, necessario descendit : sed anima etiam postquam concepit formam boni simpliciter vel ut nunc, non necessario eligit eam, sed libertatem habet secundum quod voluerit eligendi, propter quod ad motum exigitur electio post judicium : et judicium quidem fieri potest praeter electionem. Electio autem numquam fit praeter conceptum et judicatum de bono simpliciter vel ut nunc. Electio enim est duobus propositis unum alteri praeoptare. Judicium autem de quo loquimur, est per modum arbitrii potius quam per modum probationum et sententiae : quia anima cognitiva in talibus potius proprium arbitrium sequitur, quam naturam rei de qua judicat : sciens enim et prudens aliquando arbitratur de faciendo contrario modo quam secundum rem esset arbitrandum si rationem rei sequeretur. Similiter etiam quando eligit, potius ad libertatem et arbitrium proprium eligit, quam attendat eligibilis naturam et rationem. Videmus enim prudentes et scientes eligere aut non eligenda, aut minus eligenda secundum naturam rei et rationem. His autem duobus sic perfectis, consequitur plenus et completus appetitus, sive voluntas de faciendo : et hic appetitus iterum nec rem sequitur, nec judicium, nec electionem de necessitate, sed potius etiam libertatem habet, etiam electione facta, ab electione declinandi et a judicio quod praecessit: propter quod saepe consilio habito et electione, dicimus vim facere nobis et aliud volumus et operamur, sed tamen nullo judicio et milia electione praehabitis, numquam erit completa voluntas de faciendis : eo quod sine judicio non esset electio de volito, et sine praeoptatione hujus prae aliis non in hoc completur voluntas. Haec igitur tria sunt moventia composita, quorum quodlibet componitur ex forma boni primi moveritis, et potentia animae quae concipit bonum illud : sed judicans primum non componitur, nisi ex forma boni moventis et potentia judicante. Similiter autem volens, sive appetens,
non componitur nisi ex appetente et forma boni quam appetit : sed medium quod eligit, componitur ex tribus elementis : habet enim formam primi boni moventis, et habet aliquid cognitionis : eo quod collatio unius eligibilis ad aliud, non fit sine cognitione : et habet aliquid appetitus per quod unum praeoptat alteri. Haec autem tria moventia sic secundum formam primi moventis dicta sunt in genere.
Haec autem secundum substantiam dividentur in tria rursum. : quoniam in rationalibus intellectus practicus ex judicio movens est per suam scientiam. Liberum autem arbitrium est habens formam moventis compositam ex judicio et voluntate : voluntas autem movetur secundum rationem appetitus solum. In his autem in quibus est anima sensibilis ut perfectio ultima, movet phantasia per modum judicii, et est in ipsis aestimativa, quae habet aestimare per modum electionis : et est appetitus in ipsis secundum concupiscibilem et irascibilem, qui impetum facit in opera per virtutes quae sunt in membris. In his autem in quibus sensibilis non est perfectio ultima, sed est in eis secundum esse sensibilis, in his phantasia et aestimativa et appetitus secundum utramque partem sui participant aliquid rationis, et suasibilia sunt a ratione, et secundum hoc movent. De his omnibus dictum est in tertio libro de Anima, et iterum dicturi sumus in scientia Ethicorum monaslicorum. Patet igitur secundum subjecta moventia dividendo moventia, quod dividuntur in tres terminos.
Praeter omnia haec est movens primum : et hoc est duplex, et simpliciter bonum, et ut nunc et hoc bonum : et hoc est ita movens quod est immobile. Bonum autem simplex tres habet conditiones, quod videlicet est aeternum, et verax, et primum : et quia est aeternum, non quandoque movet, et quando non, sed semper : et quia est verax, non movet per accidens, sed per seipsum : et quia est primum, movet ita quod ante ipsum nihil est sibi causa movendi, et ideo est movens immobile. Hoc autem facile est considerare in omni bono cujuslibet quod est secundum naturam bonum. Non enim est aliqua natura quae non habeat formam essentialem se constituentem : et haec forma esentialem aliquam habet operationem : et haec operatio essentialis fertur ad aliquid, et ideo operatio haec finita ad id quod essentialiter est, est bonum naturae illius, sicut probari habet in decimo Ethicorum, sicut essentialis actus hominis est intelligere finitum ad intelligere necessarium et aeternum : et sic de omnibus aliis est. Ex quo relinquitur, quod habitudo boni ad id. cujus est bonum, est necessaria et incommutabilis : statim enim mox posita natura ponitur habitudo ejus ad hoc bonum, et ita aeternum erit bonum secundum modum dictae habitudinis, licet secundum esse non sit forte aeternum : et quoad hoc habet hanc conditionem, quod dicitur aeternum, eo modo quo aeternum vocamus incommutabile, non quod secundum osse semper non est aliud bonum secundum veritatem naturae nisi illud : omnia enim alia bona aut secundum accidens aliquod et in alio tempore bona sunt conferentia in homine ad verum et naturale bonum : et quoad hoc est verax bonum aliquo modo assimilatum vel conferentia, vel conservantia, vel adminiculantia : sicut et sanum non dicitur nisi quod aliquo modo se habet ad veram sanitatem. Bonum ergo ut judicans, aut faciens, aut conservans, aut aliqualiter aliter relatum ad veram sanitatem. Bonum ergo verax simpliciter bonum est secundum naturam : et ut nunc bonum est id quod per motum refertur nunc ad ipsum, et non movet nisi in quantum ad verum refertur bonum : et quia non movet nisi per formam propriam, ideo est primum et immobile bonum. Hoc igitur modo et sub ista ratione est primum movens.
Ultimum autem motum in animalibus
est idem quod praeceptum omnium prius moventum exsequitur, et nulli imperat motum, sicut sunt membra ultimo motum exsequentia, ut manus, et pedes, quae non ulterius movent aliquid quod sit pars animalis. In membris enim unum movet alterum, sicut superius diximus, ubi ostendimus quod semper talis motus est ab immobili aliquo : sed ultimum licet forte moveat aliquid extra animal, sicut baculum, vel aliquid hujusmodi, tamen dicitur ultimum motum, eo quod nihil ulterius movet motu animato.
Ex his igitur quae hic diximus cum his quae in tertio de Anima de movente a nobis determinata sunt, facile patet intelligentia eorum quae supra dicta sunt : omnia autem haec inducimus hic ut primam animae sedem in corpore inveniamus : hanc enim non ex sensu, neque ex vegetatione, sed ex ipso motu congruentissime inferius demonstrabimus.