MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter fructus quos ponit Apostolus in epist. ad Galatas, v,22 et 23,
fuerint iii ipsa?
Post haec quaeritur de fructibus, quos ponit Apostolus in epist. ad Galatas, v, 22 et 23 : Fructus autem spiritus est gaudium, charitas, etc, qualiter fuerunt in beatissima Virgine ?
Et videtur, quod excellentius omni viatore, hac ratione:
1, Gratia et peccatum opponuntur: conjunctio et divisio similiter opponuntur : a peccato est divisio : ergo a gratia est conjunctio : sed in beatissima Virgine improportionabilis gratia fuit: ergo improportionabilis conjunctio : sed ad conjunctionem cum Deo sequitur refectio sive fructus, ut patet in fruitione patriae quae sequitur ad summam conjunctionem : sed in beatissima Virgine fuit summa et improportionabilis conjunctio viae: ergo improportionabilis refectio : ergo habuit omnes fructus in summo.
2. Item, Isa. III, 10: Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Et in Psalmo cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum, etc
Ergo in operibus bonis est refectio : in beatissima Virgine fuerunt opera improportionabiliter bona aliis : ergo et refectio improportionabilis aliis.
3. Item, Psal. xviii, 12 : In custodiendis illis retributio multa : sed beatissima Virgo improportionabiliter aliis custodivit : ergo in ipsis improportionabiliter retributionem habuit.
4. Item, Proverb, xv, 15: Secura mens quasi juge convivium : sed beatissima Virgo aliis improportionabiliter secura fuit: ergo aliis improportionabiliter convivavit.
5. Item, Isa. lviii, 13 et 14: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, etc usque, sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Omnia quae huic praemittuntur cibationi, fuerunt in beatissima Virgine summe : ergo cibatio in summo .