Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ista propositio Deus est, intellecta de esse proprio Dei, est per se nota, quia est per se primo modo et ex terminis evidens. Non contradicit sibi antea dicenti, non omnem propositionem in primo modo esse per se notam, quia hic termini distincte concipiuntur, et sic faciunt evidentiam complexionis, ibi confuse concepti hanc non faciunt.
Ex his (a) ad quaestionem dico, quod propositio illa est per se nota, quae conjungit ista extrema esse et essentiam divinam, ut est haec, sive Deum et esse sibi proprium.
Quia illa ex terminis suis habet evidentem veritatem, in tantum quod illa propositio non est per se secundo modo, quasi praedicatum sit extra rationem subjecti, sed per se primo modo, et immediata et ex terminis evidens, quia est immediatissima ad quam resolvuntur omnes propositiones enuntiantes aliquid de Deo, qualitercumque concepto.
Est igitur ista Deus est, vel haec essentia est, per se nola, quia ista extrema nata sunt facere evidentiam de ista complexione cuilibet apprehendenti perfecte extrema istius complexionis, quia esse nulli perfectius convenit quam huic essentiae. Sic ergo intelligendo per nomen Dei aliquid, quod nos non perfecte cognoscimus nec concipimus, ut hanc essentiam divinam, sic haec est per se nota : Deus est.
Sed si quaeritur (b), an esse insit alicui conceptui quem nos concipimus de Deo, ita quod sit propositio per se nota, in qua enuntiatur esse de tali conceptu, puta in tali propositione cujus extrema possunt a nobis concipi. Potest enim in intellectu nostro esse aliquis conceptus de Deo dictus, non communis sibi et creaturae, puta necessario ens, vel ens infinitum, vel summum bonum, et de tali conceptu possumus praedicare esse, eo modo quo a nobis concipitur.