QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Prima sententia ait aliquid a creante esse in materia, quae est ratio seminalis omnium formarum unius generis proximi, et aliud respectu aliarum usque ad ultimam speciem. Secunda sententia ponit aliquid talo proprium rationi cujuslibet formae educibilis de materia, et hoc dupliciter. Doctor hos modos subtilissime suo ordine refutat, sed prius alios duos minus probabiles, et solvit motiva ex duabus viis pro illa sententia allatis, vide eum 2. d. 12. q. 1. n. 8.
Hic fuit opinio famosa, quod in materia est aliquid essentialiter distinctum ab ipsa, et est in ipsa a creante, non autem ab agente naturali ex quo alio fiat forma, et illud vocabatur inchoatio, vel pars formae, vel forma imperfecta, vel ratio seminalis, vel potentia activa in materia, secundum ponentes illud coagere generanti. Motiva fuerunt, quae tacta sunt opponendo, fuga creationis et innaturalitatis in generatione. Istorum quidam ponebant unam formam generalem concreatam materiae, quae esset ratio seminalis respectu formae generis proximi, et ita ultra, usque ad formam speciei specialissimae. Et haec duplex confirmatio : Una per Commentatorem, comm. 17. 1. hujus, materia primo recipit formas universales, etc. Alia per Aristotelem 1. Physicor. text. . com. 50. principia oportet manere, nulla forma particularis semper manet: ergo illa quae est principium, est aliqua universalis respectu omnium, ad quam non attingit generans.
Alii posuerunt respectu cujuscumque formae propriam inchoationem, et ita a creante tot inchoationes in matera, quot formas ipsa potest ab agente naturali recipere, sed isti bifurcati videntur. Quidam posuerunt inchoationem esse partem formae, sive formam imperfectam, quae per generationem aliquam perfectionem recipiet. Alii dicunt eam esse totam formam, et hocdupliciter; vel talem formam praeesse in se, non tamen unitam materiae, sive informantem materiam, per generans autem fieri talem unionem formae cum materia: vel talem formam praeesse, et unitam materiae, sed sub esse incompleto, et quod acquirit perfectum esse per generationem, ita quod totum compositum praeexistit generationi, uno modo existendi, et sequitur alio modo existendi; et additur novissime huic modo, quod illa tota forma tali modo praeexistens, est naturalis potentia de secunda specie Qualitatis, et quod agit actione absoluta, quae non respicit passum. Generans autem extra agit actione respiciente passum, et hanc distinctionem actionis dicunt se habere a Simplicio super praedicamenta, c.de Actione: sic ergo in speciali sunt quatuor modi ad istam partem quaestionis.
Alii improprie sumentes vocabula, vocant potentiam passivam materiae rationem seminalem. Alii ipsum generans principale, sed vocabulum rationis seminalis specialiter ab Augustino habetur, qui non loquitur primo modo. Nam Christum negat fuisse in Abraham secundum rationem seminalem, in quo tamen fuit aliquo modo secundum potentiam passivam, licet remotam. Ita et Levi secundum remotam, quem tamen concedit ibi fuisse secundum rationem seminalem, super Genesim ad litteram. Tunc etiam nihil concederet Deum posse facere ex materia, nisi secundum rationes seminales, licet alio ordine quam agens naturale faceret, nihil enim forte fieri potest ex materia, ad quod ipsa non est in potentia passiva. Quaere in nono q. 12. Nec loquitur secundo modo, quia semen ex ratione sua videtur aliquid imperfectum, quale non est agens principale.
His ergo duobus modis tanquam impropriis omissis, primi quatuor tanquam falsi improbantur, primus sic : quia aut forma generis prioris est pars formae generis posterioris, ut forma substantiae pars formae corporis, et sic deinceps, aut non: si non, non vitatur per hoc creatio, quia forma corporis non est de aliquo sui: si sic, ergo forma prior realiter eadem, est pars formarum contrariarum, quarum una succedit alteri per generationem, quod videtur inconveniens. Consequentia patet, quia forma prior in generatione secundum totam suam entitatem manet, alias quomodo non erit creatio?
Ista autem in una materia, est una numero, et ipsa eadem fuit pars formae corruptae, et fit pars formae generatae.
Contra secundum sequitur, quod universaliter forma substantialis suscipiat magis et minus: sed quia hoc non est ostensum hic esse inconveniens, arguo aliter ex parte praecedente et sequente, quomodo fit unum, aut sicut ex actu et potentia, et tunc non erunt unius rationis ; aut sicut ex elementis, ut ex A et B, fit AB, et tunc oportet dare tertium, quo forma est una. Item, aut pars formae adveniens immediate educitur de potentia materiae, aut mediante alia parte, sive immediate de illa alia parte. Si primo modo, frustra ponitur propter vitandam creationem, quia sine illa prima ita immediate secunda educeretur de potentia materiae. Si secundo modo, quomodo duae ejusdem rationis sic se habebunt quod unum sit subjectum transmutationis, et alterum est terminus, praecipue cum potentia activa quaecumque, ut probatur 9. q. 9. aeque per se respiciat quodcumque, in quo salvatur ratio sui objecti primi; igitur naturalis vis generativa et corruptiva, aequerespicit illam partem praeexistentem et advenientem, ita quod sicut potest super istam advenientem, ut per ejus actionem sit et non sit, ita videtur quod super aliam partem. Quomodo igitur illa est perpetua in materia ?
Contra tertium modum non oportet multum niti, quia ponit accidens sine subjecto, hoc est, sine hoc quod informet subjectum, et formam materialem corruptibilem sine hoc quod perficiat materiam, et multa alia quae possent inferri. Contra quartum, praeter hoc quod formam substantialem totam, (licet secundum alium modum essendi) ponit aptitudinem, vel habilitatem de secunda specie Qualitatis, praeter hoc etiam, quod illum modum essendi dicit esse in potentia (et alii dicunt, non ponentes aliquid aliud a materia cum materia jam existens, sed posse prius existere,) praeter illa. inquam, alias improbationes, (quomodo idem generabit se? et quomodo aliqua actio sine passione? nec Simplicius hoc vult) quaere in 60. 13. quaest. 3.
Contra istos modos simul, quod primum motivum nihil sit, probo, quia positis quibuscumque praeexistentibus, aut aliquid novum est, cujus nihil praefuit, aut non: si sic, quaecumque praeexistunt frustra ponuntur propter creationm vitandam, quia aliquid quantumcumque modicum est et non ex aliquo sui: si non, nulla est generatio, quia quodlibet in quolibet ante generationem, nulla enim entitas quantumcumque perfecta est nova.
Quod secundum motivum nihil sit, probo : aut illud intrinsecum est ex se omnino sufficiens activum ad generationem, aut non: si sic, semper aget, et ita omnes formae simul inducerentur, aut saltem illa semper ad quam est fortior potentia activa. Similiter quis ponit imperfectius, sufficiens activum respectu perfectioris? Si non, ergo prius naturaliter agit agens extrinsecum, quam illud intrinsecum. Alioquin semper illud intrinsecum egisset, licet imperfecte, et ita nunquam materia aliqua erit in quieto esse sub aliqua forma, et in illo priori naturae, in quo intrinsecum non coagit, est actio violenta secundum ipsos: frustra ergo ponitur illa potentia, propter naturalitatem salvandam in generatione, quia tota generatio in quolibet instanti temporis, sive naturae est aeque naturalis.
Propter istas duas rationes cum ostendat, nullam esse necessitatem ponendi tales inchoationes, propter illa propter quae praecipue ponuntur, et nunquam ponenda sunt plura sine necessitate, et etiam sensui satis contraria. Conceditur, quod non oportet generaliter in naturalibus ponere tales inchoationes, nec etiam quascumque coaevas materiae transmutabili. Quod confirmatur per Aristotelem in littera, t. c. 29. Dominus lanium fit ab extra, sic tamen utique et ignis, unde respectu ignis nullum activum ponit infra.
SCIIOLIUM II.
In semine est vis quaedam activa, indita a generante, in ordine ad productionem similis ipsi generanti, haec tamen non attingit ipsam substantialem generationem, tum, quia non est, quando generatio est; tum, quia imperfectior est forma geniti, de quo latius Scot. 2. d. 1 . Rejicit asserentes in putrefactione aliquid instar seminis a corpore caelesti imprimi, quia cum hoc non sit agens essentialiter subordinatttm principali agenti, poterit hoc sine illo agere, et contra rationem est, ignem per aliquid ipsi impressum agere in se ad sui destructionem.
Restat ergo inquirere, an in aliquibus naturalibus in speciali, et in quibus ponendae sunt inchoationes, sive rationes seminales, licet non sunt coaevae materiae. Ubi sciendum, quod quaedam naturalia immediate producunt similia, quaedam mediate; quaedam neutro modo ; exemplum, ignis, bos, Sol, vel Angelus. De secundis videtur manifestum, quod ipsa secunda immediate producunt semina, ex quibus ultima sunt similia primis agentibus immediate generanda, in quibus seminibus videtur quaedam vis intrinseca, activa aliquo modo ad productionem similium primis generantibus semina, quae vis indita semini a generante vocatur ratio seminalis. Talium seminum forma non videtur principaliter intenta a natura, sed propt er aliud ex semine generandum, quasi talis forma sit via in naturali processu ab imperfecto ad perfectum, sicut e converso forma cadaveris non videtur ex se principaliter intenta, sed quasi via in processu perfecto in imperfectum. Patet autem, quod talis forma non est coaeva materiae, sicut nec alia principaliter intenta, imo minus permanens in materia ; nec per consequens virtus activa consequens ipsam erit coaeva, quia ista non manet, nisi cum forma substantiali seminis, nec in ista est virtus activa respectu generationis, propter duas rationes tactas in quaestione de consequentia Aristotelis contra Platonem, scilicet quia non manet in instanti generationis, sicut nec forma quam consequitur: quia si ponatur esse in semine maris, et quod illud manet, licet semen fe minae, quod est materiale respectu foetus corrumpatur, saltem stat secunda ratio, quia illa virtus est imperfectior, quam forma inducenda, imperfectius non est causa perfectioris. Nec valet dicere, quod virtute decidentis, semen potest ultra speciem suam, quia licet ubi est ordo essentialis duarum causarum ad producendum effectum secundum, possit una in virtute alterius, quod non potest sola, non tamen ubi est accidentalis: et ratio patet ex divisione potentiae activae in totalem et partialem in 9. q. 12. et ex dictis in 2. quaest, de statu causarum. Omnis autem causa quae non aliam habet actionem respectu tertii, nisi quod producit in esse causam agentem immediatam, est tantum causa accidentaliter ordinata respectu illius tertii, quia potest non esse isto producto agente tertium, quod non convenit communiter in essentialiter ordinatis. Pater ergo est causa accidentaliter ordinata ad effectum productum actione seminis, quare, etc. Ex his patet, quod ubi manifeste videtur ponendum semen, in ipso nulla est ratio seminalis coaeva materiae, sed corruptibilis etiam non activa in generatione, sed ad alterationem tantum praecedentem generationem.
Restat ultra videre, an ratio seminalis secundum istas conditiones inveniatur in aliis a praedictis, puta in generatione putrefactorum, seu inanimatorum, seu elementorum. Dicunt quidam, quod in generatione ex putrefactione imprimitur a corpore caelesti virtus aliqua similis illi, quae est in semine propagantis, quae virtus est ibi ratio seminalis; similiter in generatione inanimatorum, ut lapidis et mineralium. Similiter tandem in generatione elementorum immittitur elemento corrumpendo talis virtus a generante, ita quod universaliter ubicumque est ratio seminalis in corrumpendo a principio alterationis primae generationi, licet illud corrumpendum non sit proprie semen, quia non a principali generante, et quia principaliter intentum non propter aliud ut via.
Contra istam positionem, ubicumque est virtus talis, cum non sit essentialiter ordinata in agendo respectu principalis generantis, videtur quod illo amoto, habebit actionem propriam: non sic in istis, quia passa per nullam virtutem receptam videntur activa in se, non praesente agente extrinseco, quod maxime apparet in elementis, quia amoto extrinseco agente, non perficiunt ad formam generandi, sed redeunt ad naturam propriam.