PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Et ait"
Benignus Magister, etiam ingratis inferens suas illuminationes. Eccli. XXIV, 44 : Adhuc doctrinam quasi anlelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam iisque ad longinquum. Joan. I, 5 : Lux in lenebris lucet, quando etiam tenebrosos illuminat et confundit tenebras eorum.
" Ad illos, " ad doctrinam, et utilitatem eorum. Isa. XLVIII, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
" Parabolam. " A AdminBookmark quod est juxta : et AdminBookmark quod est sententia. Quia est sen-
tentia juxta quamdam similitudinem rerum notarum assumpta. Psal. lxxvii, 2: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Hic modus, ut saepe diximus, conveniens est rudibus materialem intellectum in divinis habentibus. Osee, XII, 10 : In manu prophetarum assi-milatus sum. Hoc est enim quod dicitur, Isa. VIII, 1: Scribe in eo stylo hominis. Stylo enim hominis scribere, est per similitudines humanas divina cordi hominis imprimere.
" Dicens,"
Hoc est, explanando proponeus : quia ita proponit quod quilibet facile ad parvam explanationem intelligit. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut percurrat qui legerit, hoc est, ut currendo sine difficultate intelligere possit.
Et ideo dividitur parabola ista in duas partes: in quarum prima parabola proponitur: in secunda autem ejusdem expositio innuitur.
In parabola autem quatuor proponuntur. Primo enim proponitur similitudo hominis centum oves habentis : secundo, similitudo unam ex centum perdentis : tertio, similitudo ovem perditam revocantis: quarto, gaudium perditam ovem invenientis.
In primo horum quatuor dicuntur : raritas divitis possessoris, judicium quod quilibet sumit de suis propriis, humanitas hominis, et ditissima abundantia possessionis.
De primo dicit :
" Quis, "
Hoc est, aliquis. Glossa enim vult quod remissive legatur. Tamen non omnis hominis sunt istae divitiae, sed aliquis est qui habet : unus scilicet cui cura illa committitur, et pastor bonus vocatut. Joan. x, 11: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Aliquis est ergo: et non omnis homo est hujus industriae et perfectionis. Genes. xlvii, 6: Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Talis igitur rarus est: tamen est aliquis " ex vobis, " qui ex propriis cognoscat quid circa curam ovium facere debeat. Eccli. XXXI, 18 : Iniellige quae sunt proximi lui ex teipso.
Dicit autem etiam, " ex vobis, " quia talis est constituendus super oves, qui sit de ipsa congregatione. Osee, II, 15: Dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. Ad Hebr. v, 1: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur.
Ita igitur est " ex vobis, " qui ex vestris utilitatibus rationem potestis reddere quaesiti, " homo, " qui non in leonem, vel lupum sit mutatus: ille enim non quaerit oves sed devorat, et dispergit. Sed homo est mitis secundum naturam et prudens, innocenti animali suo compatiens, et damnis propriis consulens. Proverb. XII, 10 : Novit justus jumentorum suorum animas : viscera autem impiorum crudelia. Jerem. VI, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Sed " homo " humanus est super eos quibus ut ovibus praeponitur.
" Qui habet centum oves. "
Centum oves sunt perfecta ovium possessio : quia centenarius, perfectus et quadratus est numerus. Perfectio est a denario, qui est.limes numeri. Et hoc refertur ad decalogum. Quadratio autem ad virtutum refertur quadrationem. Oves autem ad simplicitatem, et innocentiam, et utilitatem. Simplicitatem in malo, ut sint sine plica mali. Ad Roman. XVI, 19 : Volo vos esse simplices in malo. Innocentia autem in ovibus est, quia etiam laedentem non relaedit. Psal. XXIV, 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi. Psal. XXIII, 4 : Innocens manibus, et mundo corde : qui non occepit in vano animam suam. Ulililas autem est in hoc animali potissima, sicut, Matth. IX, 36, notatum est. Paulus ad Philemonem : v. 11: Nunc autem et mihi, et libi ulilis est. Unde, Psal. lxxviii, 13 : Nos populus luus, et oves pascuae tuae. Quia ulililas gregis respondet pascuis et laboribus manuum.
Sic ergo habere centum oves, est paucorum. Summus autem Pastor sic possidet centum oves in perfectione quam diximus, tam in Angelis, quam in hominibus bonis et perfectis. Ezechiel. XXXIV, 31 : Vos greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vesler, dicit Dominus Deus. In cenleriario enim universitas ovium pro perfectione numeri designatur.
" Et si perdiderit unam ex illis. "
Secundum est parabolae istius.
Dicit autem tria : perditionem, unius perditionem, et perditae ovis cum aliis anaumerationem.
Perditio autem fit per peccatum, et per reatum qui peccatum consequitur, ad diaboli et inferni captivitatem. Isa. lui, 6: Omnes nos quasi oves erravimus : unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Psal. CXVIII, 176 : Erravi sicut ovis quae periit : quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
" Unam, " ab unitate recedentem. Eo enim ipso quod perditur, ab unitate gregis dividitur. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Una autem perdita hominem significat, qui a perfectione centenarii in qua remanserunt Angeli stantes cecidit. Sic ergo perditur una quae genus humanum signifioat.
" Ex illisa quae illis est annumeranda : quia ad numerum perditorum non pertinet, sicut cadentes Angeli: sed ad numerum salvandorum per redemplionem. Ad Hebr.II, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Sed si ex illis non fuisset, quaesita non esset.
Et hoc est quod dicit: " Si perdiderit unam ex illis. "
" Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ? "
Tertium est istius parabolae in quo notatur ovis istius revocatio.
Et dicit tria : custodiarum ovium ad tempus dimissionem, perditae ovis insecutionem, et usque ad inventionem perditae ovis infatigabilem requisitionem.
De primo dicit:
et Nonne. "
Quasi dicat : Secundum rationem humanam judicate. Job, VI, 29 : Quod justum est judicate.
" Dimittit, " in sui ipsorum custodia, diligentiam exterioris custodiae non adhibendo. Et ita fecit Dominus in ccelo dimittens Angelos. Jerem. XII, 7 : Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Aliter enim non relinquit Dominus aliquem justum neque in coelo neque in terra, nisi exteriorem custodiam aliquando non adhibendo : eo quod talis tali custodia non indiget. Deuter. IV, 9 : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Inlus tamen semper gubernat, et custodit. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
De exteriori autem custodia dicit, quod
" Dimittit nonaginta novem in deserto. "
Omnes beati Angeli, et omnes boni significantur per nonaginta novem. Novies enim decem sunt nonaginta. Novem autem quae in decem praecepta multiplicantur. Quodlibet enim praeceptum implendum est et ardore charitatis, et luce veritatis, et judicio quieti et discreti cordis, et altitudine perfectae super inferiora vilia dominationis, et vigore perfectae virtutis, et ordine ordinatae a Deo potestatis, et ratione aequitatis a principe animo decreta, et illuminatione divini consilii, et custodia ab insidiis adversarii. Sic ergo novies multiplicata mandata Dei, et justitiae naturalis, nonaginta perficiunt.
Si autem haec ipsa ad perfectionem illuminationum, et perfectionem virtutum et operum referantur, in se novem sunt. Et sic nonaginta novem perficiuntur. Tribus enim perficitur illuminatio: affectu amoris, intellectu veritatis, et " quiete discretionis, quae illuminationes . dijudicat. Tribus etiam perficitur virlus, si alta sit, si vigorosa, si ordinata rationibus aequitatis. Tribus perficitur opus, si ordinatum sit decretis principum, si procedat de consilio sapienlium, si in honestate nihil habeat contrarium. Quicumque autem tales sunt, exteriori diligentia custodiae non indigent, sive sint in ccelo sive in terra. Quamvis enim Glossa exponat de Angelis, in quibus hae perfectiones sunt confirmatae, tamen etiam in terra sunt pro modulo justorum quorumcumque. Et ideo generaliter loquitur Dominus, Luc. II, 14: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntalis. Matth. VI, 10 : Fiat noluntas tua sicut in caelo et in terra. Hos igitur relinquit, quando custodiam exteriorem non adhibet. Et ista expositio generalis ad moralem et allegoricam, quae est in Glossis. Joan. XVI, 17 : Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. Cum enim ivit in infernum requirere perditos, non praesentialiter fuit cum Apostolis. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Et tuno praesentia corporali (in quam tamen de-
siderant Angeli prospicere) non fuit cum Angelis, scd nobiscum. Multos etiam Sanclos diligentia exterioris custodiae deserit: quia talibus non indigent, et sic eos derelinquit. Eccli. xv, 14 : Reliquit illum in manu consilii sui. Isa. XXVIII, 9 : Quem docebit scienliam, et quem intelligere faciet audilum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Quasi enim infantis, est pastoris diligentia circa ovem errabundam. Qua diligentia non indigent illi, qui perfectiones habent supradietas.
" In deserto, "
Ubi pastura est ovium propter pascuorum ubertatem. Exod, iii, 1 : Minavit Moyses gregem ad inferiora deserti. Significat aulem desertum locum uberem pascuis et solitarium, ubi latro non insidiatur, quo fur non venit, ubi silvestria liberis saltibus ludunt, et quo lupus qui domilis insidialur non appropinquat : quia libera silvestria consequi non poterit. Et sic dicitur ccelum desertum : quia ibi pascua uberrima sunt in pastura divinarum delectationum. Ezechiel, XXXIV, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas. Hic locus solitarius, est a strepilu tentationum et lentandum secretus, ubi Moyses videt visiones Dei cum ovibus . Ibi latro diabolus non venit : quia, Apocal. XII, 8 : Neque locus iuventus est eorum amplius in coelo. Ibi fur non appropinquat: quia libido quae fur est et mentem furatur, exstincta est. Matth. VI, 20 : In caelo fures non effodiunt, nec furantur. Lupus non occurrit, hoc est, mundus qui vorax est: quia sibi piopinquis et domitis insidiatur. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Ibi ludunt libere Dei pecudes. Job, XXXIX, 5, 6 et 7 : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitu-dinem civilalis, clamorem exactoris non audit. Job, III, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Sic ergo ccelum dicitur desertum.
Desertum autem est etiam vita contemplationis et virtulis, in quocumque slatu homo contemplationi et virluti studuerit: quia hic a deliciis et tumultu mundi se abscondit. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles, hoc est, eminentes viri, accingentir?: Job, XXXIX, 8: Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Isa. xxxv, 1 et 2 : Exsultabit soliludo, et florebit quasi lilium: germinans germinabit, et exsultabit laetabunda. Hoc tamen maxime est in religione.
Desertum etiam est ubicumque mundi frequentia non est, in eis qui dicere possunt illud Apostoli, ad Philipp. III, 20 : Nostra conversatio in eae Iis est. Joan, xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. In hoc enim deserto pavit Dominus oves suas .
In quodlibet istiusmodi deserto secure dimittuntur oves errabundae, quae sunt nonaginta novem supradictis perfectionibus consummatae : quia illae sic apud se perfectae sunt quod ad tempus exteriori diligentia non indigent.
" Et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ? "
Tria dicit, scilicet, quod vadit ad ovem perditam, et causam quare vadit, et quamdiu inquisitionis suae adhibet diligentiam.
De primo dicit: " Vadit ad illam, " exterius appropinquando per se, vel per vicarium pastorem sollicitum. Vadit aulem passibus vococationum,admonitionum, promissionum, comminationum visitalionum. Ezechiel. XXXIV, 11 et 12 : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visilabo eas, sicut visilat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum.dissipatarum. Sic enim de caelo visilavit nos oriens ex allo , ut perditam generis humani ovem recuperaret. Sic etiam adhuc per suos facit et in suis recuperans ovem perditam. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam, hoc est, diaboli. Sic fecit in manu David manu fortis. I Reg. XVII, 34 et 35, qui dicit : Veniebat leo, vel ursus, et lollebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebant, eruebamque de ore eorum. Sic ab initio perditis appropinquavit per se, et per suos : et honos suae custodiae reliquit.
Causa aulem est : " Quae perierat, " et recuperatione indiguit. Proverb. XXIV, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahunlur ad inleritum liberare ne cesses. Osee, XIII, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Psal. CXVIII, 176 : Erravi sicut ovis quae periit, quaere servum tuum, Domine.
" Donec inveniat eam. "
Ecce quamdiu adhibet exterioris diligentiae requisitionem. Cum enim reportaverit, et viribus virtutum confortaverit, lunc eamdem cum aliis secure dimittit. Sola enim esse non potest in malo. Eccle, IV, 10 : Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sub levantem se. Haec est sollicitudo de qua dicitur, Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos,. et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. Apponil enim brachium conforlalionis in gratia praeventionis. Sinum in quo fovet, in gratia spirilualis consolationis. Sublevamen portationis in gratia subsecutionis, in mitigatione tcntationis, dummodo festam ovem inveniat in proposito bonae volunlatis. Sic ergo diligentiam exteriorem adhibet in reductione peccatoris : aut per se, sicut quando praesens in cor-. pore oves in unum congregavit: aut per fidelem opilionem sive pastorem, sicut quotidie facit.
" Et cum inveneriteam, imponit in humeros suos gaudens : "
" Et veniens domum convocat amicos et vicinos,dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. "
Tangit gaudium de ove perdita et inventa.
Et dicit quatuor : causam exsultationis, diligentiam reportationis, et ovis ad domum reductionis, et convocationem ainicorum ad exsultationem congratulatiJ nis.
De primo dicit : " Et cum ti ncenerit eam. " Haec inventio ad ulilitaem ovis est potius quam pastoris. Est enim iuventa quando a periculo erroris est salvata. Amos, III, 12 : Quomodo si eruatm pastor de ore leonis duo crura, aut exlremum auriculae, sic eruentur filii Israel. Duo enim crura quibus domum reditur, sunt intelleclus veritatis, etaffectus bonitatis. Extremum autem auriculae est audilus obedientiae extremae, qua Deum oportet audire et pastorem : et lunc ovis eruitur et invenilur.
Cum autem sic invenerit,
" Imponit in humeros suos. "
Humeri Christi sunt brachia crucis, in quibus omnes reportavit. Vel, humeri Bunt duo juvamenta peccatorum, quorum unum est supportatio infirmitatum, et alterum est sublevatio sacramentorum.
De primo, ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum suslinere. Ad Galat. VI, 2: Alter allerius onera portate, et sic adimplebilis legem Christi.
Sublevatio autem sacramentorum si- gnificatur, Luc. x, 34, ubi sauciatum posuit in jumoLilum suum, et duxit in stabulum. I Petr. II, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, hoc est, paenam peccatorum. Isa. LIII, 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Numer. VIII, 9 : Filiis Caath non dedit Moyses plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris. Caath patientia interpretatur, et bonum pastorem signilicat, qui plaustrum terrenae subvectionis non curat, sed Domino in sanctuario deservit sacramentorum, et onera commissorum propriis humeris portat, compatiens necessitatibus infirmorum.
" Gaudens "
Autem portat: quia gaudium suum est profectus subditorum : dicens illud Isaiae, lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nehemiae seu II Esdrae, VII, 10 : Gaudium Domini est fortitudo nostra.
" Et veniens domum, "
Ad caulas ovium ad quas reducit oves. Joan. x, 10 : Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor : quando peccator cum Sanctis accubabit. Hinc est etiam quod sauciatum in stabulum reduxit Samarilanus, qui custos interpretatur : et sub alia metaphora idem est quod hic significat.
" Convocat amicos et vicinos, dicens : "
Ecce convocatio devotarum ad congratulandum.
Et tangit duo : convocationem, et congratulationem.
Convocatio est in unum cor dilectionis proximi. Vicini enim in eodem vico habitantes, sunt Sancti in eadem regula nobiscum viventes. Ad Galat. VI, 16 : Quicumque hanc regulam seculi fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Cognati autem sunt in eadem nobiscum propinquitate cum Deo conjuncti. Act. XVII, 29 : Genus ergo cum simus Dei. Ibid. v. 28 : Ipsius enim et genus sumus. Hos convocat omnes affeclu eharilalis, proximi bonis congaudentes. Tob. VIII, 22 : Praeparavit epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
" Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. "
Isa. IX, 3: Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Tunc enim impletum est quod dicitur, Isa. xlix, 23 : Equidem et capli- . vilas a forti tolletur, et quod oblatum fuerat a robuslo salvabitur. Sic congratulabatur Paulus, ad Philip. IV, 1 : ltaquejratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, charissimi.
Causa autem tantae jucunditatis est:
" Quia inveni ovem quae perierat. " Et quod plus est sic, ad Hebr. XII, 2 : Proposito sibi gaudio suslinuil crucem, confusione contempta. Et omnia facilia et parva reputavit, utovem perditam recuperaret. Et quod Deus lanium reputat, mirum et miserabile est nos pro minimo reputare : ut non tantum opes, sed etiam oves Chrisli non solum perdamus, sed etiam cum pelle et carnibus et ossibus devoremus. Jerem, li, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneriliidine mea, et ejecit me.
Ista ergo una ovis est quae sic reducitur.
Cum autem supra dictum sit de perfectionibus nonaginta novem, una in omnibus perdita est, quae in domum, id est, in divinam, illuminationem non est reducta. Etiam haec est centesima. Per omnes enim illas gratias purgamur, et illuminamur. Et qui non perficitur in his omnibus per eam quae in Deum est reductionem, oberrat, et cum magno labore pastoris ad domum reducitur. Haec igitur est una quae ab unitate recedit, et vadit in dispersionem et perditionem. Joan. XI, 52 : Non tantum moriturus esset pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc est in illud unum et perfectum quod est reductio in unum : quia alii non salvantur.
Haec est igitur ista parabola quare peccatoribus appropinquavit ut eos reduceret, et ad illud unum cum aliis ovibus congregaret.
" Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent paenitentia. "
Explanatio est parabolae inductae.
Dicit hic tria : assertionem, similitudinem, similitudinis comparationem.
De primo dicit : " Dico vobis, " asserendo in veritate. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.
" Quod ita. " Ecce similitudo.
" Gaudium erit. "
Gaudium est duplex : interius. et exterius. Interius quidem gaudium, est de majori bono majus gaudium : et cum majus bonum sit in nonaginta novem justis quam in uno, majus gaudium est de nonaginta novem quam de uno. Exterius autem gaudium est in applausu et congratulatione. Et hoc est in minori et difficiliori bono, aliquando majus quam in majori bono et continuo. Et sic magis gaudent Sancti in conversione peccatoris, quia rarius est et difficilius converti peccatorem quam justum remanere justum. Et sic loquitur hic. Hoc enim novum est, et mirabilis misericordiae, et magnae Dei potentiae cui obviat peccatum : et tamen non vincit eam quin salvet peccatorem.: Eccli. XXXVI, C et 7: Innova signa, ei immuta mirabilia : glorifica manum, et brachium dexterum. Hoc enim novum est quod in exterioribus Sanctorum novum requirit applausum. Psal. xlvi, 2 : Omnes gentes, plaudite manibus : jubilale Deo, etc.
"In coelo, "
Per metonymiam, hoc est, in ccelestibus Angelis, et hominibus. Unde, Apocal. XII, 12, postquam projectus est draco accusator fratrum, et victus est a Sanctis conversis, dicunt Sancti : Propterea laetamini, caeli, et qui habitatis in eis. Sicut enim eccli obstupescunt, quando" Sanclus aliquis pervertitur, et Angeli pacis plorant. Jerem. ii, 12 et 13 : Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cislernas, cisternas dissipatas quae continere non valent aquas, hoc est, laborando in terrenis quaesierunt refrigerium. Similiter ad modum flentium se habebunt. Isa. XXXIII, 7 : Angeli pacis amare flebunt. Ita etiam cum sint ministri conversionis peccatorum, exterioribus gestibus nova gaudia exprimunt Sancti et Angeli in conversione peccatoris, quae non ostendunt in continuatione justitiae justorum, eo quod hoc non sit novum. Esther, vni, 16: Judaeis nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
" Super uno peccatore paenitentiam agente "
Condignam. Luc. m, 8 : Facite ergo fructus dignos paenitentiae. Et hoc est valde rarum. Sicut enim dicit Ambrosius : " Facilius invenies qui teneat inno-
" centiam, quam qui condignam agat " paenitentiam. " Unum enim de mirabilibus Dei est, quod homo aversus revertatur, et quod de faucibus inferni extrahatur ad sinum Abrahae. Et tamen fit, et est de gloriosis operibus misericordiae Dei. Psal. lxvii, 23 : Dixit Dominus : Ex Basan, hoc est, confusione, convertam in profundum maris, hoc est, amaritudinis paenitentiae. I Reg. II, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Ad Galat, I, 23 et 24 : Auditum habebant de me, quoniam qui persequabalur nos aliquando, nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat: et in me clarificabant Deum.
" Quam super nonaginta novem justis. "
Hoc in applausu exteriori Sanctorum semper verum est. " Qui, " hoc est, quia illi " non indigent paenitentia. " Et ideo non est nova materia gaudii eorum, neque rara. Isa. xxxv, 10: Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Isa. lxvi, 10 : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. Sic novum gaudium fuit in sanatione beati Job . Sic nova gaudia in illuminatione Tobiae senioris, et reditu junioris Tobiae, , plusquam si pater continuo vidisset, et filius numquam exsulasset. Et idem probatur in multis si milibus.
" Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam. "
Secunda parabola est de eodem de inventione et restitutione in peccatore primae imaginis, contra negligentiam
Pharisaeorum et Scribarum : quia in lalibus nullum studium posuerunt.
Dividitur autem haec parabola in. quatuor. In primo ostenditur possessio abundantissimae et in decoris ornatu mulieris : secundo, perditio hujus tanti decoris : tertio, sollicitudo inquisitionis : et quarto, gaudium decorem istum invenientis.
De primo horum dicit tria : dispositionem possidentis, habitum, et ornatum.
De dispositione possidentis dicit: " Quae mulier. " Quasi dicat: Rara est enim. Et est illa sola de qua, Proverb. XXXI, 29, dicitur : Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.
" Mulier, " sapientia Dei summi. Vel, Ecclesia filia sapientiae, ab ipsa sapientia redimita. Proverb. XXXI, 10: Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Haec enim et Herum mollit summum. Sic Ruth emollivit Booz, qui firmitas interpretatur. Haec iram Herois avertit: sicut Abigail emollivit David , quae patris mei involutio interpretatur. Quia ita involvit eum sapientia et dulcedine, quod avertit ab ira. Haec est quae frigidum et inflexibilem Regem fovet et calefacit: sicut Abisag , quae patris mei gaudium interpretatur, et eharitatem significat. Haec est igitur mulier de qua dicitur, Ruth, III, 11: Scit omnis Israel mulierem te esse virlulis.
Haec est igitur descriptio istius mulieris.
" Habens, "
In possessione divitiarum, "drachmas decem. " Drachma pondus est in quo numismalis imago est impressa. Haec autem est imago summi Regis. Et haec drachma est homo factus ad imaginem et similitudinem divinam .
Haec imago pondus habet gratiae : quia dicitur. Eccli. XVII, 2, quod Deus hominem creatum secundum seipsum vestivit virtute. Et ideo dicit Beda, quod drachma regis etiam continet superscriptionem. Matth, XXII, 20 et 21 : Cujus est imago haec et superscriptio ? Dicunt et : Caesaris. Discriptio autera haec est juris naturalis faciendorum, et cognitio Dei, inscripta in cordibus: quae (sicut dicit Damascenus) omnibus ab ipsa creatione impressa sunt. Jerem. XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
Hae drachmae decem sunt: quia decem operibus mandatorum perfectae, et decem ornatibus pretiosis redimite. Decem autem praecepta sunt decem mandata . Decem autem ornatus sunt quidem ter terni Angelorum quisupradicti sunt,et unus qui est omnium illorum reductio in Deum, sicut jam ante diximus. Et ideo idem significatur per decem drachmas, quod per centum oves : quamvis non significclur eodem modo, sicut patet in differentia parabolarum quam induximus.
Iste sunt igitur drachmae, II Machab, XII, 13 : Duodecim millia drachmas argeiili misit Judas Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificiitm. Drachma enim est quam diximus. Duodecim autem millia, sunt perfecliones acceptae ad doclrinam duodecim Patriarcharum, vel Apostolorum. Hae enim sunt optimum sacrificium pro noceatis mortuorum ut resurgant.
" Si perdiderit drachmam unam."
Hic tangilur drachmae habitae perditio: quod idem est, quod imaginis ad similitudinem Dei creatae deturpatio et perditio. Quamvis enim in Psalmo XXXIII, 7, dicatur, quod in imagine pertransit homo, rotinendo essentiam imaginis : tamen quia multum deturpatur, et diabo- licam accepit similttudinem, perditur a Deo quando valde sibi est dissimilis. Thren. IV, 2 : Filii Sioii inclyti, et amicli auro primo, quomodo reputati sunt in vasa feslea, opus manuum figuli ? In tanta enim dissimilitudine, decorus et speciosus forma, imaginem suam non recognoscit.Matth.VII,23 : Confitebor illis: Quia numquam novi vos. Nahum, ii, 10: Facies omnium eorum sicut nigredo ollae : sunt enim sic combusti per ignem naturalis concupiscentiae. Thren. IV, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum. Et ideo facies ista et imago est plusquam perdita, quando sic est deturpata. In epistola Jeremiae, Baruch, VI, 20: Nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. Sic ergo perdit unam, quae non est in Deum reducta, sed abducla in similitudinem diaboli.
" Ex illis, " ad numerum salvandorum pertinentem, Illa enim est pretiosa.
" Nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat ? "
Hic tangit diligentem drachmae inquisitionem.
Dicit autem tria : lucernae accensionem, et domus eversionem, et diligentem inquisitionem.
Et mulier quidem Dei sapientia lucernam accendit, quando in incarnatione Filii Dei festam humanae naturae flamma suae deitatis implevit: ponens animam Christi pro lychno flammam tenente, et oleum gratiae pro ignis nutrimento. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor Justus ejus,et Salvator ejus ut lampas accendalur. Mulier autem Ecclesia lucernam accendit, quando Praelatum sicut patremfamilias domus in testa corporis facit castilatis perspicuae, et in intellectu animae facit radiantem in veritatis fulgore, et in mente et visceribus facit pietatis et misericordiae oleo fluere, et in affectu igne charitatis et zeli animarum ardere. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce. ejus. Supra, XI, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondilo ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Attende autem, quod ad quaerendam drachmam perditam, lucernam oportet accendere : quia lumen fulgoris sui perdidit, et non nisi lumine alieno manifestatur ad inveniendum. Non perdita autem drachma manifestatur proprio splendore. Ad Philip, ii, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.
" Et evertit domum, "
Haec domus, est domus conscientiae inferioris, quam totam oportet evertere in compunctione et confessione: ut drachma inveniatur ad splendorem. Proverb. XXXI, 27: Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Sophon. I, 12: Scrulabor Jerusalem in lucernis. I ad Corinth. IV, 5 : Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
" Et quaerit diligenter. "
Ecce diligentia inquisitionis. Haec autem diligentia est in discussione conscientiarum peccatorum, quas praedicta lucerna illuminat: et vias, et aetus, et causas, et circumstantias peccatorum ostendit, et ante oculos ponit. Ad Ephes. v, 13: Quae, scilicet a lumine, arguuntur, a lumine manifestantur. Job, xu, 15 et 16 : Vias meas in conspectu ejus arguam : et ipse erit salvator meus.
" Donec inveniat: " quia non sufficit nisi drachma inveniatur. Cantic. III, 2: Quaeram quem diligit anima mea. Et post modicum, v. 4 : lnveni quem diligit anima mea. Deuter. XXXII, 10 : lnvenieum in terra deserta, in loco horroris, et vastae soliludinis. Deserta enim terra sterilis est conscientia peccatorum. Haec est locus horroris, in quo horrendae sunt daemonum figurae occurrentes. Vasla autem solitudo, propter boni naturalis desolationem. Ibi ergo invenitur drachma ad recuperationem.
" Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. "
Hic tangitur congratulatio iuventae drachmae.
Et dicit Iria: causam gaudii, convocationem amicorum, et congratulationem.
De primo dicit: " Et cum invenerit. " Invenire enim causa est gaudii: quia peccator invenitur ad recuperationem. Ad Philip. I, 18: In hoc gaudeo, sed et gaudebo.
" Convocat amicas, " in charitate conjunctas Sanctorum animas. Baruch, IV, 29 : Ipse rursum adducet vobis sempilernam jucunditatem cum salute vesira.
" Et vicinas, " in vico caelesti secum mansionem habentes caelestes essentias. Isa. lx, 4: Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi : ut tecum scilicet iucundentur.
" Congratulamini mihi. "
Baruch, IV, 36: Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
" Quia inveni, " ad gratiam, " drachmam, " imaginis, " quam perdideram " per peccatum, et imaginem depravantem. Baruch, IV, 37 : Ecce enim veniunl filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecli ab oriente xtsque ad occiden-tem, in verbo scmcli gaudentes in honorem Dei. Psal. cv, 5: In laetitia gentis tnae, ut lauderis cum haereditate lita.
" Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super imo peccatore paenitentiam agente. "
Adaptatio est simililudinis.
" Gaudium enim est Angelis Dei, " quia omnes sunt administratorii spirilus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem cupient salulis . Et ideo gaudent de conversione : quia lunc non fruslratur suae diligentia custodiae. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis litis. Vel, Angelis Sacerdotibus caeleslibus. Malach. ii, 7 : Angelus Domini exercituum est sacerdos. In exterioribus enim suscitant applausum, sicut diximus.
" Super uno peccatore, " qui ab uno fuit aversus quod solum est necessarium. Luc. x, 42: Porro linum est necessarium. Hoc est unum, de quo dicitur, Jacob. II, 10 : Qui offendit in uno, factus est omnium reus." Paenitentiam agente, " hoc est poenae tenentiam, ut perseveret in dolore : ut, sicut dicit Gregorius," mala commissa doce fleat, et deflenda ulterius non commit-" tat." Illi enim per poenitentiam regnum caelorum appropinquat : sicut dicitur, Matth. III, 2: Paenitentiam agile: appropinquavit enim regnum caelorum.
Sic ergo Onitur haec secunda contra Pharisaeos parabola.
"Ait aulem: Homo quidam habuit duos Illius. "
Hic lertia inducitur parabola, in qua ostenditur quam benigne peccator ad paenitentiam rediens est suscipiendus, et quam large, et quam magnifice, et quam honeste exhibendus et pertractandus. Quod est contra Pharisaeorum et Sceri harum avariliam, qui de suo pauperibus redeuntibus nihil exhibebant. Et insuper si qua habebant, rapiebant: quia, sicut dicitur, Isa. v, 23, justificabant impium pro muneribus, et justitiam justi auferebant ab eo. Hoc ergo generaliter intenditur in hac parabola, sicut patet cuilibet : quamvis allegorice de Gentili et Judaeo in Glossis exponatur. Primam ergo nos prosequimur expositionem : et tandem etiam de ultima, quantum sufficit, mentionem faciemus.
Dividitur autem haec parabola in quatuor partes: in quarum prima ostenditur patrisfamilias naturalis decor in duobus filiis, et innuitur fortunae successus in abundantibus bonis. Secundo, inducitur ex dissoluto juvenili sensu a patre recessus junioris, et infaustus successus in bonis. Tertio, inducitur qualiter egestate compulsus, rediit ad supplicalionem quam demeruerat gratiae patris. Quarto et ultimo, ostenditur ejusdem benigni, et liberalis et magnifica susceptio patris.
Prima harum parva est, de qua dicit : " Ait aulem ad illos, " hoc est, ad utilitatem instructionis et aedificationis Scribarum et Pharisaeorum. Isa. XL, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocale eam, hoc est, ad inlelleclum dictorum vocare.
" Homo quidam. "
Ut de humanis exempla dentur, dicit hominem, Pharisaeos ejusdem naturae cum illo significans, et debere erubescere, si similia ad filios non faciant. Patres enim se cognoscere debent, et alTcctu paterno sibi subditos diligere, Joan. III, 33 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Unde de eo qui curam suscepit filiorum, dicitur, Numer, XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur interra. Homo ergo erat, mollis ad filios, et non durus. Natura enim struthionis et non hominis, durari ad filios. Job, XXXIX, 16 : Duratur ad filios suos, quasi non sint sui.
Hic autem " quidam " dicitur singularis benignitatis in suos. Isa. XLIX, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uleri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. III Reg. iii, 26 : Conmota sunt quippe viscera ejus super filio suo. Genes, xliii, 30 : Commota fuerant viscera ejus super fratre suo.
Iste ergo est " homo quidam, " sic benignus ad filios.
" Habuit, "
Et habebat adhuc in cura et regimine. Ad Galat. IV, 1 et 2: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub lutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Sic ergo habebat eos in cura ut pater, et sollicitudine regiminis.
" Duos filios. "
Ecce flos naturae qua refloruit, I Machab. II, 17 : Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac deitate, et ornatus filiis, et fratribus. E contra de abjectis dicitur, Jerem. XXII, 30: Scribe virum istum sterilem, virum qui non in diebus suis prosperabilur.
" Duos " autem habuit geminae dilectionis vinculo in Deo, et inter se colligandos. Genes. XLVIII, 5 : Duo filii tui, qui nati sunl tibi in terra aegypli antequam huc venirem ad te, mei erunt. Iste enim homo Deum significat, Isa. lxvi, 9 : Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ? Iste duos genuit, sicut dicitur, Isa. xlvi, 3: Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Duo autem sunt, divisi in rationabiles et irrationabiles : in ratio- nem sequentes, et concupiscentiam. Sapient. XI, 25: Diligis enim omnia quae sunt, nihil odisti eorum quae fecisti.
" Et dixit adolescentior ex illis patri. "
Hic incipit agere de recessu unius a cura patris.
Et dividitur in partes tres: de acceptione substantiae et separatione primo: et de congregatione, et recessu, et dissipatione tangit secundo : et de egestate lasciviam ejus premente agit tertio.