72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Triformis relucentia
Abundat in solio,
Lucis deficientia
Carens ab initio,
Est honor, virtus, gloria
Uniformi radio,
Qui supra rerum entia
Lucet abs primordio.
2. Haec lux mirando lumine
Mira triplex adfuit
Seraphico in culmine
Formulasque colait,
Cuncta, quae sunt sub tegmine
Polorum, composuit,
Potentias in homine
De non ente statuit.
3. O quam pater ingenitus
Excellens potentia,
Patre procedit genitus,
Dives sapientia,
Ab utroque spiritus,
Praedulcis clementia,
Hae tres personae penitus
Simplices essentia.
4. Magnus Deus in opere,
Maior in natura,
Potens mira perficere,
Patet in creatura,
Qui polum scivit pingere
Plasmabili pictura,
Cuncta disponit pondere,
Numero et mensura.
5. Auctor descendit caelitus
In caritate pura,
Occultans se divinitus
Sub lilii clausura.
Quidnam admirabilius
Quam virgo paritura,
Quod Isaias penitus
Prospexit in figura?
6. Sol vertitur zodiaco
Gradiens in geminis,
Dum sol supremus thalamo
Iuvenescit virginis,
Erupit fons cum balsamo
Caelicae dulcedinis,
Rosa crevit de calamo
In salutem hominis.
7. Fecit gnnde convivium
Anator castitatis,
Suscipiens homagium
Nostrae fragilitatis;
Qui carnis per supplicium
Nos redemit gratis,
Laudemus Dei filium
Cum angelis beatis.
R Optima sunt entia
Optimam ducentia
Vitam in empyreo.