CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex his ad quaestionem. Hic Doctor declarat intentum principale, videlicet quomodo ista propositio : Deus est, sit per se nola, supple intellectui distincte apprehendenti terminos. Et ratio Doctoris principaliter in hoc consistit, scilicet quod existentia praedicetur per se primo modo de Deo; nam si quis distincte videret Deitatem et ipsam exisetnliam, statim esset sibi evidens unio et conformitas hujus praedicati quod est esse, ad subjectum quod est Deus. Hoc idem vult q. 1.
Quodlib. quod existentia sit de essentia Dei.
Ex his dictis aliqui vomat, quod intentio Doctoris sit quod omnis propositio primi modi sit per se nola, ex hoc quod dicit, quod haec propositio est per se nola Deus est, quia existenlia praedicatur de Deo in primo modo. Sed certum est, quod non est intentio ejus quod omnis propositio per se primi modi sit per se nota, ut multi eum exponunt ; nam supra in articulo primo dixit, quod haec non est per se nota : Homo est animal, aliqua tamen potest esse per se nota. Dico secundo, quod non haberem pro inconvenienti quod omnis talis propositio dicatur per se nota, terminis distincte conceptis nam si quis distincte conciperet hominem et distincte conciperet animal, statim esset sibi evidens et manifesta inclusio essentialis ipsius animalis in homine. Et sic dico de quocumque superiori, puta quod homo sit substantia.
Si dicatur, quod haec potest demonstrari, sic arguendo : Omne animal est substantia ; omnis homo est animal, ergo omnis homo est substantia. Et si sic, non erit per se nota.
Dico, quod multae sunt propositiones syllogizabiles, quae tamen non sunt demonstrabiles, sicut est de ista ; nam propositio demonstrabilis non tantum infertur a praemissis, sed etiam oportet quod evidentia talis propositionis sit causata a praemissis vel sallem a notitia praemissarum, et quod omnis propositio per se primi modi sit per se nola. Hoc etiam tenet expresse sanctus Thomas 1. parte, quaest. 2. art ic. 1. et Aegidius in 1. dist. 3. quaest. 2.
Contra quam opinionem arguit Gregorius de Arimino, quia haec non est per se nota : Intellectus est substantia, vel intellectus est qualitas, cum sit multa altercatio inter sapientes, an sit substantia vel
. qualitas. Dico primo, quod loquendo de intellectu ut est potentia naturae intellectualis, substantia non praedicatur per se primo modo de illo, quia non est in recta linea praedicamentali (ut patet) et tantum illa quae sunt in recta linea praedicamentali recipiunt praedicationem praedicati per se, alia vero non; non enim genus praedicatur per se de differentia, ut patet 7. Metaph. Secundo dico, quod posito quod sit praedicatio per se primo modo, adhuc esset per se nota intellectui distincte concipienti terminos, et si sapientes possent distincte concipere terminos illos, nulla esset inter eos altercatio.
Addit ipse Magister Gregorius multa alia inconvenientia, videlicet quod haec esset per se nota : Rosa est flos, albedo est color, et si sic, tunc caecus haberet illam per se notam. Sed ex dictis supra, patet quod ista non concludunt, quia semper dicam quod si distincte conciperentur tales termini, tales propositiones essent per se notae intellectui distincte concipienti terminos.
Secundo principaliter. Aliqui sequentes vestigia Doctoris Subtilis dicunt quod existentia non est de essentia Dei, sed tantum est gradus intrinsecus et moven- tur tali medio : Quia ex quo existentia est communis existentiae increatae et existentiae creatae, sequitur quod existentia creata et increata sunt ejusdem rationis; si sic, cum existentia creata non sit de essentia creaturae, sed gradus intrinsecus, sequitur quod existentia increata erit tantum gradus intrinsecus. Confirmatur, quia ex quo sapientia creata et increata sunt ejusdem rationis, cum conveniant in quid in . sapientia communiter sumpta, sequitur quod si sapientia creata non est de quidditate alicujus substantiae, nec etiam gradus intrinsecus, sed sibi adventitia et increata similiter.
Dico primo, quod ubi habetur mens Doctoris per verba ipsius expressa et in pluribus locis, non debet retorqueri in aliud quod expresse non dicit.
Secundo dico, quod nec ratio nec confirmatio istorum concludunt contra Doctorem, nam aliqua esse ejusdem rationis potest dupliciter intelligi, aut ejusdem rationis specifice, aut ejusdem rationis transcendenter. Primo modo conceditur quod si unum extremum non est de quidditate alicujus, sic similiter nec alterum ; sed secundo modo negatur, et patet instantia in multis. Nam anima intellectiva et Angelus sunt ejusdem rationis transcendenter, quia conveniunt in ente quiddilative, ut patet a Doctore in 1. d. 3. et 8. et tamen non sequitur quod si anima potest informare materiam, quod similiter Angelus, ut patet a Doctore in quol. quaest. 9. Similiter substantia divina et substantia per se corporea conveniunt quidditative in substantia non generica, sed transcendenti (ut patere potest a Doctore in 1. d. 8.) et tamen non sequitur quod si substantia per se corporea sit per se et primo composita, quod similiter et substantia divina ; et multa alia exempla possent adduci. Sic dico in proposito, quod posito quod existentia Dei et existentia creaturae conveniant quidditative in existentia in communi et transcendenti, non tamen conveniunt in aliqua existentia habente tantum unitatem specificam.
Dico tertio, quod aliqua esse ejusdem rationis potest adhuc dupliciter intelligi, aut quia tantum conveniunt in alio conceptu communi, aut quia conveniunt in aliqua realitate. Primo modo Deus et creatura possunt dici ejusdem rationis, sed non secundo modo, imo secundo modo sunt primo diversa, ut patet a Doctore in 1. d. 8.
Et si forte concedatur, quod illa quae sunt ejusdem rationis secundo modo, sic se habeant, quod quidquid per se convenit et alteri, non tamen si sunt ejusdem rationis primo modo. In proposito autem, etsi existentia creata et increata forte conveniant in existentia transcendenti quidditalive tanquam in conceptu communi, negatur tamen quod conveniant in aliqua realitate, ut faciliter probari potest per dicta Doctoris in 1. d. 3. 8. et 20. Et sic patet, quomodo nihil concluditur contra Doctorem.
(b) Sed si quaeritur an esse, etc. Dicit Doctor an illa propositio sit per nota in qua esse praedicatur de aliquo conceptu dicto de Deo, quem nos pro statu isto concipimus et forte via naturali. Nam concipimus nos, aliquod ens necesse esse aliquod ens infinitum, et isti conceptus praedicantur de Deo, ut dicendo : Deus est ens infinitum, Deus est ens necesse esse. Quaeritur ergo an haec sit per se nota, necesse esse est, vel ista, ens infinitum est, et hujusmodi.