In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Aliter dicitur. Secundo recitat aliam opinionem quae est Henrici in summa, et D. Bonaventurae ubi supra, qui dicunt, quod communicatio idiomatum non fit in negationibus, neque in his, quae dicunt respectum unius naturae ad aliam naturam. Primum patet, quia si communicatio idiomatum fieret in negationibus, tunc contradictoria verificarentur de eodem, patet, quia idem Christus simul diceretur aeternus, si proprietates negativae naturarum in Christo dicerentur de ipso ; patet, quia natura divina est aeterna, natura humana non est aeterna, et sic secundum naturam divinam diceretur aeternus, et secundum humanam non aeternus ; dicunt ergo quod negationes, quae insunt ratione naturae humanae, quia insunt secundum quid cum determinatione distrahente, ut cum dico, non aeternus, quae negatio omnino distrahit ab aeternitate, talis negatio non denominat simpliciter Christum.
(c) Contra. Doctor arguit primo contra rationem de respectu, quia tunc sequeretur quod Christus non posset dici creator ; patet, quia creator dicit respectum naturae divinae creantis ad naturam humanam creatam, sicut etiam natura humana creata dicit respectum ad naturam divinam creantem.
Praeterea, ista absolute conceditur : Christus est minor Patre, ut patet Joan. 44. et tamen hoc dicit respectum unius naturae ad aliam patet, quia non est minor patre, nisi secundum naturam humanam, quae est minor natura divina.