QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Semen tantum ponendum esse, ubi absente agente extrinseco, ipsum alterandum ex se perficit, ubi fiat generatio ; u nde non est in putrefactione, nec in productione mixtorum inanimatorum vel elementorum Vide Scot. 1. d. 2. q. 7. num. 27. et 4. d. 43. q. 1. ubi docet genita ex putrefactione et propagatione esse ejusdem speciei, de quo fuse Anton. Trombeta hic q. 5. Ad primum, explicat quo sensu creatio dicitur ex nihilo, de quo agit 2. d. 1. q. 2. et 3. d. 11. q. 1. Ad secundum, naturalitatem motus sumi per respectum ad principium internum passivum, ita habet 2. d. 18. ad 3. pro opin. num. 6. vide hic circa hoc optimam doctrinam. Ad illud de artificialibus, quomodo differant a naturalibus, vide eum 2. d. 18, et 2. Physic. q. 1. Ad illud de casu et fortuna, vide late Scot. quodlib. ult. et 2. Physic. text. 29. et d. 49. 43. q. 4. ubi explicat bene definitionem violenti.
Ad quaestionem ergo dici potest, quod quia pluralitas non est ponenda sine necessitate, sicut universaliter negatur ratio seminalis coaeva materiae, ita ponitur in generali, quod non sit ratio seminalis in quacumque alteratione praevia generationi, sed solum in illa, ubi ex sensu necesse est eam ponere: et hoc est ubi absente agente extrinseco, alterandum ex se perficit, ut fiat generatio, quod in nullis videtur, nisi in genitis ex semine proprie: ideo ibi solum ponitur ratio seminalis, non in putrefactione, nec multo magis in inanimatis mixtis, nec respectu elementorum: imo nec in genitis ex semine animalibus et plantis, poneretur ratio seminalis, itaquod esset activa, nisi manifestum esset, quod semen ibi alteratur sine praesentia agentis extrinseci: quod si poneretur, illam alterationem esse a continente, vela corpore caelesti, nec ibi poneretur vis activa: patet ergo ubi ponenda sit.
Ad primum argumentum, aut concede nihil novum omnino: aut quodcumque novum esse immediate a solo Deo: aut aliquid a creatura produci omnino novum, ita quod nihil ejus praefuit; quodsi primum, est inconveniens et destruit omnem mutationem: et secundum, quia tollit omnem actionem a creatura: da tertium, et si contendas illud esse creationem, vide quid sequitur. Proprie autem potest dici, quod creatio est sic de nihilo, non ut ex termino, sed ut ex subjecto, quod nullum subjectum habeat in productione illa aliquam rationem causalitatis, ita quod nullum subjectum concauset causatum cum efficiente: cujus oppositum semper accidit respectu naturae, non Dei, quia ibi natura nihil concausat, licet quandoque concurrat posterius natura, quam causatum causari. Ad secundum, dicitur primo, quod nunquam motus dicitur naturalis propter principium activum intrinsecum, sed tantum propter passivum. Secundo tamen, quod naturalia ut in pluribus communiter habent in se principium activum alicujus motus.
Primum patet, tum, ex definitione naturae, quae est principium motus ejus in quo est, primum, etc. Impossibile est autem, quod in moto primum sit principium activum movendi, quia ratio moventis et moti si concurrant in uno, hoc est per accidens, quia possunt dividi, et ita quod est unius, non est alterius primum, sederit per accidens. Patet etiam in exemplo de Medico sanante se. Tum, quia moveri naturaliter est moveri sicut mobile aptum est moveri, nunquam aptum est sic moveri, quia habet principium activum talis motus, quia tunc calidum esset aptum natum calefieri, imosi concurrat aptitudo ista, et principium activum, hoc est per accidens. Exemplum, imaginando remanere in gravi illud, quo inclinatur ad esse deorsum, ablato principio effectivo motivo intrinseco deorsum, grave deorsum moveri ab extrinseco erit naturaliter, et sic motus naturalis. Tum, tertio a majori, quia in propagatis, ubi magis videntur esse, non sunt in instanti generationis.
Secundum patet, quia multa naturalia habent principium motus et mutationis, ut animata, plura alterationis. Quaere in 9. quaest. 9. plurima loci mutationis: generationis autem nihil habet principium activum, quia forma substantialis imperfectior non est motiva ad perfectiorem, nec similis ad similem in eadem materia, patet.
Ad omnes autem probationes de principio activo, quae sunt contra primam responsionem, respondetur. Ad primam istarum dicitur, quod sicut principium activum est quo, non quod, ita et passivum, ita quod non est in quo, sed principium ejus, quod est in alio, cujus est illud principium. Cum additur, quod forma est magis natura quam materia, respondetur, quod forma quandoque est principium passivum, sicut in alterationibus, ubi subjectum non inclinatur naturaliter ad qualitatem ad quam alteratur, nisi inquantum est per formam determinantem ipsum ad hoc.
Ad aliud de differentia inter naturalia et artificialia, respondeo, materia artificialium nullam aptitudinem habet ad formam artificialem: aut quia illa nihil est, aut si aliquid, aut est contra inclinationem materiae, ut omnes formae inductae per divisionem continui, et per ordinem partium in toto aggregato contra naturalem inclinationem earum, ut in domo: aut est praeter illam inclinationem, ita quod materia nec ad ipsam inclinatur, nec ad oppositum, nullum istorum trium accidit de forma naturali.
Cum additur, quod est in potentia passiva, aliter impossibile esset fieri, respondeo, quod potentia passiva invenitur sine aptitudine, ut in lapide ad sursum, et e converso, ut in caeco ad videndum naturaliter. Judicatur autem aptitudo ad hoc, aut ex hoc, quod illud habet sibi derelictum, aut quia si haberet, naturaliter perficeretur secundum illud, quod jam habet prius natura. Ad illud de domo. Intentio Aristotelis est ibi, quod sicut ars agit propter finem, quia per media determinata propter ultimum, ita natura, quia similiter faceret domum quoad hoc, ut ars facit. Ad illud de navifactiva, ibi loquitur quod natura non propter hoc, non agit propter finem, quia non deliberat, quia et si navifactiva esset in lignis perfecta, ageret propter finem, et non deliberando, ita natura suo modo quoad hoc.
Ad illud A, respondeo per secundum notabile in principio solutionis secundi argumenti, quia communiter est.A, licet non sit de necessitate naturalis motus ; forma enim naturalis communiter est aliquod A, artificialis nullum, imo nec A, nec ex naturalibus semper est alterum. Ad illud de 6. Metaph. dicitur per idem, quod omne naturale habet aliquod principium alicujus motus, artificiale nullius. . Contra, ergo a practica per illam differentiam non distinguitur Physica, nisi inquantum considerat naturalia, quoad illos motus, aliter aliquod naturale respectu omnis motus. Contra, ergo non distinguit ibi Aristoteles a practica nisi Physicam de aliquo naturali. Similiter falsum dicitur, quia multis Physicis potest etiam inesse motus violentus, aut neuter. Tertio dicitur, quod principium factibilium est in faciente cognoscente, non sic naturalium. Contra, Aristoteles t. c. 3. hujus et supra dicit, naturalium autem in motis, oportet principium uniformiter accipi. Respondeo, factibilium principium omne per se ordinatum ad esse eorum, est in cognoscente, praescindendo omne principium in facto, naturalium autem principium aliquod, quia passivum naturaliter inclinatum est in moto: ergo universalis differentia. Ad illud de casu aequivocatur, natura ut est principium activum ad unum ex se, contra propositum non determinatum ad opposita, et ut principium motus naturalis, contra violentum. Patet enim, quod quando ignis aquam alterat, ibi est natura primo modo, non secundo. Primo modo ad naturam reducitur casus: nihil ad B, de secundo. Ad illud de 3. Ethicorum, vim debet construi cum pusso, non cum conferente, nisi non intelligatur privative sive contrarie, non negative tantum. Ad ultimum de littera hic. calor est pars sanitatis virtualiter, quia continet ipsam , licet non secundum ultimatum gradum ejus formaliter. sed excellentiori modo, ideo illam causat sic in omnibus genitis a casu; ideo nulla substantia est a casu. Patet enim quod sanitas de qua exemplificat, potest virtute contineri in qualitate absoluta, reductiva aliarum ad aequalitatem, quae aequalitas est sanitas, vel concomitans eam, nunquam est sic in substantia.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio duodecima de inchoatione formarum, seu de rationibus seminalibus, text. com. 29. quae famosa et magnae altercationis apud antiquos et modernos existit. Varie Stoici, Epicurei, et Peripatetici, atqueArabes in hoc problemate sentiunt. Vide copiose 2. Phys. ut nosti et inHenr. quodlib. 4. q. 14. et 18. d. secundi Sententiarum in doctrina hujus, et aliorum Theologorum, et in Albert. hic et in summa Theologiae, et in Thom. hic et in 2. ubi supra, et in quaest, de potentia,q.3. et de virtutibus, q. 3. et in tractatu de natura materiae, et dimensionibus interminatis,et Varr.dist, 12.2. et Occham in 3. Sententiarum, et Aug. notanter, 3. de Trin. et Medicos, ut Galenum,et Conciliatorem differentia 48. et 101. et copiose in quaest, trium principiorum, ubi hanc quaest. disputavit.
Recitat opinionem famosam praedictorum plurium, et Alberti et sequacium quam varie subdividit secundum diversorum imaginationem, et impugnat omnia membra de inchoatione formarum, et addit resolute quid tenendum est. Deinde investigat, qualiter sunt ponendae rationes seminales, et in quibus, et quid sint, non tamen ponendo eascoaevas materiae, ubi valde notanter, et resolute habes de veritate quaesiti.
Pro declaratione eorum, quae dicit in solutione primi principalis, vide in 3. dist. 11.q.l. et in 2. dist. l.q.2. et infra, et dist. 9.ejusdem, solvendo argumental.q. et d. 17. ejusdem. et 18. et alibi saepe ut nosti. Quaere glossam in principio super Gen. Vide etiam in 4. q.l. idem.
Similiter ad ea quae tangit in solutione 2. motivi principalis, vide super Phys. an tiquos et 1. modernos,et in l.q. 1.prolog, et in 2. ubi supra, et dist. 2. specialiter q. 10. et in4. dist.43. q.4. et super5. Metaphys. cap. de natura in expositione hujus, et consequenter de differentia naturalium et artificialium. Tange plura, ut nosti, omnia bene masticando.
Pro declaratione ulteriori illius definitionis violenti, vide in 2.ubi supra, et super 3. Ethicorum, ut scis, et in 3. dist.lG. et in 4. dist. 29. optime, et 43. et alibi ; littera satis bene correcta, et ordinata est, plura diligens lector addat.
Callias et Socrates. Et diversa quidem propter materiam. Diversa namque, idem vero specie, nam individuae species. Text. com. 28.
Singulare vero ex ultima materia, Socrates jam est, et in aliis similiter. Et infra.
Horum autem non est definitio, sed cum intelligentia, aut sensu cognoscuntur, hoc est cum actu videntur. Text. comment. 35.
Primum enim substantia, quae uniuscujusque propria uniuscujusque, quae non inest alii. Text. com. 45.