Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utram portio superior sit diversa potentia a portione inferiori ?
D. Thom. I. p . q. 79. art. 9. et hic q. 2. a. I. D. Bonav. 2. p . art. 2. q. 2. Richard. art. 2. q. 4 Durand. quaest, 4 Gabr. q. I. art . 3. Aegid. quaest. 2. Scol. inOxon . hic .
Circa distinctionem vigesimam quartam Magister determinat de adjutoriis ad resistendum, ponens quamdam distinctionem animae potentiarum, quaeritur unum, utrum portio superior sit potentia distincta a portione inferiori ? Quod sic, quia secundum Augustinum 12. de Trinit. 4. imago est in superiori portione, in inferiori non est ; sed non potest simul esse, et non esse in eodem ; igitur est alia potentia.
Item, potentiae distinguuntur per objecta 1. de Anima, text. 33. sed objectum superioris portionis est aeternum, objectum inferioris portionis est temporale ; igitur istae potentiae distinguuntur.
Oppositum, Augustinus ubi supra in principio capituli, non dicimus eas distinctas, nisi tantum penes officia geminamus.