Quid fuit inductivum mulieris.
Mulier igitur repromissam celsitudinem simul et perfectionem scientiae concupivit. Accessit etiam ad hoc pulchritudo et suavitas fructus, alliciens ad edendum, et sic metu mortis contempto, praeceptum dei transgressa est, de vetito ligno edendo, et sic eius peccatum multiplex invenitur.
Primo quidem superbiae, qua inordinate excellentiam appetiit. Secundo curiositatis, qua scientiam ultra terminos sibi praefixos concupivit. Tertio gulae, qua suavitate cibi permota est ad edendum.
Quarto infidelitatis, per falsam aestimationem de deo, dum credidit verbis diaboli contra deum loquentis. Quinto inobedientiae, praeceptum dei transgrediendo.