CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De oppositis malitiis magnificentiae.
Superabundans autem qui banausus dicitur, non superabundat in quantitate sumptuum vel donationum : sed in hoc superabundat, quod consumit in hoc praetor quod oportet, quemadmodum dictum est. In his enim in quibus parvi sumptus requiruntur, multa consumit et resplendere quaerit, vel facit praeter partem. In turpi enim nulla pars est splendoris, vel honoris : puta etiam histriones nuptialiter cibans, et comoedis qui in congregationibus rusticorum cantant et recitant facta hominum, et parvo digni sunt, multa tribuet, et in transitu communi purpuram inferens ad viae decorem, quae in transitibus regum inferri consuevit. Super comoedos enim cortina de pellibus consuevit expandi, non purpura. Iste autem expandit purpuram, quemadmodum Megarenses. Dicit enim Mitalus poeta in Tytanopeis suis carminibus : " Dure audis aracleys, hoc est ter convicium impudicum et Megaricurn et valde frigidum rides, videns pueros. " Voluit autem dicere quod Megarenses detractiones patiuntur, quia comoedias custodiunt et defendunt. De
Megara enim civitate fuerunt qui comoediam invenerunt, quorum princeps fuit Deusarricus Megarensis. Deridentur autem ut onerosi et frigidi, et puerilia videntes et recitantes, et purpura utentes in transitu comoediarum. Unde etiam Aristophanes convicians eis, dicit, quod " risu dignus est qui a Megaris advocatur. " Sed et Phantides antiquissimus antiquorum poetarum despiciens tales dicit, " Megarieae comoediae cantum transeo.Verebar enim poema Megaricurn facere. " Ex omnibus enim his ostenditur, quod Megarenses comoediarum sunt inventores. Omnia autem talia faciet banausus non boni gratia, sed potius divitias indecenter ostentans, et propter hoc existimans admirabilis esse : et ubi oporteret multa consumere, pauca consumet : et e contra ubi pauca deberet consumere, multa consumet. Parvificus autem qui banauso contrarius, circa omnia praedicta deficit. Maxima enim consumens aliquando in parvo quod retinere quaerit, totum bonum quod fecerat perdit : et quodcumque bonum facit ad sumptus vel donationes pertinens, tardans facit et procrastinatis. Semper enim intendit qualiter minimum quod potest, expendat, et expensas facit tristatus, semper existimat se majora facere quam oportet secundum naturam negotii in quo expensas facit. Habitus igitur banausia et parvificentia sunt malitiae : sed non magnum opprobrium inferunt ab hominibus, propter hoc quod non sunt nocivi proximo. Banausus enim multis prodest. Parvificus autem suis parcens, nulli injuriam inferens. Isti etiam habitus non valde turpes sunt, eo quod banausus magnifico similis est in multis. Parvificus autem propter naturale desiderium retinendi ea quae ordinantur ad sustentationem vitae, excusatur.