MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum tructus qui est g audium, fuerit in Ipsa?
Post haec quaeritur de secundo fructu, qui est gaudium, de quo
1. Glossa ibidem, quod gaudium est conscientiae puritas, et elevatio animi in his quae digna sunt se exaltantis : sed haec tria, conscientiae puritas, ut patuit supra, et elevatio animi, ut probatum est supra in proximo, et dignitates donorum spiritualium., fuerunt in beatissima Virgine in summo : ergo habuit fructum gaudii in summo.
2.Item,Psal. XCVII, 3 : Viderunt omnes termini terrae salutare, etc. Glossa dicit, quod visio salvationis est causa iubilationis : sed visione ista beata Virgo in summo vidit: ergo in summo jubilavit.
3. Item, Luc. II, 10 et 11 : Evangelizo vobis gaudium magnum,... quia natus est vobis hodie Salvator. Improportionabiliter magis est nasci Salvatorem de se quam nasci sibi : ergo beatissima Virgo improportionabiliter omnibus causam gaudii habuit : ergo improportionabiliter gavisa fuit.
4. Item, Improportionabiliter magis est nasci sibi salvatorem Filium, quam sibi nasci Dominum : si enim beata sig. ens cujus est Dominus Deus ejus , improportionabiliter est beatior cujus est Dominus Filius ejus : sed beatissimae Virgini nascebatur filius, aliis omnibus Dominus : ergo improportionabilem causam aliis sig. audendi habuit : ergo in summo gavisa fuit.
5. Item, Joan. XIV, 28 : Si diligeretis me, gauderetis utique. Haec est immediata et per se : dilectio enim immediata causa gaudii. Sed beata Virgo habuit dilectionem in summo. Ergo et gaudium in summo.
6. Item, Luc. x, 20 : sig. audete quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Hoc est gaudium de praedestinatione aeterna et de praesenti justitia : sed beata Virgo habuit praesentem justitiam in summo : ergo et gaudium in summo.
7. Item, Aliquis praedestinatur, ut sit servus Dei et filius per adoptionem:
aliquis, ut Filius Dei sit per Deum, ut
Christus homo : aliquis, ut sit mater Dei per naturam : sed improportionabiliter majus est in aliquo esse matrem Dei per naturam, quam esse filium per adoptionem : ergo beatissima Virgo causam gaudii habuit in summo,
8. Item, Apostolus : Gaudete in Domino : Dominus enim prope est '': ergo proximitas est causa gaudii: sed beatissimae Virgini in summo proximus fuit: ergo summum gaudium habuit.
9. Item, Apostolus : Super omnia haec charitatem habete, quod est vinculum, perfectionis, et pax Christi exsultet in cordibus vestris .'' Glossa : Charitas quae est causa exsultationis : sed beatissima Virgo habuit charitatem in summo: ergo exsultavit in summo.
10. Item, Luc. xvii, 21 : Ecce regnum Dei intra vos est. Hoc regnum est pax, et justitia, et gaudium in Spiritu sancto, Beatissima Virgo improportionabiliter aliis pius habuit in corde de regno Dei : ergo improportionabiliter plus de gaudio in Spiritu sancto.
11. Item, Psal. lxxxviii, 15 et 18 : Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Beatus populus qui scit iubilationem. Praecessio misericordiae est causa iubilationis : sed in beatissima Virgine praecessit misericordia in summo :
ergo scivit iubilationem in summo.
12. Item, Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? Ergo attractio sensus et in luce esse et lumen caeli videre, est causa laetitiae : hoc antem in beatissima Virgine fuit in summo : ergo habuit gaudium in summo.
13. item, Beatissima Virgo fuit omnibus comprehensoribus et viatoribus causa gaudii et laetitiae : ergo plus omnibus gaudii habuit et laetitiae. Unde Sara in figura ejus dicit, Genes.XXI, 6 : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit corridebit mihi. Quasi diceret : Gaudium principaliter pertinet ad me, aliis autem ex consequenti et per me. Unde, Judith, xv, 10: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
14. Jtem, Isa. IX, 3 : Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant, etc. Hic tanguntur duae causae gaudii. Messorum de fructu, et victorum de spoliis : sed beatissima Virgo habuit fructum in summo : ergo et gaudium in summo. Item, Beatissima Virgo habuit victoriam et spolia in summo, quae ex faucibus Leviathan totum mundum quasi spolium eripuit: ergo gaudii fructum in summo possedit .