QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum natura lapidis de se sit haec, vel per aliquid extrinsecum ?
Avicen. 5. Mel. cap. 2. et 4. Averr. 3. Phys. comment. 60. Boet. cap. de specie et lib. 1. de Trin. cap. 1. D. Thom. i. p. q. 50. a. 4. Occham. in 1. dist. 2. q. 4. et 6. Gab. q. 6. Adamasdist. 33. q. 8. art. 5. Durand. in 2. dist. 3. q. 2. Aureol. in 2. dist. 9. q. 3. a. 1. et 2. H enr. quodlib. 5. q. 8. et 15. Cajet. de ente et essent, q. 5. aegid. quodlib. 1 . q. 5. a. 1. art. 2. Rada tom. 2. Controo. 3. art. 4. Saar. disp. 5. Met. sect. 2. Hurt. ibid. sect. 5. Aversa q. 9. Log. sect. 2. Vide Scot. in 2. dist. 3. quaest. 6.
Quod non de se, cui inest unum oppositum de se, ei non inest aliud, nec per se, nec per accidens ; si ergo natura ,esset hoc aliquid de se, repugnaret sibi multitudo, et tunc natura non posset esse in multis, ideo enim essentia divina ponitur indivisibilis, quia est de se haec. Confirmatur illa ratio sic: objectum prius naturaliter est ipso actu, in illo priori per te, natura est de se haec; ergo intellectus non potest intelligere eam sub ratione universalis, nisi intelligendo eam sub opposita ratione illi, quam ha bet inquantum est objectum, et ita intelliget non objectum et opposita simul, aut fictionem intclligeretr et nihil rei, nisi sint gradus uniti. Item, quae differunt proprie, aliquo sui differunt , individua proprie differunt, non enim sunt primo di versa, quia tunc ita essent realiter diversa Socrates et Plato, sicut albedo et linea: ergo in aliquo reali conveniunt; igitur illud non est de se hoc. Item, eodem est hoc aliquid in se, et distinguitur ab alio hoc aliquo: sed naturale se non distinguitur ab alio, hoc aliquo: tunc enim non esset illelapis, lapis; ergo de se non est hic lapis. Item, si lapis de se formaliter esset hic lapis, omnis lapis esset hic lapis. Consequentia patet, quia quidquid inest naturae ex se, inest ei in quocumque invenitur. Item, definitio exprimit naturam rei. Si ergo lapis esset de se hic lapis, definitio primo esset alicujus lapidis particularis. Item, cujus primo est definitio, istud est idem cum suo quod quid est, contra Aristotelem, text. comment. 3i. hujus, quia concepta cum materia, non sunt idem. Item, passio realis, ut operari et generari, inest primo individuo , et non speciei: ergo aliquid est in individuo additum respectu cujus illud inest sibi primo.
Nota, primum argumentum hic, et secundum, idem important, et confirmatio primi bona est; tertia ratio est bona, quarta ratio et quinta sunt idem, nec multum valent, quia diceretur quod definitio est substantiae secundum rationem: igitur primam et tertiam lene.
Contra, quarto Metaphysicae, t. c. 3. idem est homo et unus homo, et ille homo, et nihil additum. Item, si natura est haec per additum, aut per substantiam additam, aut per accidens additum, si primo modo, tunc per illud additum natura speciei posset definiri, et cum illud faceret per se unum cum specie: species erit genus, et praedicaret partem individui, et non totam naturam individui, sicut nec genus specierum.