REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Portionem superiorem esse unam et eamdem. Illa respicit aeterna, haec temporalia.
Respondeo, quod ista quaestio potest habere duplicem intellectum ; quorum unus est ille, quod portio superior sit tantum una potentia, et similiter inferior sit tantum una. Et tunc est quaerere, utrum una sit eadem potentia cum alia? Alius intellectus quaestionis est iste, quod accipiendo aliquam potentiam in portione superiori ut intellectivam, et similem in portione inferiori, scilicet intellectivam, et sic de voluntate et memoria, et tunc quaereretur, utrum sint distinctae potentiae ; et utrum intellectus, prout est in portione superiori et inferiori, sit eadem potentia, aut diversae.
Dico autem quod primus intellec tus est falsus, scilicet quod tantum est una potentia, quia in neutra portione est una tantum potentia, imo in utraque portione sunt diversae potentiae., nam secundum Augustinum 11. de Trinit. cap. 4. Portio superior est respectu aeternorum, respectu quorum est memoria, intelligentia et voluntas, quae non sunt una potentia. Unde Augustinus in illa superiori portione ponit praecipue imaginem Trinitatis, quae non est nisi quantum ad istas potentias; quod non esset verum, nisi respectu aeternorum in illa essent ista tria ; ergo superior non est tantum una potentia.
Item, in Deo est memoria paterna, quae est principium productionis Filii, quae est notitia genita, et per consequens ibi est intelligentia, et etiam in Deo est voluntas, quae est principium productionis Spiritus sancti ; unde in Deo ita sunt principia productiva personarum distinctarum realiter. Et istae potentiae, ut sunt principium producendi personas, non sunt distinctae ex creatis, quia impossibile est personas divinas, quae secundum se simpliciter sunt necessariae, dependere quantum ad aliquid a creatis, quae sunt possibile esse ; ergo illae potentiae respiciunt divinam essentiam, quae scilicet aeterna est ; ergo respectu aeternorum sunt illae potentiae distinctae ; ergo portio superior, quae est respectu aeternorum, non est tantum una potentia.
Edem modo dicendum est de portione inferiori, quod non est una potentia tantum, cum ipsa sit intellectus et voluntas, et memoria, respectu objecti temporalis, quia respectu talis objecti anima est aliquando in habitu scientiae alicujus conclusionis verae, et hoc respicit memoriam ; aliquando est in actu et respectu intelligendi illud, et hoc respicit intellectum. Ex hoc autem quod actu intelligit, sequitur volitum in voluntate. Cum ista tria non possint esse una potentia, portio inferior non erit una potentia.
Secundum hoc dicendum est quod non distinguitur portio superior et inferior per hoc, quod superior est tantum contemplativa, sive speculativa, et alia est practica ; imo tam speculatio quam praxis secundum Augustinum ubi supra, pertinet ad portionem superiorem. Ista enim contemplatio non tantum continet in se speculationem puram, sed etiam amorem, ut patet per ipsum ibidem. Sic ergo dico quod portio superior, quae intendit circa aeterna consulenda, sive contemplanda, et inferior circa temporalia disponenda, neutra est una potentia in se. In utroque enim ponit Augustinus Trinitatem, sed in superiori proprie ponit imaginem.
Quartum ad secundum intellectum quaestionis, dico quod comparando partes Trinitatis in portione superiori partibus in portione inferiori, non sunt aliae potentiae, ut accipiendo memoriam et intelligentiam inter se non possunt esse alia potentia in superiori et inferiori portione. Quod probatur primo ex actu, nam secundum Augustinum ubi supra, portio superior intendit regulis aeternis contemplandis ; inferior vero temporalibus agendis, secundum regula aeternas. Unde superior portio intendit frui primo, a quo inferior recipit regulam agendorum.
Ex hoc arguitur, eadem potentia cognoscit principium et conclusionem, quae sequitur ex principio, alioquin nulla potentia cognosceret, cum non cognoscatur per se conclusio, nisi ex collatione ad principium, sicut arguit Aristoteles 2. de Anima, text. 146. de de sensu communi, quod si una potentia non cognosceret sensibilia diversorum sensuum, nulla potentia cognosceret differentiam illorum. Nunc autem intellectus prout est portio inferior cognoscit conclusionem de agibili temporali, cujus principium et regulam aeternam cognoscit portio superior, scilicet quod praecepta Dei ex charitate sunt implenda, vel aliquid tale ; ergo est una potentia intellectiva portio superior, quae est respectu principii, et portio inferior, quae est respectu conclusionis.
Item, secundo probo idem ex actu speciali, scilicet beatitudine, nam beatitudo non consistit nisi in operatione potentiae unius secundum eamdem rationem nam etsi beatitudo sit simul in intellectu et voluntate, tamen non potest esse in duabus potentiis intellectivis, vel in duabus volitivis ; imo necessario actus unicus unius rationis tantum est in una potentia, quia beatitudo secundum Philosophos, et secundum omnes, est optimum hominis, ideo tantum in una virtute consistit unius rationis. Beatitudo autem est portionis superioris rationis, ut manifestum est, et similiter est portionis inferioris rationis, quia est illius potentiae, quae est principium merendi, cum praemium correspondeat merito ; potentia vero inferioris portionis est principium merendi, ut illa, quae elicit actus meritorios circa proximum, et alia temporalia; hujusmodi est tota portio rationis inferioris ; ergo potentia intellectiva in superiori et inferiori portione est unius rationis, et similiter potentia volitiva utrobique erit ejusdem rationis.
Item, tertio ostenditur hoc ex habitu : Idem habitus non perficit duas potentias sed eadem charitas perficit voluntatem superioris et inferioris portionis ; ergo non sunt duae potentiae ; et sic de intellectu ; ergo, etc. Probatio majoris, distinctio in posteriori non arguit distinctionem in priori, sed potius e converso, quia semper est major unitas in priori quam in posteriori ; sed habitus est unus ; ergo potentia quam informat, magis est una. Probatio minoris : Charitas perficit voluntatem superioris portionis, qua diligitur Deus. Similiter perficit inferioris portionis voluntatem, quia aliter ex ista charitate non diligeremus proximum, qui non diligitur nisi a charitate portionis inferioris, et non est nisi una charitas, quae se extendit ad omnia diligibilia ; ergo non est nisi una voluntas ; similiter non est nisi unus intellectus.
Posset etiam argui ex parte objecti utriusque portionis, quia intellectus portionis superioris et portionis inferioris est idem objectum adaequatum, ut ipsum ens, quod est commune Deo et creaturae, ut osten sum est in primo . Sed huic rationi non innitor.
Ad primum principale, dico quod imago consistit in anima, non secundum quod totaliter est unum ens, quia essentia animae repraesentat unitatem et distinctionem ; unitatem ratione essentiae, distinctio nem ratione potentiarum, ut subsunt actibus, ut dictum est distinct. 16. Nunc autem potentiae possunt comparari respectu aeternorum, vel respectu temporalium ; et respectu aeternorum habent quamdam similitudinem specialem, ratione qua est expressior imago in ipsis, ut sic quantum subsunt acti bus, qui actus sunt circa temporale. Et quia non ita expresse est imago in anima respectu temporalium in potentiis, hinc est quod Augustinus non ponit imaginem nisi respectu aeternorum, per se loquendo ; sed respectu inferiorum bene potest esse imago intelligendo lapidem, licet non ita expressa, quia temporalia non sunt immediatae similitudines aeternorum. Non igitur vult Augustinus negare absolute imaginem esse in portione inferiori, sed quod in eisdem potentiis, ut subsunt talibus actibus, est imago, non ita expresse, vel non eo modo.
Ad aliud, cum dicitur, potentiae distinguuntur per objecta, dicitur quod verum est per objecta formalia ; visus enim non distinguitur per objecta materialia, cujusmodi sunt album et nigrum, sed per objectum formale adaequatum. Istud tamen non valet, quia album non plus est objectum materiale visus quam sit color, sed ita formale, licet non adaequate ; unde forte visus nunquam videret colorem, nisi quia album, vel nigrum. Unde illud objectum abstractum, quod est objectum adaequatum potentiae, fit sic abstractum per intellectum ; et non est aliqua potentia respiciens multa, quae habet objectum adaequatum totaliter reale praeter operationem intellectus, nisi potentia Dei tantum, quae habet propriam essentiam pro objecto adaequato, et nos non possumus habere essentiam divinam pro primo objecto ; ideo ponimus illud commune quid abstractum, et sic adaequatum fit tale per intellectum in nobis. Et licet nullus intellectus abstraheret colorem ab albo et nigro, nihilominus visus bovis; videret album et nigrum, sicut nunc: ideo dico quod dissimiliter est de potentiis non organicis, quia sicut potentiae non organicae sunt abstractae a materia, hoc est, non requirunt talem complexionem alicucujus organi, sicut objecta sunt abstracta ; ideo quaelibet potentia non organica est totius entis, quia Aristoteles investigat determinatam proportionem in organo potentiae organicae, et ex hoc arguit quod est talis objecti. Unde si videndo aequaliter perciperemus sonum sicut colorem, et in audiendo aequaliter colorem, sicut sonum, non posset concludi plus quod visus est coloris quam soni. Ideo dictum Philosophi solum habet veritatem de potentiis organicis, quae requirunt aliam et aliam mixtionem in oculo et organo, ut vult de Sensu et sensato.
Dices, quod igitur est primum objectum ipsius intellectus? Dico, sustinendo quod ens univocum ad ens creatum et increatum, est primum objectum, non tamen propter abstractionem fit ipsum objectum intellectus. Sed unus conceptus potest abstrahi a quolibet, quod est intelligibile, et tunc non distinguuntur portio superior et inferior, nec etiam intellectus et voluntas formaliter per objecta. Vel secundum dicentes quod ens non est univocum, oportet dicere quod primum objectum intellectus nostri sit Deus, quod tamen non credo, et tunc oportet eos dicere quod non oportet primum objectum intellectus esse univocum omnibus, quae sunt intelligibilia. Vel oportet eos dicere quod non est primum objectum adaequatum intellectui, quod videtur mihi probabilius propter perfectionem potentiae, quia sicut videmus quod a sensibus partialibus abstrahitur commune objectum, ut qualitas sensibilis, et ultra a sensibus exterioribus et interioribus, tandem convenit concedere quod nullum unum objectum sensibile univocum potest esse commune omnibus sensibus. Sic etiam objectum omnipotentiae divinae, objectum dico operabile, non potest esse aliquid adaequatum, nisi tantum ens possibile, quod non est unum in re, sed si aliquo modo hoc tantum est in intellectu, quia, non potest esse aliquid univocum reale omnibus operabilibus a potentia divina, sic propter perfectionem intellectus ad tot se extendit, quod nullum unum objectum univocum habet sibi adaequatum.