Quomodo pervenit peccatum ad virum.
Ex persuasione autem mulieris peccatum usque ad virum pervenit, qui tamen, ut apostolus dicit, non est seductus ut mulier, in hoc scilicet quod crederet verbis diaboli contra deum loquentis.
Non enim in eius mente cadere poterat, deum mendaciter aliquid comminatum esse, neque inutiliter a re utili prohibuisse.
Allectus tamen fuit promissione diaboli, excellentiam et scientiam indebite appetendo. Ex quibus cum voluntas eius a rectitudine iustitiae discessisset, uxori suae morem gerere volens, in transgressione divini praecepti eam secutus est, edendo de fructu ligni vetiti.