MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fructus qui est pax, fuerit In Ipsa?
Post haec quaeritur de fructu qui est pax.
Quod fuerit in summo in beatissima Virgine, probatur hoc modo :
1. Luc. II, 14 : Gloria in altissimis Deo, ei in terra pax omnibus, etc. dicatissima Virgo omnibus improportionabiliter bonam voluntatem habuit: ergo et pacem.
2. Ttem, Ioan, XIV , 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, Haec est duplex pax, scilicet pax aeternitatis et pax pectoris. Pax pectoris est quies a peccatis. Illam habuit beatissima Virgo in summo : in aliis enim quies a peccatis est cessatio peccandi : beatissima autem Virgo numquam cessavit, quia numquam peccavit : ergo beatissima Virgo habuit pacem pectoris in re, et pacem aeternitatis im proprtionabili certitudine : ergo habuit fructum pacis improportionabilius omni viatore.
3. Item, Isa. XXXII, 17 : Et erit opus justitiae pax: sed beatissima Virgo ha-
buit justitiam in summo : ergo habuit pacem in summo.
4. Item, In Psalmo lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus: sed improportionabiliter fuit locus Deo sig. ratus in beatissima Virgine : ergo improportionabiliter pax.
5, Item, Mundus pacem ejus turbare non potuit : quia pauperrima spiritu fuit. Item, diabolus pacem ejus turbare non potuit: quia humilis in summo fuit. Sed nec caro eam turbare potuit : quia fomes in ea exstinctus fuit.
Et sic patet quomodo beatissima Virgo fructum pacis in summo habuit .