IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Cui ista opinio non placet, Varronis scilicet, potest dicere quod ipsa est falsa: Christus est creatura, sive accipiendo creaturam stricte sive large. Et Doctor primo declarat quid sit proprie creatura sive creari, et deinde ostendit quomodo Christus nullo modo potest dici creatura. De primo dicit, quod creari non dicit absolute fieri, sed sic fieri, nam fieri semper includit duplicem respectum, unum ad efficiens, et alium ad oppositum praecedens. Exemplum, ignis fit nunc, dicit respectum ad causam efficientem, et est respectus causati ad causam; dicit etiam respectum ad oppositum praecedens, sive illud oppositum sit negatio in subjecto apto nato, sive sit negatio absolute sumpta, sive sit contrarium, sive disparatum. Exemplum primi, ignis fit ex non ente simpliciter, id est, quod non ens simpliciter praecedit ipsum ignem, et tale non ens est negatio in subjecto apto nato recipere formam ignis. Exemplum secundi, ignis fit ex nihilo simpliciter, et sic si ignis immediate crearetur, tunc nihil simpliciter praecederet. Exemplum tertii, album fit ex nigro tanquam a termino a quo. Exemplum quarti, ignis fit ex aere, ita quod semper isti termini sunt incompossibiles termino ad quem, ut patet discurrendo per omnes. Ad propositum, licet creari sit fieri, non tamen est quodcumque fieri, sed est sic fieri, et quantum ad respectum efficientis, et quantum ad respectum ad oppositum: nam creari est praecise fieri a primo efficiente, ita quod nulla causa secunda concurrat ad talem effectum, et sic dicit respectum causati immediate a prima causa tantum terminatum ad primam causam. Dicit etiam respectum, non ad quodcumque oppositum praecedens, sed tantum ad oppositum, quod est purum nihil, ita quod esse ipsius creati nihil reale praecessit pertinens ad esse intrinsecum ipsius creati ; et hoc modo anima dicitur creari, quia nihil reale ipsius animae praecessit illam, et dico esse reale, quia esse possibile, sive esse objectivum ipsius animae, quod est esse tantum secundum quid, bene praecessit ab aeterno ipsam animam, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 6. et in 2. dist. i. quaest. 2. et dist. 18. Creari ergo stricte sumptum est aliquid immediate fieri a primo efficiente, nulla alia causa secunda concurrente, et hoc quoad respectum efficientis, et est immediate fieri post non esse simpliciter reale, ita quod nihil reale pertinens ad esse creaturae mediate praecedat istam creaturam. Et dico immediate, quia si tantum immediate praecederet, non diceretur proprie creari, sed magis conservari, ut subtiliter patet a Doctore in 2. dist. 2. de mensura Angelorum, et in Quodlib. quaest. 12. Accipiendo hoc modo creari, Christus non potest dici creatura, quia nec natura humana in Christo est sic creatura ; illa enim non a solo primo efficiente immediate producebatur in esse, sed etiam a matre, quae aliquam causalitatem habuit respectu ejus, ut supra patuit dist. 4. neque etiam post oppositum contradictorium, quod est omnino non ens, scilicet reale, sed post oppositum privative, quando scilicet materia corporis transmutabatur a forma sanguinis ad formam corporis organici, quia illud corpus fuit formatum ex puris sanguinibus matris, et ita illi sanguines praecesserunt formationem corporis, ut supra patuit dist. 4.
De secundo, quomodo Christus non potest dici creatura generaliter, ostendit Doctor, quia creatura generaliter accepta dicit esse primum post non esse, et esse primum potest dupliciter intelligi, scilicet vel primum totale, vel primum partiale, Exemplum primi : Esse primum totale hominis est humanitas resultans ex partibus. Esse vero primum partiale hominis est materia praecedens formam. Ad propositum, si Christus debet dici creatura simpliciter, loquendo de creatura generaliter, est necesse quod esse primum Christi, vel totale vel partinle immediate sequatur non esse totale, ita quod si est primum esse totale, immediate sequatur post non esse totale, ita quod sit verum dicere, in illo instanti est totale esse, puta hominis, et immediate ante hoc non erat. Similiter dico de esse primo partiali, quod immediate sequatur non esse tale, ita quod sit verum dicere esse partiale hominis primum est in illo instanti, et immediate ante hoc non fuit: ergo. Dico ergo,
quod Christus non potest dici creatura secundum aliquod esse totale resultans ex partibus, patet, quia ex natura divina et humana non fit aliquod esse ; sunt enim ibi illae naturae distinctae et inconfusae, et sic dicunt duo esse distincta non facientia aliquod tertium, et per consequens in Christo non fuit aliquod esse primum totale post non esse, et per consequens secundum tale esse non potest dici creatura. Nec etiam potest dici creatura secundum esse primum partiale, ita quod esse primum partiale Christi fuerit post non esse, patet, quia esse primum partiale Christi est ipsum Verbum, quod fuit ab aeterno ; non potest ergo Christus dici aliquo modo creatura, et hoc loquendo simpliciter et de rigore sermonis. Sed an posset dici creatura secundum naturam humanam, quae est creatura generali nomine, de hoc erit sequens quaestio.