QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Pollentes individuum constitui per positivum, varie sentiunt de illo positivo. Quidam aiunt esse circumstantias, vel proprietates, quos hic citat Doctor. Alii, quod est quantitas, de quo late agit 2. d. 3. q. i. Alii, quod materia de quo 16. q. 3. Tandem alii, quod est respectus ad producens. Rejicit quatuor viis efficacissimis tresprimos dicendi modos, quatenus conveniunt in eo, quod substantia individuatur per accidens; nam licet tertia sintontia dicat per materiam individuari, addit huic signationem quantitatis. Tractat has rationes magna ex parte 2. dist. 3. quaest. 4. et 5. Eaedem rationes procedunt contra quartum et quintum modum, quia videntur velle, individuationem fieri per accidens, vel accidentia.
Circa istam quaestionem quidam dicunt, naturam individuari per aliquid positivum , aliquo modo aliud a natura, quidam non. Prima pars habet quinque vias. Prima de multis accidentibus aggregatis propter hujusmodi individuum, constat enim etiam secundum Porphyrium, ex septem proprietatibus. Et Boetius ibidem in commento, idem de Trinitate Damasc. et Avic. 5. Metaph. 2. Alia est specialiter de quantitate, Aristoteles 5. cap. de Quanto, definit quantum: Quantum est, quod est divisibile in partes ejusdem rationis; ergo si sibi primo convenit hoc, cuilibet alii convenit per naturam ejus, dividendum in individua est in partes ejusdem rationis. Confirmatur per Boetium de divisione quantitativa et qualitativa.
Hic male allegatur Aristoteles, patet ex littera ibi, etiam patet de divisione numeri in partes alterius rationis. Et dato, quod nunquam partes dividentes haberent aliam rationem a toto diviso, non tamen esset divisio in paries subjectivas, quia nullum dividentium quantum, est ipsum divisum, quod requiritur in toto universali et parte subjectiva. Istius rationis solutio diffusius alibi habetur.
Tertia est de materia 5. Metaphysic. Diversa numero , quorum materia altera, et hic, generans generat aliud propter materiam. Et in 12. probat non posse esse plures Deos, quia non habent materiam. Et de Caelo et mundo : Caelum dicit formam, hoc caelum materiam, et concludit non posse esse aliud caelum, quia illud est ex tota materia sua. Quarta est de esse actualis existentiae.
Confirmatur, ultimata determinatio est per ultimam actualitatem determinantem: ultima actualitas, ad quam quilibet praeintellectum est in potentia, et determinabile, est esse. Item, singulare videtur esse per se terminus productionis, generatio autem per se est ad esse. Quinta est de respectu ad agens producens, quia sicut ex respectu ad intellectum habet rationem universalis, ita ex respectu ad producens, videtur singularis, non enim videtur alia causa communis omni singulari; quare natura est singularis, nisi quia productum in esse ab agente , et ita per respectum ad agens. Primae duae viae patent, quod ponunt accidens formaliter individuare. Tertia etiam communiter ponitur includere secundam , quia differentia in materia absolute secundum rationem potentialitatis, distinguit genera Physica, ex fine, 10. text. c. 24. et inde, ergo illa, quae distinguit individua, est differentia partium ejusdem rationis, quarum una est extra aliam, et aliam formam recipit; sed illa diversitas ponitur in materia esse per quantitatem. Quarta etiam ponit accidens, si illud esse ponitur accidens. Quinta etiam, si ille respectus est accidens.
Illud autem, quod videtur commune omnibus, aut saltem tribus primis opinionibus de individuatione per accidens, formaliter potest improbari quadruplici via satis rationali. Prima sumitur ex ratione entis per se. Secunda ex ratione prioritatis substantiae. Tertia ex ratione unius numero. Quarta ex ratione coordinationis praedicamentalis. Ex prima via arguitur sic: quod est ens primum et verissimum, est ens per se ; quod per se generatur, estensperse: quod per se operatur,
est ens per se: quod per se recipit praedicationem alicujus, est ens per se: prima substantia est primum ens, et maxime ens in Praedicamentis, per se generatur ex cap. 7. septimi, per se recipit praedicationem speciei, quia in quid, ex definitione speciei, ergo prima substantia est ens per se. Aggregatum ex substantia et accidente, est ens per accidens ex 5. Metaph. cap. de Uno, et cap. de Ente, et ex 6. cap.2. et ex 7. cap. 3. quare prima substantia non est tale aggregatum: non ergo includit accidens. Majoris duae partes patent ex c. 2. sexti, quia ens per accidens, est non ens. Similiter auctoritate Platonis, ejus non est generatio, ibid. Tertia pars ex 5. cap. de Uno, Musicus Coriscus, et Coriscus sunt unum per accidens. Hic respondet Aegidius de illo modo derelicto in materia ex quantitate. Contra, quare albedo non derelinquit albedinem aliam a se? Item, quid est illud relictum? Si tantum est a quantitate, non est ipsa quantitas, nec nihil, nec substantia: igitur accidens, et redit idem quod prius.
Ex secunda via sic: substantia est prior omni accidente natura: ergo et haec substantia. Consequentia probatur tripliciter. Primo, quia accidens commune inest individuo per Porphyrium, et Aristotelem in 5. cap. de Eodem, illa est prior, quia est subjectum. Secundo, quia sicut substantia ad accidens, sic hoc ad hoc. Tertio, quia si tantum substantia in universali esset prior accidente, cum illa ut sic, tantum sit ens rationis, prioritas ejus non esset prioritas naturae, sed rationis tantum, quia prioritas naturae cum sit realis, non videtur esse alicujus nisi secundum entitatem realem. Haec probatio est sophistica, licet a pparens. Prima probatio est bona. Et confirmatur sic: causa nullam conditionem necessariam ad causandum potest recipere a causato, quia tunc illud causatum esset causa sui, aut saltem prius seipso naturaliter, conditio necessaria in substantia ad causandum accidentia, est singularitas, per illas auctoritates. Et etiam quia sicut universalium sunt quasi universales, sic singularium singulares 5. Metaphysicae. Item, ex eadem via sic: sicut non est contradictio, intelligendo substantiam habere propriam existentiam sine quocumque accidente, haec enim est prioritas ejus tempore, ita non est contradictio intelligere ipsam eamdem in propria existentia, cum mutatione quorumcumque accidentium ; igitur eadem substantia posset esse successive individua, duabus singularitatibus, si esset singularis per aliquod accidens.
Ex tertia via tripliciter. Primo, quia substantia non mutata, non fit non haec. Secundo, quia substantialis mutatio, alia est ad non hanc. Tertio quia unum cuilibet convenit secundum propriam rationem, sicut ipsum est terminus creationis, commune omnibus nulli est accidens in infinitum.
Ex quarta via similiter. Primo sic : in omni Praedicamento intrinsece est invenire omnia particularia ad coordinationem praedicamentalem, circumscripte) quolibet, quod est alterius Praedicamenti, alias non essent totae coordinationes primo diversae; ergo sicut in Praedicamento substantiae est reperire species et genera intermedia, non per aliquid alterius generis, ita et individua, cum individuum sit primum subjicibile illius coordinationis, sine quo non est coordinatio ; sicut nec primo praedicabili, quia ad utrumque est status in coordinatione ex 1. Posteriorum, text. com. 34. et inde. Secundo sic, et est confirmatio praecedentis, quia si species est in genere Substantiae circumscriptis aliis ; ergo habet definitionem speciei, scilicet quod nata est praedicari de multis: igitur illis circumscriptis, sunt multa de quibus nata est ipsa praedicari aut saltem aliquod, non enim est intelligere praedicabile sine subjicibili, cum sint simul natura ; ergo quo praedicabile est prius natura, eo et subjicibile ; praedicabile vero ut species, prius est quocumque alienus generis. Item tertio sic : quando passio nata est alicui inesse, praecise secundum aliquam rationem, si secundum illam ei inest, simpliciter ei inest. Exemplum de crispitudine hominis secundum caput, universalitas non est nata inesse alicui in genere Substantiae, nisi inquantum praecise est illius coordinationis: igitur si sic. inest aequaliter ut prius, et simpliciter inest aequaliter: sed quacumque determinatione facta, per aliquid alterius coordinationis circa ipsum, nihil immutatur de propria ratione ejus, inquantum est suae coordinationis ;
igitur ita manet universale,et non contractum in coordinatione sua, post talem determinationem sicut et ante.