MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum patientia fuerit in i psa ?
Post haec quaeritur de patientia.
1, Psal. xciii, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam, meam : sed beatissima Virgo habuit dolorem passionis post Filium in summo : ergo fractum patientiae in summo,
2. Item, Sicut se habet passio ad passionem, ita consolatio ad consolationem. : Christus autem in passione summum dolorem habuit et summam consolationem : sed passio beatae Virginis simillima fuit illi passioni : ergo consolatio consolationi,
3. Item, Proverb, XXXI, 6 : Date siceram maerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : sed beatissima Virgo habuit amaritudinem passionis in summo : ergo et siceram et vinum consolationis in summo.
4. Item, Isa. lxi, 3: Dabit eis Dominus coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris : sed beata Virgo habuit luctum et maerorem in summo : ergo et gaudium et consolationem in summo .