In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum requiratur simul esse ablutionem et prolationem verborum ?
Richard. d. 3. art. 4. g. 2. Cajet. tom. 1. opusc. tract. 26. Solo d. 3. q. un. art. 8. Rubion hic q. 1. Bassol. g. 1. Gabr. hic g. 1. art. 2. Suarez 3. p. tom. 3. d. 2. sect. 3 . gloss. cap. Detrahe, 1. q. 1. Vasquez 3. p. d. 1. 148. C. 7.
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod non oporteat simul esse ablutionem et prolationem verborum, quia Eucharistia est unum Sacramentum, et tamen inter verba consecrationis super panem et verba consecrationis super vinum, est magna interpositio, quia ab illo loco : Simili modo, usque : Hic est calix.
Oppositum, Augustinus super Joan. homil. 80. et 1. q. 1. De trahe : Accedit v rbum ad elementum, et fit Sacramentum.