QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutat singillatim subtilissime et clarissime quinque vias,quibus alii ponuntsubstantiam individuari aliquo positivo, de quo etiam fuse agit locis citatis in Schol. 1. Sed hic clarius quam in Theologia rem tractat, et ut videtur non minus efficaciter hic premit adversarios. Hic in principio videtur velle eamdem quantilatem manere in genito et corrupto, sed oppositum tenet 2. dist. 3. q. 4. num. 17. de quo agit 4. dist. 11. quaest. 2. art. 1. et dist. 12. quaest. 3.
Singulae autem dictarum opinionum praeter haec, propriis viis improbantur. Prima, quia ex communibus nunquam fit ratio propria ex 7.contra Platonem t. c. 45. et inde. Et per hoc probat individuum non posse definiri, quia quaecumque communia simul jungantur, nunquam repugnat toti aggregato ex se esse in alio, ab illo in quo est: ergo non est ejus definitio. Item, bene sequitur, quod nec omnia illa simul individuant, quia non faciunt formaliter aliquid, cui repugnet contradictorie esse in alio. Contra secundam opinionem, aut quantitas interminata, aut terminata. Non prima, quia manet in generato igne et corrupto aere, et in aere iterum generato ex igne; igitur primus aer et secundus esset idem numero. Non secunda, tum quia illa sequitur formam in materia, et quantitas individuans ponitur in materia praecedere formam, ut faciens partem materiae distinctam, et capacem formae distinctae secundum eos, quia indistincta materia receptae. Tum quia quantitas terminata mutatur per rarefactionem et condensationem, et etiam secundum Avicennam 2 lib. 3. Metaph. suae, per diversam figurationem ; igitur mutaretur res movens ab alia singularitate in aliam. Item, quantitas in Sacramento Altaris posset divina virtute, aliquem panem existentem, vel creatum informare ; igitur ille non transubstantiatus esset idem numero cum transubstantiato, qui individuabatur per illam quantitatem. Nunquam etiam panis singularis transubstantiatur,quia manet quantitas ejus, panis universalis non est terminus a quo transubstantiationis, sicut nec corpus universale terminus ad quem. Posset etiam quantitas totaliter auferri ab aliqua substantia et alia dari, ista esset duae substantiae numero, per quid ergo est lapis hic distinctus ab illo ? Dicerent isti, quod per quantitatem; et tunc sequitur, quod hic lapis distinguitur ab alio per quantitatem, cum eodem sit hic, et distinguatur ab alio.
Contia, substantia est maxime ens ex isto 7. text. com. 2. et inde, sed prima substantia, est maxime substantia ex Praedicamentis: ergo prima substantia est maxime ens, sed illud, quo aliquid est formaliter illud, est magis formaliter ens, quam quod est per illud ex 7. si igitur sit hoc, non substantia sed quantitate: igitur non substantia, vel quantitas est maxime et magis ens, quam aliqua substantia. Respondeo, lapis non est lapis per quantitatem, tamen lapis distinguitur ab alio per quantitatem.
Contra, quod lapis non distinguatur ab alio per quantitatem, probatio, accipiantur duo lapides, tunc sic : substantia est orior tempore et natura omni accidente ex 7. ergo prima substantia, est maxime prior, cum sit maxime substantia: ergo hic lapis est prior natura sua quantitate, et ille similiter: sed circumscripta quantitate, -aut hic lapis manet hic, ita quod non sit ille, et habeo quod in isto priori sine quantitate distinguuntur isti duo lapides, aut non ; et tunc vel iste manebit simpliciter, et destruetur alius, quod non est dare, quia non est magis unus quam alius: aut ergo uterque manebit, quod est propositum; aut nulla substantia potest remanere sine quantitate ; nec etiam intelligi remanere, et tunc substantia non est prior quantitate.
Sed dices, quod iste lapis manete et non distinguitur ab alio. Contra, tunc ex duobus in actu, fit unum, quia si habet materiam et formam, est compositum in actu, antequam veniat quantitas saltem natura, et similiter alius. Si ergo fiant unum, tunc ex duobus in actu, fit unum per se.
Contra tertiam viam sunt eadem, quae sunt contra secundam, et specialiter arguo sic contra eam : Eadem materia, quae est sub forma unius individui, potest esse sub forma alterius consequenter ; ergo non est illud, quo distinguuntur duo individua, et quo hoc est hoc. Respondetur, quod unitas specie praesupponitur unitati numerali, inter autem aliqua ejusdem speciei non est mutatio.
Contra, mutetur hic ignis in hanc aquam, et iterum haec aqua in ignem, eadem est materia primi ignis et secundi, et eadem species: ergo idem ignis erit numero, et ille et iste respondeo, quod materia dispergitur.
Contra, hic nonest contradictio, quod sit tota materia, est autem contradictio, quod hic prior sit, ille alius posterius genitus naturaliter.
Aliter respondetur ad primum, quod eadem materia numero, quae est sub forma unius individui, potest esse sub forma alterius successive. Sed sic non distinguit, sed secundum quod materia diversa, simul est sub diversis individuis, ita quod requiritur simultas temporis.
Contra, ergo nulla duo individua sunt in genere substantiae, quod est falsum, quia substantia non mensuratur tempore secundum se: ergo secundum se non habet materiam, nec simul, nec successive, ita quod ista sint de ratione materiae inquantum est substantiae, et sic materia non distinguit individua secundum quod substantia est absolute.
Item Mathematica abstrahunt a motu et tempore: ergo ibi non essent multa individua distincta, simul in eadem specie, cum non habeant materiam distinctam simul. Si dicatur, quod debet intelligi de materia, prout est simul et semel pars alicujus compositi; hoc negat positionem, quia tunc non materiat, sed materia nunc materians, vel simul sine interruptione materians; ergo tempus magis individuat ; sic enim materia per se quocumque amoto, semper esset, sicut albedo semper facit album, sequitur etiam quod cum Mathematica abstrahant a tempore, in eis non est individuatio contra Aristotelem.
Contra quartam viam, quod solummodo aliunde determinatur, non est ultimum determinans, esse non determinatur in diversis generibus et speciebus, nisi per determinationem essentiarum, quarum est esse, alioquin dabimus ipsi esse proprias differentias et species, et genera praeter illa quae sunt quidditatis. Item, coordinatio praedicamentalis per se est secundum quid inquantum abstrahit ab esse, alioquin definitiones non essent necessariorum: esse ergo non est intrinseca determinatio alicujus in coordinatione. Contra quintam viam, ratio primae substantiae est absolutissima: igitur non est formaliter id, quod est per respectum. Item, iste respectus non est formalis terminus actionis, sed fundatus in formali termino: tunc si primus terminus est singularis, prius natura est singularis quam iste respectus, sicut fundamentum est prius respectu.