REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum aliud a voluntate causat actum ejus effective ?
Alens. 2. p. q. 74. m. 4. et 8. D. Thom. I. p. g. 63. a. 2. 3. et 4. Henr. quodl . 12 q . 5. etquodl. 5. q . 14. Goffred. quodl. 6. q . 7. Bellarm. lib. 3. degratiaetliberoarb. per totum. Castro contra haeres, v. liberum ar bitrium. Vide Scot. in Oxon. hic et 4. d . 49. q. 11. n . 10. et 2. Phys. 7. 13.
Circa hanc distinctionem vigesimam quintam quaeritur primo : Utrum aliud a voluntate causet effective actum in voluntate ? Quod sic. Per Aristotelem 3. de Anima, text. 84. Ordo est moventium, et motorum ; quoddam est movens motum, ut appetitus ; quoddam movens immobile, ut appetibile, etc. Et quod Aristoteles ibi loquatur de movente effective, et non metaphorice, ut finis, patet, aliter enim aequivocaret movens, quia aliud movens, de quo loquitur, movet effective.
Item, voluntas non est potentia activa ; igitur alia a voluntate causant actum in voluntate effective. Antecedens patet, quia potentia activa est principium transmutandi aliud inquantum aliud, 5. Metaph. text. com. 17.
Item, accidens per accidens non oritur ex principiis suppositi ; sed volitio est accidens per accidens respectu voluntatis, quia potest sibi inesse et non inesse, manente supposito.
Item, quod est in potentia contradictionis, non ex se determinatur ad unum ; voluntas est in potentia contradictionis ; igitur oportet quod per aliud determinetur.
Oppositum, Augustinus 12. de Civit. Dei, cap. 6. Si duo aequaliter affecti habeant objecta aequaliter moventia, aequaliter approximata, unus cadit, alius non. Unde igitur cadit iste, et alius non ? Respondet, non nisi propter voluntatem. Cum igitur omnia sunt eodem modo disposita, ut ipse supponit si objectum causaret actum in voluntate, impossibile esset quod unus caderet, et alius non.
Item, Augustinus 3. de liber. arbitr. Nisi velle esset in nostra potestate, neque esset aliquis laudandus, neque vituperandus, neque etiam monendus, et talis exterminandus esset de hominum numero. Ex hoc arguo : Non est in potestate patientis non pati, quia si agens agit, patiens patitur ; cum igitur non est in potestate patientis quod agens non agat, igitur nec in potestate ejus erit posterius, quod necessario consequitur ; igitur motus, qui est velle sic, vel sic, non est in potestate voluntatis, si effective causetur ab alio a voluntate.
Anselmus de conceptu Virginali cap. 4. Anima est seipsum movens.
Item, Augustinus de vera Religione : Nihil tam in potestate nostra sicut ipsa voluntas ; et idem vult lib. 83. quaest, q. 8. sed voluntas potest alias potentias movere ; igitur potest se movere.
Item, Philosophus 9. Metaph. cap. 5. text. 10. Potentia rationalis valet ad opposita, et arguit ibidem, cum irrationalis statim procedat ad actum soluto prohibente, igitur si indifferens, ut indifferens, aliquid producat, contraria simul faciunt ; ideo potentia rationalis nihil facit, nisi determinatur. Quid igitur determinat ? respondet : Hoc dico appetitum prohaeresim, id est, electionem ; igitur per ipsum potentia rationalis potest se ipsam determinare, et maxime voluntas.
Item, objectum voluntatis, ut voluntatis, est finis ; igitur ut sic movet metaphorice ; igitur ut sic, non effective, quia movens effective inquantum tale, movet propter finem ; sed non ex hoc, quod movet ut finis, movet propter finem ; igitur objectum voluntatis, ut voluntas est, non movet effective.
Item, potentia nobilissima non potest esse tantum passiva ; sed intellectus et voluntas sunt nobilissimae, et maxime voluntas ; igitur est activa.