LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De virtute cordis per quam movet, et de natura spiritus qui cordis est instrumentum.
Movens autem omne necesse est habere aliquam fortitudinem et virtutem qua vincat et excellat mobile, et non extrudatur ab ipso extra locum et materiam suae firmitatis et immobilitatis : propter quod etiam fabula de Atlante caelum movente a Pythagoricis inducta est : et ideo necesse est cor esse confirmatum loco immobili super basim suam et ligatum nervis et villis transversalibus et longitudinalibus, quemadmodum diximus in scientia de anatomia cordis et natura. Insuper etiam cum virtute sua cor moveat, oportet illius virtutis habere vehiculum quod est spiritus : et ideo necesse est spiritum et in corde generari, et a corde procedere : omnia enim animalia expresse etiam ad sensum videntur habere ipsum connaturalem sibi, et potentia et virtuosa sunt per ipsum. Quae autem sit salus et generatio connaturalis spiritus, dictum est a nobis in aliis nostris libris naturalibus, et praecipue in libro de Spiritu et Respiratione. Spiritus autem videtur in movendo et causando motum aliquid simile habere cum primo animali sive animato principio : et hoc ideo est, quia sicut saepe probavimus, est instrumentum animae et vitae et vehit virtutem ipsius et movet in forma vitae et animae sicut et calor naturalis : et ideo est vitae operans proficiens sicut anima : et ideo etiam Heraclitus ipsum animam esse dixit : habet igitur aliquid simile ad primum animativum, sicut etiam centrum sive signum. quod est in flexionibus juncturarum, habet aliquid simile ad primum motorem, qui est cor, in hoc quod movet immobile permanens, et virtute sua movet inferius conjunctum ei, non extrusum ab eo extra firmitatem et immobilitatem ipsius, sicut et spiritus in forma movet primi moventis. Quoniam autem principium hujusmodi animativi motus quibusdam quidem est in corde, quibusdam autem in membro quod est cordi analogum, eo quod corda non habent, per idem membrum quod sic est etiam principium, spiritus ortus ab ipso efficitur eis complantatus et connaturalis, et per hoc videtur eis existens esse in natura ipsorum.
Utrum autem idem numero spiritus fit in tota vita animalis, aut fit sive generatur semper alius et alius, aut etiam omnino fit sive generatur, alia est ratio et alius locus disputationis : quoniam nos ostendimus alibi, quod generatur a corde alius et alius, et ideo movetur secundum diastolem et systolem continue cor in animalibus. Eadem autem est ratio de aliis partibus moventibus quoad hoc quae est de spiritu, quoniam omnia movent in virtute et forma cordis sicut et spiritus. Cum autem spiritus bene fuerit naturalis et bene complexionatus, tunc bene admovet sive advehit virtutem cordis in membra, et dat bonam fortitudinem ad opera et motus impulsus et spiritus et retractus per diastolem cordis et systolem : impulsus enim advehit virtutem : retractus autem restaurat et recuperat spiritus substantiam hauriendo a corde continue : ex his enim duobus motibus spiritus quod-
libet motus instrumentum augeri potest quando impletur spiritu et sanguine, et corripi sive diminui quando retrahitur ab eo spiritus : hujusmodi enim natura est spiritus, eo quod sine violentia magna corpus hujusmodi spirituale et spiritus existens facile corripitur retractum, et visa quaelibet modica violentia impellunt ipsum, propter hujusmodi causam spiritualitatis et tenuitatis, et habet pondus gravitatis ad ignita levia : et e converso habet levitatem ad contraria his gravia quae sunt terrestria etiam. Et hujusmodi causa est, quia ipse spiritus consistit ex elementis quatuor sicut humidum ex quo vaporat et nascitur : oportet enim quod id quod debet in forma cordis informatum movere totum corpus, quod ex gravibus et levibus compositum est, non solum alterationis qualitatis simplicis esse connaturale gravibus et levibus, sed ipsa suae substantiae compositione oportet quod habeat cum utrisque hanc connaturalitatem : hoc enim est de natura mixtorum, quod tenentur in se invicem secundum suppositionem sui ad invicem. In mixtura leve quidem enim tenetur inferius a graviori sibi in potentia supposito : et grave superius a leviori sibi secundum virtutem superposito, quando plurimum unius est cum plurimo alterius, et minimum unius cum minimo alterius secundum diversam levium et gravium sibi mutuo et ad invicem superpositionem.
Dictum igitur sit a nobis, cujus partis sit anima movens primo : et similiter dictum est, cujus est spiritus movens, et propter quam causam.