PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
"Isque dixit illi, "
Servus, vel doctor, vel scripto, vel facto, vel verbo vivae vocis. Job, XXVII, 11 : Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat. Psal. XXXIII, 12: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
Dicit autem tria, instruendo praesumentem de sua justitia, scilicet causam laetitiarum, modum, et rationem.
Causam dicit in hoc :
" Frater tuus venit, "
A longinqua regione tenebiarum, et de lerra inimicorum aliena dissimilitudinis. Isa. IX, 2 : Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Baruch, III, 10, 11, 12 : Quid est, Israel, quod in ierra inimicorum es ? Invelerasti in lerra aliena, coinquinatus es cum mortuis... Nam si invia Dei ambulasses, habitasses illique in pace sempilerna. De hac ergo lerra venit. Terra (inquam) miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempitemus horror inhabitat . De hac (inquam) terra venit ad domum abundantiae patris. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertale domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.''
" Et occidit pater tuus vitulum sa-. ginatum. "
Vitulus potest dici lasciviens juventus, quae occiditur in converso peccatore, et Deo offertur, et reficit omnes Sanctos, et ipsum peccatorem. Psal. lxviii, 32: Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Cornua intellectus, et affectus, quibus diabolum ventilet: et ungulas discretae rationis, quas in omnia eligibilia ad. vitam discernendo dividat. Hic saginatus, hoc est, impinguatus dicitur sagina devotionis. Isa. xxv, 6: Faciet Dominus convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur aniina mea. Vel, vitulus saginatus est pinguedo devotionis Passionis Christi pro peccatoribus immolati : sicut supra expositum est. Vel melius dicatur, quod vitulus utrumque significat. Osee, XIV, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum : et reddemus vilulos labiorum nostrorum. In his enim est laetitia, et refectio Sanctorum.
" Quia salvum illum recepit, "
De tantis periculis ereptum. II ad Corinth. l, 9 et seq.: Non simus fidentes in nobis, sed in Deo,... qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus, quoniam et adhue eripiet: adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis.
Haec igitur est ratio tantae laetitiae et jucunditatis.
"Indignatus est autem, et nolebat introire. "
Ecce quod dicit Gregorius, quod falsa justitia et praesumpta, habet indignationem, et compassionein non habet.
Tangit autem duo : indigaationem, et aversionem duritiei cordis.
De primo dicit: " Indignatus est autem, " quia dignum illum tanto gaudio non reputavit. Hoc autem ex quatuor causis solet provenire, quarum prima est praesumptio meriti proprii. Secunda est consideratio lapsus alieni. Tertia, conlidentia slatus ex propria vi. Quarta autem, ignorantia judiciorum misericordiae Dei.
Primi inter haec exemplum, Luc. XVIII, 11 et 12: Gratias ago tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri hominum:... jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Secundi exemplum est, ibidem, v. 11 : Velut etiam hic publicanus. Luc.
VII, 39: Hic si esset propheta, sciretnilque quae et qualis est mulier quae iungit eum, quia peccatrix est. Tertii exemplum est in Petro, Joan.
XIII, 37 : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. Luc.XXXIII, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
Quarti exemplum est, ad Roman. XI, 33 : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 1 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus ! Sic indignatus est Jonas,Jonae, IV, 4: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in lerra mea ? propler hoc praeoccupavi ut fugerem. Ad Roman. x, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod aemulalionem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes slaluere, justitiae Dei non sunt subjecti. Sic ergo,
" Nolebat introire, "
Hoc est, in eos se per devotionem et fidem conjungere, qui de misericordia gaudent in conversione peccatorum : ignorans quod contra primam causam indignationis dicit Dominus, Apocal.
III, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Contra secundam, Mich. VII, 8 : Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi, consurgam. Et, ibidem, v. 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Et post pauca : Educet me in lutum, videbo justitiam ejus. Eccli. VIII, 6 : Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus.
Contra tertiam dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 12 et 13 : Qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentalio vos non apprehendat, nisi humana.
Contra quartam dicitur, Eccli. iii, 22 : Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutalus fueris.
Pro his omnibus talibus de se praesumentibus dicit Dominus, Matth. xx, 13: Amice, non facio tibi injuriam. Et, paulo post, v. 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?" Pater ergo illius egressus, caepit rogare illum. "
Hic tangitur qualiter benignus pater suadet et placat filium.
Et dicit duo, in quibus patris commendatur benignitas. Unum quidem quod supplicat inferiori sibi subjecto. Secundum autem, quod rationem praesumptuosi audit, et paterne et rationabiliter elidit.
De primo igitur dicit: " Pater ergo illius, " qui vere benignus (etiam in praesumptuosos est). Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est.
" Egressus, " ex occulto suae divinitatis in assumptionem carnis. Joan. XVI, 28: Exivi a Patre, et veni in mundum. Vel spiritualitcr, egressus de occulto sapientiae in revelationem judiciorum de exhibenda misericordia. Ezechiel, iii, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Psal. XVIII, 7 : A summo caeloegressio ejus, hoc est, de summo sapientiae lucis suae venit in revelationem occultorum suorum. Quam bonus et misericors sit, Matth. IV, 13 : Euntes discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium .
" Caepit rogare eum, "
Ut intraret in cognitionem mysteriorum, et se gaudio Sanctorum conjungeret. Genes. XXIV, 31: Ingredere, benedicle Domini, cur foris stas Ad Roman. XII, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus : idipsum invicern senlienles.
" At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi hoedum ut cum amicis meis epularer. "
" At ille, " sicut praesumptuosus de sua apparente justitia praesumens, " respondens " contumaciter, " dixit patri suo," cujus omnem voluntatem sine disceptatione audire et facere debuit. Jacob.I, 19 et 20 : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
Et dicuntur duo : patientia patris in audiendo filium obsequia jactantem : et sapienlia patris filium suadenlis et reducentis in sensum.
De primo dicuntur quatuor : longitudinem obsequii jactat, et diligentiam, et se irremuneratum fuisse ab eo etiam in parvo, et patrem accusat quod digno neglecto, indigno multa et magna conferat.