Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum longanimitas fuerit in i psa ?
Post haec quaeritur de longanimitate.
Glossa : " Longanimitas est in exspectatione boni, " Inde sic :
1. Bonum exspectatum reficit: sed beatissima Virgo improportionabile gaudium aliis exspectavit : ergo fractum longanimitatis improportionabiliter habuit.
2. Item, Bonum exspectatum non reficit nisi aliquo modo certum sit haberi : ergo ubi major certitudo de habendo, ibi major refectio in exspectando : sed beatissima Virgo habuit exspectationem
omnibus aliis improportionabiliter certiorem : ergo omnibus aliis improportionabilem fructum habuit longanimitatis.
3. Item, Omnis alterius viatoris exspectatio est per modum esurientis : exspectatio autem Mariae Virginis fuit per modum comedentis : sed improportionabiliter magis delectat exspectatio in comedendo quam in esuriendo.
Patet igitur, quod beatissima Virgo fructum longanimitatis habuit improportionabiliter viatoribus universis .