QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Inter eos qui negant individuationem fieri per positivum, Nominales et alii dicunt, naturam esse de se hanc, et singularem, sine ullo sibi superaddito,quos efficaciter refutat Dostor 2.d.3.q.l.Alii dicunt, individuum constitui per duas negationes, ut Henric. quodlib. 5.q.8.quem late refutat Doctor i6. q.2. Alii autem tenent,singulare constitui per secundam intentionem, cujus occasione fuse probat, naturam secundum se habere unitatem realem minorem numerica, de quo etiam agit late 2. d. 3. q. 1. et prolixius multo Anton. Tromb. hic q. 8.
Pars opposita, quod per nihil additum est individuatio, habet duas vias. Una est, quod natura quaelibet de se, et secundum se, formaliter, sicut est natura, ita singularis: universalis enim non est nisi ex intellectu considerante, ita quod causam universalitatis oportet quaerere, quia illam non habet natura de se, non autem causam singularitatis, quasi natura prius esset tempore, vel natura non singularis, et adveniret post, per quod esset singularis, et falsa imaginatio est, secundum illos. Unde singularis naturae nihil est causa secundum istos, nisi sicut naturae quatuor causae quatuor ; igitur causae naturae, sunt quatuor causae singularitatis, quaelibet in suo genere. Sed in natura jam creata, non oportet aliquam causam singularitatis quaerere. Exemplum posset poni de simpliciter, et secundum quid circa quidditatem, et de esse vero, et de esse secundum quid in intellectu. Primum habet ex se secundum unam opinionem, formaliter; et quae sunt causae naturae, sunt causae illius esse, non alia causa quasi media inter naturam esse, ut quae in natura jam creata sit causa esse. Ipsius vero esse in intellectu, alia est causa, quia hoc est secundum quid, nec naturae inest ex se.
Contra illam sunt rationes factae ad primam partem quaestionis, specialiter prima, aliae sunt etiam probabiles.
Alia est opinio de duplici negatione. Una est ad illud, quod est juxta se, qua non est illud. Alia est ad illud, quod posset intelligi sub se, qua non est divisibilis in inferiora. Quandoque videtur dicere illam negationem esse formalem rationem 39. ita forte et in quodlibet. 5. q. 14. quandoque limitationem naturae, quam consequitur negatio.
Contra, si limitationem dicit ejus causam, synonyma videntur sic limitatum et individuum. Si negationem, non primam, quia sic constitueret speciem, nam ejusdem rationis est ibi ad illud juxta se. Non secundam, quia illud positivum videtur. Quaere in 4. q. de Uno, quia summe attribuitur Deo, quare quid positivum. Item, improbatur istud de negatione : post ibi.
Dicitur ergo, quod natura non est una nisi per unitatem de genere Quantitatis, et non est singulare, nisi per intentionem superadditam ab intellectu, quia singulare refertur ad universale: et sicut universale est ens rationis, sic singulare, alias non referrentur ad invicem, quia vere res extra, et res rationis tantum, non sunt simul natura, unde per intellectum est natura singularis.
Et nota, quod non quaeritur, quo formaliter natura est singularis, quia intentione secunda, vel effective, quia intellectu considerante: nec quo formaliter natura est una numero, quia unitate numerali, sive illa sit de genere quantitatis, sive non, sed quo natura est una, ut proxima causa unitatis. Sic differentia specifica in specie est proxima causa unitatis specificae, nec de unitate numerali vaga, sed de hac, hoc est, quare natura sit haec incommunicabilis alteri. Hoc quaerit quaestio, et sic videtur quod natura non est de se haec, quia cujuscumque propria unitas realis est minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali, sive non est sufficiens causa talis unitatis, sive non est de se haec natura, sed naturae in isto propria unitas est minor unitate numerali: ergo natura in isto de se, non est haec. Probatur major, quia nihil est de se unum unitate majori sua propria unitate, quia cum unitate minori sine contradictione potest stare multitudo opposita unitati majori, quae multitudo non potest stare cum unitate majori. Probatio minoris, quia si nulla unitas realis naturae est minor hsecceitate, nec unitas realis suppositi est minor. Patet, nulla erit unitas realis minor numerali: consequens est falsum, quia tunc omnis unitas realis est numeralis, quod improbatur postea. Respondetur ad probationem minoris, quia aliqua unitas realis est minor, sed nec propria naturae, nec suppositi.
Contra, sicut unum convertitur cum ente, ita omnis modus unius, cum aliquo gradu entis, cui est proprius illo modus. Item, loco de propria ponitur sufficiens, et tantum valet argumentum. Probabiliter enim, quod aliqua est minor unitas realis unitate numerali, qua natura sufficienter est una, ita quod illa praecise non sit causa majoris unitatis.
Vel probetur sic minor: Omne ens reale secundum quod tale, habet unitatem aliquam realem, quia licet albedo secundum se, non sit una numero, vel plura secundum Avicennam 5. Metaph. cap. 1. nec sit una, ita quod unitas sit intra quidditatem, tamen albedo secundum se est unum aliquid, sed natura secundum quod natura, est ens reale: ergo est unum aliqua unitate realiter, non unitate individuali, quia tunc omnis unitas realis esset numeralis, quia tam illa quae est naturae, quam illa quae est suppositi. Consequens multipliciter improbatur. Primo sic : quia tunc omnis diversitas realis, esset numeralis, consequens falsum est. Probatio consequentiae : omne diversum est in se unum, quia unum ab alio divisum ; igitur si non realiter unum in se, diversitas ejus ut sic non est realis. Probatio falsitatis consequentis, tum, quia tunc omnis diversitas realis esset aequalis; et licet hoc prima facie sit inconveniens, tamen probatur, quia tunc nihil esset in re, quare intellectus magis abstraheret aliquid unum ab istis quam ab illis; nec quare haec unius speciei, illa tantum unius generis, sed essent universalia praecise fictiones. Tum, quia diversitas secundum quid, non infert illam quae est simpliciter: ergo nec rationis differentia infert realem, differentia specifica infert numeralem, 5. Metaphys. cap. de Uno text. c. 12. Respondetur ad primam improbationem consequentis, quod non omnis differentia individualis est aequalis. Item, nullo existente intellectu, realis est similitudo hujus albi ad illud album secundum albedinem; ergo aliqua realis unitas est proximum fundamentum hujus relationis, quia relatio realis non fundatur super ens rationis formaliter, nec super aliquid, quod est tale formaliter .per aliquid rationis ; sicut fundamentum identitatis rationis est aliquid tale formaliter per aliquid rationis, et ideo est relatio rationis. Quod fundamentum illius relationis, scilicet similitudinis sit unitas, patet per Philosophum 5. cap. de Relatione, ubi dicit, quod idem, simile, et aequale fundantur super unitatem.
Contra, unitas quae est proximum fundamentum similitudinis inter ista A B, aut est eadem in A et Ii, aut alia. Si eadem, quomodo ergo hujus relationis, sunt per se duo termini. Si alia, illa est in utroque numeralis ; igitur illa sufficit. Ad istud, alia est hic et ibi, licet non de se, alia; nec sufficit unitas numeralis hic et ibi, quia illa de se non est alia ; nec est magis principium similitudinis quam in albo et nigro, quia omnis unitas individualis, inquantum praecise individualis est aequalis, sicut et specifica inquantum praecise specifica, quia est simplex.
Item 10. hujus t. c. 2. et inde. In omni genere principium, quod est mensura aliorum, et illud necesse est esse unum ; illud unum in genere colorum, non est aliquid unum unitate singularitatis, quia si sic, tunc esset mensura illorum, quae sunt ejusdem speciei cum ipso, quod falsum est, quia in individuis ejusdem speciei, non est prius et posterius; ergo est unitas minor quam singularitatis, et illa realis est, alioquin non esset mensura nisi per considerationem rationis, et tunc non essent aliqua entia posteriora, quae dependerent a mensura, nisi esset ratio.
Item, potentiae unius est unum objectum, quia sicut cognitio potentiae est a cognitione objecti, ita unitas ab unitate, ex 2. de An. text. com. 33. ergo illud primum objectum habet aliquam unitatem realem, non unitatem singularitatis, quia tunc nihil, nisi hoc singulare videretur: nec universalitatis, quia objectum visus praesupponitur omni actui rationis, universale non. Hic respondetur, quod est unum universale. Ad probationem contra, responsio, quodcumque objectum unius actus videndi, praesupponitur intellectioni; sed primum objectum adaequatum, non oportet praesupponi, quia circa illud visus nullum actum habet, sed intellectus illud abstrahit a multis, circa quae visus habet actum.
Contra, objectum cujuscumque unius actus non est hoc ; igitur unum alia unitate, non universalitatis ; ergo, etc. hoc valet. Confirmatur 7. Physicorum, text. c. 29. species atoma est una natura, ideo secundum ipsam est comparatio, illa autem comparatio esset sine actu rationis. Responsio, natura est una unitate maxima rationis, non unitate naturalitatis, unitas generis est minor unitas rationis, ideo potest dici non unum, sicut equus albus, et homo albus non sunt unum in equinitate et humanitate, sed in albedine. Unde additum alicui non semper dicit u.nitatem in illo, et secundum illud, sed unitatem ejus, vel secundum se, vel secundum alia. Alia responsio, quod ideo species est natura una, quia non divisa in naturas specificas, sicut genus.
Contra hanc responsionem, si natura non dicatur una realiter nisi individualiter, nec plures per consequens, et ita species specialissima divisibilis est in naturas plures, sicut genus, realiter loquendo.
Item, quomodo in aliquo major est unitas, et minor sine intellectu? Item, in Damasc. 8. cap. tantum cognitione est universale unum.
Ad primum, sine intellectu est albedo, haec albedo est una sua unitate majori, et albedo, albedo est una unitate minori, tamen utraque unitas est in hac albedine, sicut utrumque subjectum est ibi. Ad Damascenum, universale creatum est unum tantum ratione, eo modo quo Deus est unum re in tribus personis, et hoc est unum numero, cum quo non stat aliqua divisio ; lapis enim est unum intelligibile numero, sed non est unum ens numero sicut Deus, sed unitate minori, reali tamen. Confirmatio de 7. Physicorum videtur bona, quia comparatio non est illorum, inquantum habent differentias individuales, sed secundum gradus ejusdem naturae, quorum differentia in intentione, et unitas in non de se differre, praecedit naturaliter hoc et hoc; et secundum illa priora requiritur comparatio, non inquantum hoc et hoc. Responsio prima, scilicet quod natura est una unitate maxime rationis, non valet, quia ita est genus unum intelligibile numero sicut species: nec loquitur Aristoteles secundum fallaciam Accidentis, ut, Iste est bo nus faber, quia bonus, et faber, quia unitas naturae est causa comparabilitatis. Item, non existente ratione, hic ignis generaret hunc, et corrumperet hunc aerem, sed generans generat simile propter formam, ex 7. hujus, t. c. 23. et inde: ergo major est convenientia generantis ad generatum, quam ad aerem corruptum. Haec ratio confirmatur per secundam, si non concedatur unitas generantis et geniti, ubi similitudo ? et per primam, quia non omnis differentia est singularis, quia si esset, esset hic aequalis, et ibi.