REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Prima opinio Goffredi volitionem fieri a phantasmate, et idem de intellectione, quia movens et motum. sunt distincta subjecto, quod probatur quadrupliciter. De hoc late actum est in Oxon. I. dist. 3. quaest. 7. a num. 5. Secunda opinio est Henrici, quod objectum in se, vel ut cognitum, est causa volitionis ; idem tenet de intellectione, cujus causam ait esse objectum ut relucens a phantasmate, de quo late ibidem, num. 12.
Dicitur ad quaestionem, quod aliud a voluntate causat effective actum in voluntate ; et illud est phantasma, quia oportet movens et motum esse distincta subjecto ; sed nihil intrinsecum menti est distinctum subjecto a voluntate ; igitur nihil quod est in intellectu, potest movere voluntatem effective. Major patet, quia idem est ponere movens et motum non esse distincta subjecto, et ponere idem movere se ; sed hoc est impossibile propter multa. Primo, quia tunc sequitur quod idem esset in actu, et in potentia simul respectu ejusdem ; hoc autem impossibile est, quia agens debet esse tale in actu, quale est passum in potentia, ut patet I. de Generatione, et 3. Phys. text. 17. Igitur hoc principium negare est destruere totam Philosophiam.
Secundo ad idem : Materia et efficiens non coincidunt, 2. Phys. text. 20. Motum se habet ut materia respectu motus ; igitur impossibile est idem movere se ad aliquid.
Tertio ad idem : Movens refertur realiter, 5. Metaph. text. 10. ejusdem ad se non est relatio realis. Probatur, quia relativa realia sunt opposita realia ; igitur non compatiuntur se in eodem.
Quarto ad idem : Agente approximato et passo disposito, semper est actio ; igitur si voluntas esset activa respectu sui, semper esset actio. Sic arguit Philosophus 2. de Anima, text. 52. Si sensus esset activus, cum sentire sit immanens, semper esset actio, sentiendo se, vel saltem si non semper esset volitio, quia voluntas est libera, tamen posset semper esse volitio ; consequens est falsum, quia non potest esse volitio, nisi intellectione praevia ; incognita enim amare non possumus, per Augustinum 8. de Trinit. cap. 4. et lib. 9. cap. Si
Si dicatur quod non sequitur, quia objectum est causa sine qua non, et ideo non potest esse semper volitio, nisi objecto praesente.
Contra, sic posset sustineri quod quodlibet semper agit in se quantum est ex parte sui, quod tamen non semper agit in se, hoc est, quia aliquid deficit sine quo non. Unde lignum est combustivum sui, non tamen comburit se, nisi igne praesente, quia ignis est sine quo non ; ita igitur probabiliter posset sustineri quodlibet agere in se sicut voluntatem agere in se.
Item, omne agens aequivocum et totale est nobilius effectu, et principium agendi nobilius termino formali producto ; sed si voluntas causat velle in se, hoc erit actione aequivoca ; igitur voluntas erit quid nobilius voluntate volente.
Item, duae auctoritates Aristotelis adducuntur, quod voluntas vult conformiter intellectui, 7. Ethicor. et similiter 2. de Generatione Animalium. Sed ista sunt auxiliata, quia sive tenetur actus in voluntate ab alio quam a voluntate, sive ab ipsa, aequaliter sunt ista difficilia.
Dicitur igitur pro ista opinione, quod intellectus agens non movet possibile, neque aliquid in intellectu movet voluntatem, cum non sint distincta subjecto ; sed phantasma potest movere intellectum et voluntatem, quamquam non sit phantasma alicubi, quin ibi sit intellectus ; adhuc tamen intellectus est alibi, ac si non esset ibi ; et sic potest salvari sufficienter, quod movens et motum semper sunt distincta subjecto. Intellectio igitur et volitio est immediate a phantasmate immediatione causae, etsi non immediatione effectus, quanquam intellectio sit prior in ratione effectus quam volitio, non tamen mediatione ratione causae, quia tunc motum et movens non essent distincta subjecto.
Alia opinio ponit eamdem conclusionem, quod aliud a voluntate causat actum in voluntate, sed illud est objectum ut cognitum. Illud patet in simili per Averroem 12. Metaph. text. com. 36. qui dicit quod balneum in re extra movet effective vires sensitivas ; sed bal neum in anima movet voluntatem ; ergo objectum ut cognitum movet voluntatem.
Item, sicut in appetitu sensitivo objectum sensatum causat actum in appetitu sensitivo, sic objectum cognitum in appetitu intellectivo.
Et si dicatur contra istos, objectum intellectus potest esse nihil in se, igitur nihil potest effective causare, quia non est intelligibile quod pro illo nunc, pro quo actu causat, sit actu nihil, oportet eos dicere quod objectum ut cognitum causat, et hoc est dicere quod intellectus per intellectionem causat volitionem, quia loquendo de cognitione abstracta, manifestum est quod potest esse aliquid cognitum, quando nihil est in se.