Ulterius, quaeritur, utrum ad christum, secundum quod homo, possit fieri missio. Videtur quod non. Missio enim semper est ad distans. Sed humana natura nunquam fuit in christo distans a divina; immo a principio conceptionis suae fuit conjuncta per unionem et plenitudinem omnis gratiae. Ergo videtur quod ad eum non fiat missio.
Praeterea, missio est ad sanctificandum creaturam.
Sanctificatur autem quod non est sanctum. Cum igitur christus nunquam fuerit non sanctus, videtur quod ad eum non possit fieri missio.
Contra, missio spiritus sancti est ipsa datio.
Sed spiritus sanctus datus est christo, ut dicitur joan. 3, 34: non ad mensuram dat deus spiritum.
Ergo ad eum fit missio.
Praeterea, missio visibilis est signum invisibilis.
Sed ad christum facta est missio visibilis spiritus sancti in columbae specie, Matth. 3. Ergo et invisibilis.