LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Quod ad similitudinem civilitatis ad monarcham habent se membra eofporis ad movens.
Qualiter autem motus membrorum perficiatur a principio quod est cor, post hoc opportunum est investigare. Sumendum autem est hoc ex similitudine civitatis et regni sub monarcha : quoniam sicut civitas in congregatione quadam perficitur officiorum et communicatione, ita corpus organicum quod est animalis corpus ex multis constituitur officialibus membris officia sua exercentibus, et communicatione quam habent membra ad invicem sub uno quod omnibus praesidet et imperat. Accipiamus igitur civilitatem optima civilitate habitatam. In tali igitur civilitate postquam semel compositus et institutus est ordo officiatorum et officiorum, oportet quod numquam fiat aliquid quod sit extra ordinem singulorum qui fiunt secundum ordinationem monarchiae, etiamsi separaretur ab ipsis monarcha : separato enim ipso, adhuc singula exeunt constituta sibi ad utilitatem reipublicae officia : sed monarcha singula ordinat facere convenientia :
et hoc quod ordinat, fit, et mancipatur effectui, et cum hoc fit usus et utilitas communis et publica. In animalibus autem hoc idem fit per naturam et omnium membrorum ad cor relatione. Fit autem per hoc quod innatum est eis, quod singulum in omnibus sic compositis membris faciat id opus ad quod formatum ex natura est, et movetur a cordes Formatis enim in generatione membris a corde, spir itus motivus in ea perfluit motum ipsorum, sicut institutis officialibus a monarcha, officia injuncta exsequuntur secundum imperium et institutionem ipsius : et ideo bonum totius corporis est in corde, non prout est membrum singulare, sed prout bonum exercitus est in duce exercitus, et bonum civitatis vel regni est in monarcha : et hoc modo dux exercitus ei monarcha non est persona privata, sed publica : et hoc modo eliam cor in eorpore animalis non est privata pars, sed publica.
Propior hoc autem, quod jam dictum est, civililates aedificabantur antiquitus ad similitudinem corporis, et praecipue ad similitudinem corporis humani, sicut dicit Tullius. Unus enim in his erat monarcha, totius multitudinis gerens curam et regimen et institutionem : et erat hic quasi quidam sapiens et justum animatum, cujus omnis sermo et praeceptum et institutio fuit sapientia et justitia : et sicut a luce non est operatio nisi lucere, ita illi non erat possibile agere nisi sapientia ei provida et justa. Deinde circa illum ponebantur jurisconsulti sicut senatores, sicut supra cor ponuntur animales virtutis, phantasia, et intellectus, quorum consilio et determinatione cor movetur, sicut monarcha omnia refert ad consilium et diffinitionem sapientium : et sub his instituebantur officia, quorum communicatione subsistit civitas, sicut sunt artifices diversarum artium et mercatores, et aliquando diversarum rerum utilium abundantiam adducentes, quae in civilitate non sunt : et sub his omnibus impensae publicae, et praepositi illarum pro- videbantur. Fiebat autem et conveniens munitio, ne hostibus quibuslibet irrupta destrueretur civitas, sicut et in corpore humano sunt officiali oculi et nares et alia instrumenta sensuum, et quasi ferentes Copias extrinsecus negotiatores sunt instrumenta motus, per quae acceditur ad delectabilia, et a contristantibus receditur : et omnibus his ministrantia sumptus sunt vasa pronutritiva, sicut hepar, et stomachus, et os, et alia quaecumque ad nutrimentum membra ordinantur. Munitio autem in omnibus sunt circumdatio ossium retro in spondilibus, a latere in costis, et ante in ossibus pectoris, et superius in craneo et Ossibus capitis. Inferius autem confirmatio mollium in coxis et tibiis .
Sic igitur dictum est quomodo et propter quas. causas animalia moventur secundum motus voluntarios.