PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur de primo horum :
" Ecce tot annis servio tibi. "
Longum enim omne tempus reputabat, qui in angaria serviebat. Si enim in amore serviisset, breve tempus esse reputasset. Genes. XXXIX, 20: Videbantur illi dies pauci prae amoris magnitudine. Psal. lxxxiii, 11: Melior est dies unal in alriis tuis, super millia. Psal. lxxxix, 4 : Mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna quae praeteriit.
" Et numquam mandatum tuum praeterivi. "
Jactat et improperat diligentiam obsequii : non attendens quod dicitur, Luc. xvn, 10 : Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Cum tamen falsum dicat. Job, IV, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt slabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Proverb. xx, 9 : Quis potest dicere : Mundum est cor meum, purus sum a peccato. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos. Sed quia praesumpta justitia se non reputat offendisse nisi magna committat scelera.
" Et numquam dedisti mihi haedum, etc. "
Haedus enim sacrificium est pro peccato. Et estsensus : Numquam me interiori sagina refecisti de conversione peccatorum, sicut reficis Sanctos revertenles de magnis peccatis, quia magni pecca-. tores frequenter devotiores sunt in paenitentia et gratiarum actione, quam tepidijusti de sua justitia praesumentes: et frequenter majores consolationes in spiritus jucunditate et refectione a Deo percipiunt. Psal. lviii, 15 : Famem patientur ut canes, canes, inquam, latrantes contra gratiam Sanctorum, et circuibunt civitatem.
" Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit suhstantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. "
Hic improperat quod indignis conferat et dignos negligat benefaciendo.
Unde dicit: " Filius tuus hic, " cum despectu demonstratus, quem non recognosco fratrem meum: quamvis eum tu filium tuum recognoscas.
" Qui devoravit substantiam suam. " Voracitas sonat in vitium gulositatis. Ad Titum, I, 12: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, venlres pigri.
" Cum meretricibus. " Notat malam societatem, et causam condevorantium. Deuter. XXIII, 7 : Non abominaberis Idumaeum, quia fratrer tuus est : nec aegyplium, quia advetia fuisti in terra ejus. Idumaeus enim est carnalia peccata eommittens, et aegyptius, tenebrosus in aliis.
" Venit, " non devotione, sed necessitate compulsus. Seneca : " Gratias ago "necessitati, quae non sinit perficere " posse quod male volui. " Augustinus : " Felix necessitas quae compellit ad bo-" num male volentem. "
" Occidisti illi vitulum saginatum, "
Qui multo majoris est pretii quam haedus. Interius enim illum reficis: ego autem in interioribus aridus sum, et exteriori videor pollere praeservatione peccatorum. Sic, Luc. VII, 47, peccatrix sagina refecta est interiori, Pharisaeo jejunante interius,licet exteriori visa justitia reficeretur cum Domino, cum murmure ex invidia stimulalus interius. Job, v, 2 : Parvulum occidit invidia. Refectio enim inferior fuit in devotione peccatricis, venientis in lacrymis pcenitentis, in osculis diligentis, in humiliatione se peccatricem ostendentis, in unguentis pinguedinis spiritualis consolationis. Et ideo dicit Gregorius, quod " magis intus refectus
" est Dominus paenitentia peccatricis, " quam exterius Pharisaei invidi epulis. "
" At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tuasunt.
Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. "
Ecce sapientia patris duo faciens.. Primo enim justitiam filii collaudat, et remuneratione magna dignam aestiinat. Secundo, misericordiam filio delinquenti faciendam esse pronuntiat.
Dicit ergo : " Fili. " Te enim filium recognosco. Exod. IV, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Osee, XI, 1 : Ex aegypto vocavi filium meum.
" Tu semper mecum es, " consona voluntate justitiae. I Paralip. XII, 18 : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai.
Et tangit remunerationem. " Et " ideo, " omnia mea tuasunt, " superiora, inferiora, media. Superiora ad perfruendum, media ad vivendum, quae sunt justitia, et caeterae virtutes: inferiora ad adjuvandum. Matth. XXIV, 47 : Super omnia bona sua constituet eum. Ad Homan. VIII, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non eliam cum illo omnia nobis donavit ? Et est valde notabilis pietas Patris, qui etiam exteriorem acceptat justitiam, et dicit esse remunerandam omnibus suis bonis. Isa. III, 10 et 11 : Dicite justo quoniam bene :... retributio enim manuum ejus fiet ei.
" Epulari autem, " etc.
Tangit misericordiae dulcedinem peccatoribus exhibendam, quatuor innuens: gaudii opportunitatem, peccatoris cum justo in haereditate fraternitatem, et gaudii causam, et his tribus praemittit gaudii modum.
Dicit igitur : " Epulari autern, " hoc est, dulcedine bonitatis Dei refici, " et " de lauto bono ex corde " gaudere. " Ad Roman. ii, 4: An divitias bonitatis, et patientiae, et longanimitatis Dei contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit ? In hac enim refectio magna, hoc est, in dulcedine bonitatis divinae. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Gaudium auleni est in conceptione tanti boni. Psal. lxxxix, 15 : Laetali sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Psal. XCIII, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Proverb. xv, 15 : Secura metis quasi juge convivium.
" Oportebat, " hoc est opportunum erat: quia pater gaudet de bono filii. Genes. xlvi, 30 : Jam laetus moriar, quia vidi faciem luam, et superslitem te relinquo. II Reg. XIV, 1, David rex lugebat filium. Opportunum ergo erat patrem gaudere in bono filii.
" Quia frater tuus, " tecum pertinens ad eamdem haereditatem, cui officium fraterni affectus debebas impendere. Ad Hebr. II, 11 et 12 : Non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Joan. xx, 17 :
Vade ad fratres meos, et die eis: Ascendg ad Patrem jneum, et Patrem veslrurrfil II Reg. l, 26 : Doleo super te, fratrer mi Jonatha, decore nimis, et amabilis supejft amorem mulierum.
" Mortuus erat, " in peccatis a vita.) Dei separatus. Baruch, in, 11 : Coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum.
" Et revixit, " per paenitentiam mortuus quatriduanus : de voluntate peccati.: veniens in aetum, et de actu in consuetudinem, et de consuetudine in desperationem, vel obdurationem. Joan, XI, 43 : Lazare, veni foras. Ad Roman, VI, 23 : Slipendia peccati mors.
" Perierat, " per errores. Osee, XIII, 9 : Perditio tua, Israel : tanlummodo in me auxilium tuum.
" Et invenius est, " ex mea misericordia. Job, XXXIII, 24 et 25 : Libera eum, ut non descendat in corruptionem: iuveni in quo ei propitier. Consumpta est coro ejus, hoc est, carnalitas ejus, a suppliciis: reverlatur ad dies adolescentiae suae, hoc est, ad dignitatem pristinae filiationis.
Sic igijur probalum est, quam pius est Dominus in electorum susceptione, quando de peccatis convertuntur ad ipsum, per tres parabolas se consequendi tes.