MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum bonitas fuerit in ipsa ?
Post haec quaeritur de bonitate. Glossa: " Bonitas est dulcedo animi : " sed.
1, Secundum Philosophum dulce est, quod amaro est impermixtum : dulcius, quod amaro impermixtius: dulcissimum, quod amaro impermixtissimum: sed animus beatissimae Virginis solus fuit omni amaritudine culpae impermistissimus : ergo ejus solius animus fuit dulcissimus.
2. Item, Haec dulcedo est de bonis cognitis et habitis : sed beatissima. Virgo bona nobilissima in se cognovit et habuit : ergo dulcissimi animi fuit.
3. Item, Psal. XXX, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis . tuae, Domine, quam abscondisti Umentibus te ! sed beatissima Virgo nobilissimum timorem, scilicet reverentiam habuit in summo: ergo habuit dulcedinem in summo.
4. Item, Judicum, VI, 36 et seq., legi-
tur,quod vellus dulci rore repletum, post hoc totam aream implevit. Per vellus significatur beatissima Virgo, quae totom mundum dulcedine replevit: plus igitur dulcedinem habuit.
5, Item, ad Hebr.IX,4 : In arca fuit urna aurea habens manna. Per arcam beata Virgo, per manna dulcedo summa signatur : ergo et ipsa in summo habuit dulcedinem.
8, Item, Eccli. XXIV, 27 : Spiritus meus super mel ducis : sed per mel communiter intelligitur quid dulcissimum, juxta illud Judicum, XIV, 18 : Quid dulcius melle ? ergo beata Virgo habuit majorem dulcedinem super omnem dulcedinem.
7. Item, Quanto arbor altior, tanto fructus ejus dulcior: sed fructus beatissimae Virginis fuit altissimus : ergo fuit dulcissimus : quia ipse solus dulcissimus. Sed si fructus fuit dulcissimus : ergo et rami, juxta illud Jacobi, iii, 11: Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? Quasi diceret : Qualis intra, talis et extra : ergo eum ex beatissima Virgine summa dulcedo exivit, patet quod dulcissima fuit.
Patet igitur, quod dulcissima Virgo bonitatem et dulcedinem animi habuit in summo super omnes viatores .
QUAEISTIO LXXXIX.
Utrum mansuetudo fuerit in ipsa?
Post haec quaeritur de mansuetudine, Est autem mansuetudo secundum Glossam tractabilitas :
1. Tractabilis autem est, qui habet bonos mores : boni aufem mores sunt per virtutes : beatissima autem Virgo habuit virtutes in summo : ergo tractabilis fuit in summo.
2. Item, Jacob, I, 21.: In mansuetudine suscipite insitum verbum,. G lossa: Cum mansuetudine contra iram. Qui minus habet de ira, magis habet de mansuetudine : beatissima autem Virgo minus habuit de ira, imo omnino caruit ira : ergo habuit mansuetudinem in summo.
3. Item, Proverb. xiii, 10 : Inter super hos semper jurgia sunt. Ergo superbia per se est causa jurgiorum : ergo ubi plus est
de superbia, plus de jurgiis : et ubi plus de jurgiis, minus est de mansuetudine : ergo per oppositum, ubi minus est de superbia, minus est de jurgiis et plus de mansuetudine : sed in beata Virgine fuit humilitas in summo : ergo et mansuetudo.
4. Item, Tractabilis dicitur, qui est omnibus conformis et conformabilis. Tractabilis igitur est, qui est omnibus omnia. Istud autem potest esse duobus modis, vel secundum genera singulorum, sicut Paulus qui effectus est Judaeis tamquam judaeus , ''etc. : vel secundum singula generum, et ille est simpliciter omnia omnibus : et hoc fuit beatissima Virgo : ergo beatissima Virgo fuit tractabilis in summo. Unde, Bernardus:
" Quid ad Mariam, accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile, tota suavis est . " Et infra : " Omnibus omnia facta est: sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit, omnibus misericordiae sinum aperuit, ut de plenitudine ejus accipiant universi, captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona humanae carnis substantiam. "
Item, Argui potest ex eo quod Ecclesia interpretatur eam diversis statibus et proprietatibus assimilando, dicens : Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris , etc. Item, In me gratia omnis viae , etc. Item, Quasi cedrus exultata sum in Libano , etc. Ex quibus omnibus argui potest ; quod ipsa est omnibus confor- mabilis : et ideo omnibus in summo tractabilis.
Item, Paulus fuit omnia in omnibus secundum assimilationem : beatissima autem Virgo secundum veritatem. Item, Paulus diversis hominibus et statibus se pro tempore et loco conformavit secundum similitudinem et consuetudinem et condescensionem : beatissima autem Virgo simul et semel diversis temporibus et etiam, oppositis se conformavit secundum rem et veritatem rei simul: etenim secundum rem et matribus et virginibus se conformavit et viduis et hominibus et Angelis : et ideo fuit improportionabiliter tractabilior aliis viatoribus.
Sic igitur patet, quod beatissima Virgo habuit fructum mansuetudinis In sum
mo