CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In hoc primo articulo ostendit : Primo, dari ens aliquod, quod est primum secundum efficientiam, finalitatem et eminentiam. Secundo, cui convenit una primitas harum, eidem et reliqua. Tertio, istam triplicem primitatem uni tantum competere; quoad primum horum, ponit novem conclusiones. Tres primae sunt de primitate efficientis, tres mediae de primitate finis, et tres reliquae de primitate eminentiae ; et probat dari primum efficiens, quia in ascendendo infinitas est impossibilis.
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Primo quod aliquid est in effectu inter entia, quod est simpliciter primum secundum efficientiam: et aliquid est simpliciter primum secundum rationem finis ; et aliquid est simpliciter primum secundum eminentiam.
Secundo principaliter ostendam, quod illud quod est primum secundum unam rationem primitatis, idem est primum secundum alias primitates.
Tertio ostendam, quod ista triplex primitas, uni soli naturae convenit, ita quod non pluribus naturis differentibus specie vel quidditative. Et ita in primo articulo erunt tres articuli minus principales.
Primus articulus istorum includit tres conclusiones principales secundum triplicem primitatem, quaelibet autem istarum trium conclusionum habet tres, ex quibus dependet. Prima est, quod est aliquod primum sic. Secunda, quod illud est incausabile. Tertia, quod illud actu existit in entibus.
Itaque in primo articulo sunt novem conclusiones, sed tres principales.
Prima conclusio istarum est ista : Quod aliquod effectivum sit primum simpliciter, ita scilicet quod non sit effectibile nec effectivum virtute alterius a se, quod probo sic : Aliquod ens est effectibile, aut igitur a se, aut a nullo, aut ab aliquo alio. Non a nullo, quia nullius est causa illud, quod nihil est. Nec a se, quia nulla res est, quae seipsam faciat vel gignat, Augustinus 1. de Trinit. cap. 1. ergo ab alio effectivo: illud aliud sit A, si A est primum, modo exposito, habeo propositum. Sinon est primum, ergo est posterius effectivum, quia effectibile ab alio vel virtute alterius effectivum. Si enim negetur (a) negatio, ponitur affirmatio. Detur illud alterum, et sit B, de quo arguitur, sicut de A argutum est, et ita aut procederetur in infinitum, quorum quodlibet respectu prioris erit secundum, aut stabitur in aliquo non habente prius. Infinitas autem est impossibilis in ascendendo: ergo primitas necessaria, quia non habens prius nullo priore se, est posterius, nam circulum in causis esse est inconveniens.
Contra (b) istam rationem instatur dupliciter. Primo, quia secundum Philosophantes infinitas est possibilis in ascendendo, sicut ponunt exemplum de generationibus infinitis, ubi nullum est primum, sed quodlibet secundum, et tamen hoc ab eis sine circulo ponitur.
Secundo videtur, quod procedat ex contingentibus, et ita non sit demonstratio. Antecedens probatur, quia praemissae assumunt esse de aliquo causato, omne autem tale contingenter est.
Ad primam instantiam excludendam, dico quod Philosophi non posuerunt infinitatem possibilem in causis essentialiter ordinatis, sed tantummodo in accidentaliter ordinatis, sicut patet per Avicennam 6. Metaph. cap. 5. ubi loquitur de infinitate individuorum in specie.
Et ad propositum (c) melius ostendendum, est sciendum quae sunt causae essentialiter ordinatae, et quae accidentaliter ordinatae.
Ubi notandum, quod aliud est loqui de causis per se et per accidens, et aliud est loqui de causis essentialiter sive accidentaliter ordinatis. Nam in primo tantum est comparatio unius ad unum, causae videlicet ad causatum, et est causa per se, quae secundum naturam propriam et non secundum aliquid sibi accidens causat, et causa per accidens e converso. In secundo est (d) comparatio duarum causarum inter se inquantum ab eis est aliquid causatum. Et differunt causae per se sive essentialiter ordinatae, a causis per accidens sive accidentaliter ordinatis in tribus. Prima differentia est, quod in causis per se ordinatis, causa secunda inquantum causa, dependet a prima: in per accidens non, licet in esse vel in aliquo alio dependeat.
Secunda est (e) quod in per se ordinatis, est causalitas alterius rationis et alterius ordinis, quia superior est perfectior, in accidentaliter ordinatis non. Haec sequitur ex prima, nam nulla causa a causa ejusdem rationis dependet essentialiter in causando, quia in causatione alicujus sufficit unum unius rationis.
Tertia est, quod (f) omnes causae per se et essentialiter ordinatae, simul necessario requiruntur ad causandum, alioquin aliqua per se causalitas deesset effectui, in accidentaliter autem ordinatis non sic est, quia non requiritur simultas earum in causando.
Ex tribus differentiis causarum tres rationes eliciuntur; ex prima, universitas causatorum dependet in causando; ergo ab aliquo, quod non est aliquid universitatis. Ex secunda, in infinitum superior erit in infinitum perfectior. Ex tertia, infinita simul actu. Additur quarta quae probat, possibile, quod non includit imperfectionem ostendere esse. Quod si negatur ordo essentialis, quia accidentalis sufficit ad sensum. Contra probo, quod causatur ab aliquo, natura producibilis in uno supposito est producibilis in quolibet;qua ratione igitur nunc in isto et prius in illo et in illo, nulla autem successio continuatur, nisi in virtute alicujus permanentis. Illud vero nihil est sic successivi;ergo praeter individuum in specie generans, erit aliud superius agens.
Ex isto infero, quod illud est primum eminens, quia causa aequivoca actualior et independens, et a qua alia dependent. Primus finis, quia aliquis est finis primus propter quem per se agens agit, secundo Physicorum, aliquod aliud effectorum a se quia minus bonum. Similiter nihil aliud dirigit, maxime naturaliter nec ratione. Quarto, primum exemplar, quia per se agens. Vel igitur propter finem cognitum vel inquantum dirigitur a cognoscente, cognoscit autem sensibilia, quia
ordinat ea in finem et vult propter finem. Ex his ostenditur (g) propositum sic : Infinitas essentialiter ordinatorum est impossibilis. Similiter secundo : Infinitas accidentaliter ordinatorum est impossibilis, nisi ponatur status in essentialiter ordinatis: ergo omni modo est impossibilis infinitas in essentialiter ordinatis. Tertio, si etiam negetur ordo essentialis, adhuc infinitas est impossibilis; ergo omni modo est aliquod simpliciter primum effectivum.
Istarum trium propositionum assumptarum propter brevitatem, prima dicatur A, secunda B, tertia C.
Probatio istarum, primo A, scilicet quod infinitas essentialiter ordinatorum est impossibilis. Probatio, tum (h) quia universitas causatorum essentialiter ordinatorum est causata; ergo ab aliqua causa, quae non est aliquid illius universitatis, quia tunc esset causa sui. Tota enim universitas dependentium dependet, et a nullo illius universitatis. Tum secundo (i) quia causae infinitae essent simul in actu, ex tertia differentia, sed consequens nullus Philosophus ponit. Tum (k) tertio, gitta prius est quod est, primo propinquius, ex 5. Metaph. ergo ubi nullum primum, nihil essentialiter prius. Tum quarto (1), quia superior causa est perfectior in causando, ex secunda differentia: ergo in infinitum superior est in infinitum perfectior, et ita infinitae perfectionis in causando, et per consequens non causans in virtute alterius, quia quaelibet talis in virtute alterius causans est imperfecte causans, quia est dependens ab alia in causado. Tum quinto (m), quia effectivum nullam imperfectionem ponit necessario: ergo potest esse in aliquo sine imperfectione. Sed si in nullo est sine dependentia ad aliquid prius, in nullo est sine imperfectione; ergo effectivitas independens potest inesse alicui naturae, et illa est simpliciter prima; ergo effectivitas simpliciter prima est possibilis, et hoc sufficit, quia inferius ex hoc concludetur quod tale efficiens primum, si est possibile, est in re, et sic patet A, quinque rationibus.
Probatur (n) sic B, scilicet quod infinitas in accidentaliter ordinatis sit impossibilis, nisi ponatur status essentialiter ordinatorum, quia infinitas accidentalis, si ponitur hoc, non est simul, patet, sed successive tantum ut alterum post alterum, ita quod si secundum fluat aliquo modo a priore, non tamen dependet ab ipso in causando. Potest enim causare ipso non existente, sicut filius ita generat patre mortuo, sicut ipso vivo, talis infinitas successionis est impossibilis, nisi continuetur vel perpetuetur ab aliqua natura infinite durante, a quo tota successio et quodlibet ejus dependeat. Nulla enim difformitas perpetuatur nisi in virtute alicujus permanentis, quod nihil est illius successionis, quia omnia successiva sunt ejusdem rationis, sed est aliquid prius essentialiter, quia quodlibet successionis dependet ab ipso, et hoc in alio ordine quam a cau sa proxima, quae est aliquid illius successionis: patet ergo B. Probatur etiam (o) C, quod scilicet si negetur ordo essentialis, adhuc infinitas est impossibilis. Probatio, quia cum ex prima ratione hic adducta, scilicet quod a nihilo non potest esse aliquid, sequitur quod aliqua natura sit effectiva. Si negetur ordo essentia lis activorum, igitur illa in nullius alterius virtute causat: et licet ipsa in aliquo singulari ponatur causata, tamen in aliquo erit non causata, quod est propositum de natura. Si enim in quolibet ponatur causata, statim implicatur contradictio, negando ordinem essentialem, quia nulla natura potest poni in quolibet causata, ita quod sit ordo accidentalis sub ipsa sine ordine essentiali ad aliam naturam, sic patet ex B.
Ad secundam (p) instantiam supra, quae dicit quod ratio procedit ex contingentibus, et ita non est demonstratio. Respondeo, quod posset sic argui: Aliqua natura est effecta, quia aliquod subjectum est mutatum, et ita terminus mutationis incipit esse in subjecto, et ita ille terminus vel compositum producitur sive efficitur: ergo aliquod est efdciens per naturam correlativorum, et tunc praemissa esset secundum veritatem contingens. Tamen non sic arguitur probando primam conclusionem, sed hoc modo : Aliqua natura est effectibilis; ergo aliqua est effectiva. Antecedens probafur, quia aliquod subjectum est mutabile, et aliquod entium est possibile, accipiendo possibile ut dividitur contra necessarium, et sic procedendo est ex necessariis. Et tunc probatio primae conclusionis procedit vel concludit de esse quidditativo, sive de esse possibili, non autem de existentia actuali; sed de quo nunc ostenditur possibilitas, ultra in tertia conclusione actualis existentia ostenditur.
Secunda conclusio (q) de primo effectivo est ista, quod simpliciter primum effectivum est incausabile. Hoc probatur, quia est ineffectibile et independens effectivum, et haec patet prius, quia si sit virtute alterius causativum vel ab alio effectibile; ergo vel procedetur in infinitum, vel erit circulus, vel status in aliquo ineffectibili et independente effectivo, illud dico primum, et aliud patet, quod non est primum ex datis tuis.
Et ulterius concluditur, si illud primum est ineffectibile; ergo erit incausabile, quia non finibile, nec materiabile, nec formabile. Probatur prima consequentia, videlicet quod si est ineffectibile; ergo non est finibile, quia causa finalis non causat nisi quia metaphorice movet ipsum efficiens ad efficiendum. Nam non alio modo dependet ab ipso essentialiter entitas finiti, ut a priore. Nihil autem est causa per se, nisi ut ab ipso tanquam a priore essentialiter dependet causatum. Duae autem (r) aliae consequentiae, videlicet, quod si est ineffectibile; ergo immateriabile et non formabile: probantur simul, quia cujus non est causa extrinseca, ejus non est causa intrinseca.
Quia causalitas causae extrinseeae, dicit perfectionem sine imperfectione. Causalitas autem causae intrinsecae, necessario requirit imperfectionem annexam, quia causa intrinseca est pars causati; ergo ratio causae extrinsecae, est naturaliter prior ratione causae intrinsecae, negato ergo priore negatur posterius.
Aliter probantur eaedem (s) consequentiae.
Quia causae intrinsecae sunt causatae ab extrinseca, vel secundum esse earum, vel inquantum causat compositum, vel utroque modo, quia causae intrinsecae non seipsis sine agente causant compositum vel constituunt. Ex dictis secunda conclusio proposita satis patet.
Tertia conclusio (t) de primo effectivo est ista. Primum effectivum est in actu existens, et aliqua natura existens actu, sic est effectiva. Probatio, cujus rationi repugnat simpliciter esse ab alio, illud si potest esse potest esse a se, sed. rationi primi effectivi repugnat esse ab alio, sicut patet ex secunda conclusione: et ipsum potest esse, sicut patet ex quinta ratione posita ad A, quae videtur minus concludere, tamen hoc concludit.
Aliae, autem probationes ipsius A possunt tractari de existentia, quam ponit haec tertia conclusio, et sunt istae probationes ex contingentibus, tamen manifestis ; vel si accipiantur de natura quidditate et possibilitate, sunt ex necessariis.
(u) Ergo effectivum simpliciter primum potest esse a se, ergo est a se. Quia, quod non est a se, non potest esse a se, quia tunc noti ens produceret aliquid ad esse, quod est impossibile, et adhuc idem causaret se, et ita non erit incausabile omnino. Istud ultimum, scilicet de existentia primi effectivi aliter declaratur, quia inconveniens est universo deesse supremum gradum possibilem in essendo. Item juxta illud, nota quoddam corollarium, quod quasi continet tres conclusiones probatas, quod est istud, scilicet quod primum effectivum hoc modo, non tantum est prius aliis, sed aliquid esse prius eo includit contradictionem, sic inquantum primum existit. Probatur ut praecedens, nam ratione illius maxime includitur incausabile, ut probatur ex secunda; ergo si potest esse, quia non contradicit entitati, ut probatur ex prima, sequitur quod potest esse a se, et ita est a se.