In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura ?
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 10. (ubi Cajet. Suar.) et hic q. 2. art. 1. D. Bonav. art. 2. q. 1. Richard. art. 2. quaest. 1. Durand. q. 1. Gabr. q. 1. Vasq. 3 p. d. 66. cap. 2. Bassol. d. 10. q. 1. art. 2. Rubion. ibi art. 2.
Secundo quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura ? Quod sic videtur, quia secundum quod homo, est aliquid non increatum, quia tunc homo praedicaret idem de Christo, quod Deus, quod est falsum ; ergo praedicat aliquid creatum ; ergo est creatura.
Praeterea 8. Physic. quod convenit toti secundum partem, dicitur de toto, sicut homo sanatur, quia thorax sanatur ; ergo cum naturae humanae conveniat esse creaturam, hoc dicetur de Christo, et maxime cum determinatione illius naturae ; ergo simpliciter dicetur quod Christus est creatura secundum quod homo, sicut simpliciter verum est dicere quod homo sanatur secundum thoracem.
Contra, si secundum quod homo est creatura, ergo secundum quod iste homo, quia non est alius homo, quam iste homo ; sed si secundum quod iste homo est creatura, iste homo est creatura. Probatio consequentiae, quia de eo quod sequitur reduplicationem, absolute potest enuntiari praedicatum, sicut si homo, secundum quod coloratus videtur, coloratum videtur ; ergo si secundum quod iste homo est creatura, vere iste homo est creatura. Consequens est falsum, quia secundum Damascenum 50. cap. Iste puer creavit stellas; ergo est creator, et ita non est creatura.
Praeterea, si Christus secundum quod homo, est creatura, igitur simpliciter est creatura. Consequens est falsum ex praecedenti quaestione. Probatio consequentiae, quia quod enuntiatur de supposito cum reduplicatione speciei, enuntiatur de eodem simpliciter ; sicut si Petrus est inquantum homo, ergo Petrus est simpliciter, ita in proposito, igitur, etc.