QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Concludit naturam substantialem individuari per formam de genere Substantiae, qua ultimate ab omni alio distinguitur, de quo lato 2. d. 3. quaest. O. Quia ut notat hic Mauritius, littera haec videtur mutata, vix solutiones commode applicari possunt argumentis, aliqua enim videntur omisa ; duo prima principalia probant hanc conclusionem, et quando dicit, quod tertium non concludit, videtur loqui de 5. cui et non 3. convenit solutio, ut patet intuenti, et sequens solutio quadrat argumento 6. immediate sequenti, et omissis aliis solvit argumentum post oppositum ibi: Ad aliud dico, quod est hoc per substantiam, ibi. Ad aliam quaestionem, resolvit individuum non constitui per materiam, et solvit argumenta ex Philosopho pro hoc adducta post oppositum, num. 21. Vide eum fuse de hoc 2. distinct. 3. quaest. 7. ubi argumenta hic brevissime tacta ad longum discutit.
Ex his potest concludi, quod natura est haec, per substantiam aliquam, quae est forma, et prior hic lapis, et per formam individualem distinguitur ab alio individuo. Intellige hanc conclusionem sicut postea exponitur.
Ad duo prima primae quaestionis, concludunt cum hoc dicto. Sed tertium non concludit, unde ad hoc dicendum, quod definitio non est naturae secundum se, sed secundum quod consideratur a ratione per hoc, quod intellectus format conceptum generis et differentiae, et definit per ea. Unde definitio est res secundae intentionis. Unde capit propositionem falsam, haec non probat, quod illud cujus est definitio, non est secundae intentionis. Alia ratio concludit verum. Et ad illud contra hoc dicitur, quod sermo Philosophi est de quod quid est Logice,secundum quod exprimitur per definitionem ; et sic non est quod quid est nisi speciei, et istud est individui ex consequenti, et illud quod quid est speciei non est idem cum individuis simpliciter, quia addunt super illud formam individualem. Ad aliud dico, quod est hoc per substantiam aliquam, et dicendo quod species non esset genus propter hoc, quia non praedicatur de multis differentibus specie, sed solum numero, quia forma individualis superaddita naturae speciei, non facit differentiam specificam, sed numeralem solum. Ad aliud, quod sicut genus est totum respectu speciei, sic species individuorum secundum Porphyrium, et tamen est pars generis subjectiva. Unde dico, quod species non praedicat totam naturam individui integraliter, sicut nec genus speciei. Ad tertium inconveniens illatum de definitione individui, dicitur quod non sequitur, quod definitio 1. Topicorum, est unum de quatuor praedicatis; ergo definitio alicujus universalis, quia tale praedicatum est universale aptum dici de pluribus. Sed ista differentia individualis non est nata de pluribus dici; ideo individuum per illam differentiam non potest definiri, cum definitio sit praedicatum universale, et tota ratio individui non est nata dici de pluribus. Similiter Philosophus in7. contra Platonem, t. c. 35. et inde. Omnia nomina in definitione sunt communia, sed illa differentia addita non est nomen commune. Contra 1. Topicor, cap. 4. definitio est oratio indicans quid est esse, sed ratio individui cum addito, in icat quid est esse individui. Respondeo, quidest universalis, non quid est individui, quia non omnis ratio indicans quid est esse rei, est definitio ; ergo illa ratio ex natura speciei cum differentia individuali superaddita, non est definitio.
Ad aliam quaestionem dicendum quod materianonest principium distinguendi cum de se sit indistincta.
Ad primum et secundum, quod generans naturale non producit aliquid, nisi ex aliquo in quo recipitur actus ejus. Sed haec non potest esse materia generantis, quia non agit nisi patiens sit in opposita dispositione ipsi agenti, sed sua propria materia non est hujusmodi; ergo agit in aliam materiam, sine ergo materia non potest esse generatio naturalis in compositis generabilibus naturaliter. Tamen ex hoc non sequitur, quod materia sit principium distinguens individua in eadem specie. Similiter, agens primum potest producere multa individua sine materia, sed tunc materia est sine quo non distinguitur naturaliter loquendo. Per hoc, ad aliud de caelo, quod non est contradictio, quia natura caeli distinguitur ab alio per primum agens. Tamen ipsum caelum non potest generari aliud caelum, nisi esset materia in qua ageret, quae esset sub opposita dispositione. Similiter, nec Sol potest producere Solem sine materia in qua ageret, propter causam supra positam: Deus tamen potest sine aliqua contradictione facere duos caelos, etiam posito quod non haberent materiam. Ad aliud, quod unitas materiae accipitur pro subjicibilitate, quod illa sunt unum numero, quorum materia, id est, subjicibilitas est una numero, id est singularis.