REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Contra duas praefatas opiniones resolvit, voluntatem causare suum actum. Primo, contraria circa idem immutatum non possunt fieri a causa naturali, sed nolle et velle sic fiunt. Secundo, alias nolitio non esset in dominio hominis. Tertio, ex auctoritatibus Patrum et Philos. adductis ad oppositum.
Istae duae opiniones concordant in hoc, quod aliud movet et causat volitionem ab ipsa voluntate, et contra istas in generali sunt rationes principales ad oppositum, et deduco eas ulterius, primo sic : Agens naturale limitatum non potest esse per se causa contrariorum circa idem objectum aequaliter dispositum ; sed possumus habere velle et nolle circa idem aequaliter dispositum ex parte sui ; igitur idem objectum non potest esse causa per se istorum contrariorum ; igitur aliud erit proprium objectum, respectu cujus est nolle, ut malum, et aliud respectu cujus est velle, ut bonum ; sed malum non potest causare nolle positive, quia privativum inquantum tale, non per se causat positivum ; igitur voluntas causat nolle effective.
Secundo ad idem, homo est dominus actuum suorum ; sed passio non est in potestate patientis naturaliter ; igitur volitis non est in potestate volentis, et per consequens nec illi actus, et sic nullus vituperandus.
Dicitur hic quod sic, quia voluntas determinat intellectum ad considerationem unius, et potest ad unum convertere, vel avertere, et pro tanto est in potestate volentis, licet non quantum ad actum primum.
Contra, in primo instanti, in quo occurrit tale phantasma, tunc primo evigilanti prima actio per se est mere naturalis ; igitur volitio causata, quia non est in potestate
nostra quin visis tangamur, Augus tinus 3. de Libero arbit. per talem actionem intellectus est mere naturalis. Si igitur voluntas potest imperare potentiis, hoc non erit per istum actum primum ; tum quia ille actus primus non est in potestate voluntatis ; tum quia ille actus non est considerando, vel non considerando, sed causatur mere natura liter. Quid igitur facit istum actum, quo voluntas imperat intellectui ad considerandum, vel ad non considerandum ? Voluntas enim non potest aliis potentiis imperare, nisi per actum voluntatis, vel nisi velit eis imperare, vel nisi velit ipsas exequi imperium, a quo est illud velle. effective. Aut igitur istum actum causat in se immediate, tunc pari ratione standum est in principio ; vel hoc habet aliunde, et tunc imperium suum non est in sua potestate.
Dicit, potest occurrere impedimentum, quamquam hoc phantasma sit natum movere ad sibi propinquum.
Ex hoc habetur propositum, quia quotcumque fiant circulationes, impedimentum occurrens non est plus in potestate nostra, quam bovis euntis ad pascua, si occurrat sibi aliud magis delectabile in eundo, prosequitur illud, illud tamen impedimentum non est in potestate bovis ; sic nihil fieret per imperium voluntatis, nisi voluntas possit aliquem actum in se causare.
Dicitur aliter, si simul occurrunt in phantasmate delectabile et detestabile in actu, in potestate voluntatis est sistere intellectum in turpi, dimittendo aliam partem, et tunc sequitur mala electio.
Contra, quaero, si illa duo simul occurrentia sunt aeque efficacia moventia voluntatem, vel intellectum, et si sit nihil effective ex parte voluntatis, simul eligit utrumque, vel neutrum ? Si phantasma unius efficacius moveat, igitur illud eliget, quia per efficacius movens ad unum contrariorum non potest passum reduci ad actum contrarium. Igitur si voluntas potest libere, hoc non erit per actum vehementiorem, quo imperabit ad oppositum, nec per actum debiliorem, stante vehementiori ; igitur a se imperabit ad cessationem vehementis. Non enim sistitur voluntas per hoc quod est voluntas solum, si nullo modo causet effective actum in se.
Dicit quod voluntas praecipit per aliquid velle impressum ab objecto ; igitur voluntas ante sistitur per illud objectum magis efficax.