CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter magnanimitas secundario est circa magnitudinem divitiarum vel fortitudinem ?
Quamvis. autem magnanimitas principaliter sit circa honorem sicut sibi condignissimum, tamen etiam consequenter est circa divitias et potentatum et omnem bonam fortunam, in quantum haec ad honorem referuntur. Multi enim honorantur propter divitias, et multi propter potentatum, et multi propter bonas fortunas etiam a studiosis. Haec enim coaiigent honorem quando ex vitii indignitate nihil apparet contrarium. Magnanimus tamen et in eufortuniis et in infortuniis bene se haheb.it qualitercumque fortuna mutetur. Si enim bene fortunatus sit non erit multum gaudiosus : et si sit infortunatus, non erit multum tristis. Cujus causa est, quia (sicut diximus) etiam circa honorem qui maximus bonorum exteriorum est non ista se habet ut circa maximum sit sibi et condignum virtuti suae. Multo ergo minus habet ad. se ad ea quae propter honorem expetuntur. Potentatus autem et divitiae propter honorem sunt desiderabilia. Pauca enim sunt quae sufficiunt necessitati : et quod amplius quaeritur supra necessitatem, oportet quod quaeratur propter honorem et gloriam. Divitias enim et potentatus habentes per ipsa volunt honorari. Cui autem et honor parvum est et non condignum sicut magnanimo, huic multo magis et alia parvissima reputantur : propter quod nec multum in his gaudet, nec multum tristatur. Propter quod magnanimi in talibus despectores esse videntur. Despiciunt enim haec ipsa tamquam sibi penitus indigna. Acceptantur tamen aliqualiter secundum quod coaugent dignitatem et honorem, sicut et nobilitas et alia quae decorant magnanimum.
Et sic bona fortunae et alia hujusmodi videntur conferre ad magnanimitatem. Nobiles enim dignificantur honore, et potentes divitiis fulgentes : eo quod haec insuper excellentia quaedam boni sint in civilibus. Excellens autem bono civili secundum omnem sui generalitatem honorabilius est quam excessum. Propter quod et talia sicut coaugentia dignitatem, magnanimum faciunt magnanimiorem. Multi enim honorantur a quibusdam propter talia : quamvis secundum veritatem solus bonus secundum virtutem honorandus sit. Cui autem ambae dignitates existunt, essentiales quidem secundum virtutem, coaugens autem secundum nobilitatem et potentatum divitiarum et caetera, hujusmodi, magis honore dignus efficitur.
Qui autem sine virtute talia exteriora bona habent, non juste magnis seipsos dignificant, neque recte magnanimi dicuntur : quia magnanimum esse et magnum se recte dignificare sine virtute perfecta esse non. posset: et haec exteriora sine perfecta virtute habere nihil est ad dignificationcm honoris : quinimo tales honorare, acceptio personae est, quod est vitium, non virtus. Honoratur enim in eis quod est eis causa malitiae non bonitatis. Talia enim exteriora habentes sine virtute, mali ut frequenter efficiuntur, et aliorum despectores et injuriatores : et hoc est ideo, quia non
est facile moderate ferre bonas fortunas sine virtute. Elevant enim animum in despectu aliorum, et administrant ad injuriandum, et ingerunt fomenta libidinum ex quibus pravi homines efficiuntur. Unde non potentes ferre fortunas bonas, et existimantes se excellere alios propter fortunam, eos quos excellunt in fortuna, contemnunt : cum tamen ipsi non operentur bonum., sed. quodcumque contingens eis secundum desiderium : desiderium enim et non rationem prosequuntur. Tales igitur imitantur magnanimum : secundum veritatem tamen non sunt similes : haec enim quae operantur dignificando seipsos magnis, non operantur in his quae simpliciter digna sunt, sed in exterioribus quibus possunt fastum quaerunt. Ea igitur quae secundum virtutem sunt, non operantur : et ideo injuste contemnunt alios. Magnanimus juste contemnit, et ut oportet, et vere glorificat ut oportet. Multi autem qui idiotae sunt, contemnunt et glorificant contingenter, pro qualibet exteriori excellentia vel humiliatione contemnentes vel glorificantes alios : quod vitium personarum acceptio vocatur. Personarum enim acceptio est honorare vel contemnere hominem in veritatis praejudicium, ex hoc quod in exterioribus contingentem excellentiam praeferre videtur.