MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum benignitas fuerit in ipsa?
Post haec quaeritur de benignitate quae est, ut dicit Glossa., largitas rerum.
Quod autem illa fuerit in beatissima Virgine in summo, probatur hoc modo :
1. Largitas rerum consistit in dando : sed beatissima Virgo improportionabiliter omnibus dedit: ergo improportionabiliter plus omnibus larga fuit. Minor patet hoc modo : De Deo Patre dicit Aposto-
lus : Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Sed Deus dedit nobis Filium generando ipsum secundum divinam naturam, et ejus incarnationem operando: ergo et beata Virgo dedit nobis Filium Ipsum generando secundum naturam humanam, ad ipsius incarnatio- nem carnem virgineam ministrando : ergo et ipsa Filium suum nobis dedit, et in eo nobis omnia contulit.
Item, Beatissima Virgo dedit omne dabile : ergo fuit magis larga omni viatore. Media patet. Omne enim dabile est Deus vel creatura : ipsa autem dedit Deum mundo, et mundum et omnia Deo, De primo dicitur in libro Sapientiae, VII, 12 : Quoniam bonorum omnium mater est. De secundo, ibidem, v. 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.
2. Item, Psal. l, 20 : Benigne fac. Glossa : " Filium mittendo, et peccata dimittendo. " Sed inter omnes creaturas beatissima Virgo ad Filii missionem et peccati dimissionem sola officium et ministerium exhibet: ergo improportionabiliter plus omnibus dedit et dimisit : ergo improportionabiliter plus omnibus benigna fuit.
3. Item, I ad Corinth. XIII, 4: Charitas patiens est, benigna est. Hae sunt propositiones per se : ergo ubi charitas ma- jor, benignitas major : sed beatissima Virgo in summo habuit charitatem : ergo et benignitatem.
4. Item, Matth. V, 45 : Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, Glossa : Benignus, quia dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus , etc. Sed post Deum beatissima Virgo in summo suo modo dedit nobis filios Dei fieri, per gratiam nos regenerando : ergo post Deum nobis in summo benigna fuit, Media patet : Deus enim dedit nobis potestatem filios Dei fieri, per gratiam regenerando : beatissima autem Virgo dedit nobis potestatem filios Dei fieri, regeneratorem nostrum generando : unde, Luc. II, 7 : Maria peperit filium suum primogenitum. Unum filium secundum carnem genuit, in quo nos omnes secundum spiritum in filios Dei regeneravit .