IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christus secundum quod homo reduplicative, non est creatura, bene tamen si sumatur, ly secundum quod homo distiactive, et tunc sensus est, secundum humanitatem esse creaturam, ad modum hujus : Aethiops secundum quod habet dentes, est albus, reduplicative est falsa, distraclive non. Vide Doct. supra d. 6. quaest. 2. et super primum Prior. q. 35. ubi explicat reduplicationem et distractionem, de quo Leuchet. et Tarlaret. hic. Adde, incipere, esse superius ad esse genitum et creatum et conceptum, et sic licet detur quod Christus inceperit, et habetur ex August. tract. 105. in Joan. antequam mundus fieret, nec nos eramus, nec ipse mediator Christus, Naxian. oratione 35. num. 72. ait Christum esse factum, et Leo serm. 3. Pentecost. cap. 2. dicit esse temporalem, non inde habetur quod est creatura.
Respondeo (a), quando propositio affirmativa est falsa ex repugnantia extremorum, quacumque determinatione vel reduplicatione addita, quae non tollit repugnantiam eorum, non tollit rationem falsitatis illius. Reduplicatio autem proprie sumpta non diminuit alterum extremum, quia est determinatio extremi ad extremum ; ergo ipsa non verificat aliquam propositionem, quae sine reduplicatione fuit falsa ; tamen si addatur alteri extremo, ut praedicato, aliquid distrahens ipsum, ut distractum non repugnet alteri extremo, sicut prius repugnavit non dis tractu ro, potest propositio cum tali determinatione distrahente esse vera, et non sine ea ; sicut si album simpliciter repugnet Aethiopi, et propter hoc erit haec propositio falsa : aethiops est albus, et haec : aethiops inquantum homo est albus, addito tamen eo, quod est secundum dentes ad praedicatum, per quod distrahitur ipsum praedicatum, et tollitur repugnantia ejus ad subjectum, propositio est vera, quae tamen sine additione non fuit vera.
Ad propositum, si secundum quod homo accipiatur proprie reduplicative, neutrum eorum distrahitur, et ita non tollitur repugnantia, si qua est, et ita non magis est ista vera: Christus secundum quod homo est creatura, quam ista : Christus est creatura, quia utrobique manet eadem ratio falsitatis. Sed si addatur ista determinatio secundum quod homo alteri extremo, puta praedicato, ut distrahat ipsum respectu subjecti, tolleretur illa repugnantia praedicati jam distracti ad subjectum, quae fuit praedicati simpliciter sumpti ad subjectum. Haec ergo propositio, accipiendo ly secundum quod proprie, ut est nola inhaerentiae reduplicationis praedicati, falsa est.
Secundum autem quod specificat sive distrahit ipsum praedicatum, ut notet creationem secundum quid, sic potest concedi, quamvis tamen sit impropria, et exponenda per istam : Christus secundum humanitatem est creatura. Exemplum hujus patet in illo exemplo de Aethiope comparato ad albedinem, quia sicut ista est falsa : aethiops est albus, ita ista : aethiops secundum quod habens dentes est albus, secundum quod propositio est proprie reduplicativa ; ista tamen est vera : aethiops est albus secundum dentes, et hoc, secundum quod habens dentes, si istud secundum quod distrahat praedicatum, tamen sic non est propria.