QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Hic resolvit quaestionem de formis separatis a materia, sive sint aptae ad informandam, sive non, quod sunt individuae, cujusmodi sint Angelus, anima, albedo. Argumenta quae solvit, non reperio in hac quaestione, et hinc etiam constat litteram ejus fuisse mutatam. Quaedam ex eis habet 2. d. 3. q. 7. ubi probat contra D. Thom. posse esse plures Angelos in eadem specie infima.
Ad aliam quaestionem, quod forma est principium distinctum. Unde 8. hujus text. com. 5. Philosophus dicit, quod toties dicitur esse vel ens, quoties differentiae dicuntur ad aliud, et hoc est verum de forma individuali. Similiter 12. cap. 2. text. com. 22. et inde, quod principia eorumdem specie, sunt eadem specie, sed alia numero, sicut tua et mea. Similiter 12. ibid. 2. dicitur modo, quod non est solum unum secundum materiam, sed secundum formam est unum et diversum, oppositum isti dicitur quod non est idem secundum formam.
Ad primum argumentum, quod si sint aliqua immaterialia, multiplicantur in eadem specie per formas indivisibiles ; nec est inconveniens, quod natura specifica sit in potentia ad formam individualem, et ex hac et ista fit unum. Et cum dicitur, quod talia sunt totum quod quid est, dico, quod quodlibet individuum habet naturam specificam integraliter: sed non quantum ad totalitatem praedicationis, quia non est sic in isto, quin possit esse in alio, et tamen praeter naturam specificam, habent formas individuales per quas distinguuntur formaliter, quae non pertinent ad definitionem speciei. Unde cum Philosophus dicit, quod, quid est, est idem cum eo cujus est, verum est cum eo cujus est primo ; unde quod quid est speciei, est idem cum specie simpliciter, sed non est idem cum individuo, sed quodammodo pars ejus, cum individuum addat super eam, formam individualem, ut dictum est. Ad aliud, quod propositio prima falsa est, quod patet, quantum est per se divisibile inquantum quantum, tunc una pars continui divisa inquantum talis, differt ab alia parte: et per quid? Si seipsis, habeo propositum, quia non differunt nisi numero, et sunt formae, quia loquor de quantitate solum. Si per aliud, contra, idem principium divisibilitatis, et principium distinctionis, sed quantitas est, secundum te, causa divisibilitatis: ergo causa distinctionis inter partes; ergo partes secundum quod quantae differunt, et formaliter, constat, et tamen illae duae partes sunt ejusdem speciei. Si per aliud, cum non sit dare nisi subjectum, erit circulus, quia formae distinguunt subjectum, et e converso secundum te. Similiter quantitates in Sacramento Altaris distinguuntur formaliter secundum se: ergo similiter aliae separatae. Tunc ad argumentum, quod non concludit inconveniens, quia forma est principium generandi, ideo potest esse principium generandi simile, ex quo est agens univocum, sed ex hoc non sequitur, quod eadem forma sit in generante et genito, sed forma specifica est una amborum .non individualis. Ad aliud de nur mero, sicut unitas addita vel subtracta variat speciem, ita differentia addita vel subtracta variat definitionem ; quia vel non complete expriment, si differentia abstrahatur: vel non praecise, si una addatur, tunc sequitur, quod non manebit eadem definitio. Sed non sequitur, ergo altera, quia tolle differentiam ultimi in, non manebit eadem definitio, quae prius: nec altera, quia nulla est, quia pars potentialis, quae remanet non definitur, nec habet definitionem.