REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutatur in speciali opinio Goffredi. Primo, quia causa aequivoca totalis est perfectior suo effectu. Secundo, alias anima separata et Angelus nihil intelligerent, nec se moverent, quia secundum ipsum, idem non potest esse agens et patiens. Solvit quinque rationes Goffredi positas num. 3. et seqq. explicando varia principia et difficultates Philosophicas.
Contra primam opinionem argui tur specialiter : Si phantasma est causa totalis et aequivoca intellectionis et volitionis. igitur est simpliciter pertectior intellectione et volitione ; igitur phantasiatio est nobilior felicitate Philosophorum, quam ponebant consistere in intellectione et volitione. Non enim potest ille Doctor ponere aliud agens, videlicet intellectum agens, quia agens et patiens necessario sunt distincta subjecto, per eum. Item, Angelus et anima separata possunt operari volendo, et non potest poni in eis phantasma causans volitionem ; igitur oportet quod Deus immediate causet malum velle in voluntate primi Angeli ; vel si ponatur aliud agens, ut caelum, vel quodcumque aliud objectum, oportet principium suum negare, quod causa aequivoca totalis est nobilior effectu. Unde non est probabile ponere quod anima separata, vel Angelus nullo modo possit movere se, sed quod starent immobiliter in quocumque ubi ponerentur, ac si essent in carcere. Nec valet arguere, quod Philosophi non viderunt quomodo poterit esse nova intellectio in Angelis, quia ipsi de Angelis erraverunt, et ubi falsa sunt principia, non est mirum si dicant falsas conclusiones. Si tamen ipsi convenissent nobiscum, quod Angeli acceperunt esse post non esse, ipsi bene admisissent novas intellectiones in Angelis et hoc necessario habent Theologi ponere.
Ad primam igitur rationem pro prima opinione dico, cum dicit, movens et motum esse distincta subjecto, aliqui dicunt quod hoc est verum in corporibus. Dico tamen quod nec ibi, nec in spiritibus ; unde credo quod Deus non posset facere Angelum ita nudum cum generali influentia, quin possit intelligere se, et tunc idem esset movens, et motum.
Ad primam rationem contra, cum dicitur quod ista sunt ejusdem positionis, movens et motum esse indistincta subjecto, et idem movere se, hoc est falsum secundum multos, dicentes quod species intelligibilis movet intellectum, et objectum cognitum voluntatem ; et tunc dicunt movens et motum esse indislincuv subjecto, et tamen negant idem esse principium agendi et recipiendi, tamen concedo in proposito, quod idem movet se, et est in actu et in potentia.
Et cum dicitur, passum est tale in potentia, quale agens in actu, dico quod hoc est verum in actione univoca, et impossibile est quod idem sit in actu ens formaliter tale, et in potentia ante actum formaliter tale ; tamen in actione aequivoca nunquam oportet hoc esse verum, quia ibi agens oportet esse nobilius, et virtualiter tale.
Et si capiatur quod nihil idem potest esse simul in potentia ad aliud, et actu habere eminenter, dico quod istud est falsum, quia ut in pluribus natura habet principium activum ad illud, cujus est capax, etsi non semper, ideo natura dedit eidem, quod potest recipere augmentativam potentiam, activam et nutritivam, et nobilissima forma ut intellectiva habet potentias activas suae perfectionis accidentalis, ut in pluribus, respectu cujus est susceptiva. Et quia non potest in talibus dare potentiam activam et passivam in diversitate subjecti, cum potentiae sint non organicae, ideo non distinguuntur subjecto ; ideo quamquam in corporibus alia sit pars mota, et alia movens organice, quia corpora habent talem distinctionem, tamen in non organico erunt istae potentiae unitive, et sine distinctione subjecti.
Ne tamen fiat aequivocatio de hoc vocabulo potentia, dico quod lo quendo de actu et potentia uno modo, quodlibet praeter Deum potest dividi per actum et potentiam, ita quod prius est in potentia quam in actu. Loquendo tamen de ente in potentia alicujus perfectionis, quam debet recipere, quod tamen est ens simpliciter, nihil prohibet ipsum esse simul in actu virtuali, et in potentia formali ad perfectionem talem, quam debet recipere. Nec est illud oppositum principio Metaphy sicali, quia principia Metaphysicalia sunt notissima ; igitur nolis terminis statim sunt nota, et multis non occurrit hoc principium notis terminis, imo apparet eis, quod est falsum ; ideo accipiendo potentiam pro principio passivo receptivo actus, et actum, ut distinguitur contra ens in potentia, secundum quod res dicitur in potentia, quamdiu non habet esse extra causam suam, plane petitur quod deberet probari, et cum hoc, assumptum est falsum, quia substantia est nobilior accidente, et nobilitati suae non repugnat posse recipere accidens, nec etiam repugnat enti perfecto efficere ; igitur non repugnat sibi, quin illud efficeret in se propter perfectionem suam.
Dicunt, saltem agens est virtualiter tale, quale est suus effectus, et tamen potest esse in potentia receptiva per se ad talem effectum ; igitur habens aliquid modo eminenti esset in potentia ad habendum illud modo minus eminenti. Consequens est falsum, quia sic Sol, qui est virtualiter calidus, esset in potentia ut esset formaliter calidus, et similiter Deus posset esse formaliter tale quale est virtualiter, et per consequens posset esse formaliter asinus.
Dico quod hoc est sumere non causam ut causam, quia aliquando in eadem re sunt diversae proprietates, et tunc quando aliquid competit sibi ratione unius proprietatis, probatur inesse illi ratione alterius proprietatis ; quia videtur quod in hoc ente consequitur talis effectus, quia habet talem proprietatem, et infertur quod ubicumque illa proprietas reperitur, debeat sequi talis effectus. Sic in proposito in quibusdam exemplis, assumptum est verum, quod habens aliquid modo eminenti, non est in potentia ad habendum illud modo minus eminenti, tamen universaliter sumpta est propositio falsa, quia in multis praehabens aliquid modo eminentiori, ut virtualiter, est in potentia ad habendum illud formaliter. Nec est haec causa in Sole, quare non potest esse calidus formaliter, ex hoc quod sit calidus virtualiter, quia si hoc esset causa praecisa, cum Saturnus non sit calidus virtualiter, nec etiam Luna, sequeretur quod uterque posset esse calidus formaliter. Alia igitur est causa quare Sol non est receptivus caloris formaliter, quia caliditas est qualitas, quae non est receptibilis, nisi in re corruptibili, ideo ignis, quantum est ex parte sui, est receptivus caloris formaliter, cujus est effectivus sicut aqua, esto quod calefiat, sibi dimissa redit ad frigiditatem a se, ita quod est affectiva ejusdem frigiditatis, et receptiva ejusdem, secundum aliquem gradum. Sic, esto quod ignis posset remitti in calore, sibi dimissus efficit in se calorem formaliter, et tamen passum praeexistit tale virtualiter.
Similiter, exemplum de Deo singulare est, quia Deus habet omnem perfectionem modo infinito, et talis modus excludit omnem componibilitatem. Non igitur est hoc solum, quia praehabet aliquid virtualiter, quod non potest suscipere illud formaliter, quia nunquam impedit, quantum est ex se, quando praehabet talem qualitatem limitate. Unde subjectum habet virtualiter et eminenter propriam passionem effective, et tamen potest esse tale formaliter. Et hoc est de intentione Aristotelis 7. Metaph. text. 32. Ad hoc quod generetur substantia, necesse est quod praeexistat substantia in actu ; non autem ad hoc quod generetur quantum, vel quale, est necesse quod praeexistat tale in actu, sed sufficit quod praeexistat in potentia virtuali.
Ad aliud, cum dicitur materia et efficiens non coincidunt in idem numero, dicitur quod in voluntate possumus duo considerare. vel inquantum est appetitus ; vel inquantum liber. Inquantum appetitus, recipit, inquantum liber, efficit.
Sed illud non valet, quia proxima ratio constituendi speciem, ut differentia ultima, est proxima ratio recipiendi propriam passionem ; non enim recipit homo risibilitatem ratione animalis, sed ratione, qua rationalis est. Et per istam responsionem aequaliter posset sustineri quod quaelibet species posset agere in se, ita bene non libera sicut libera, et ratione materialis vel generis, possit recipere, et ratione differentiae vel formae possit efficere. Et manifestum est quod cum aqua redit ad propriam naturalitatem, tota aqua agit, et tota aqua paritur ; forma enim non agit in materiam suam.
Praeterea, ille Doctor alibi dicit quod genus et differentia differunt per intentiones, et dicit quod differentia intentionis non arguit quod sit res alia ; igitur ipse habet concedere quod voluntas cum recipit inquantum appetitus, et efficit inquantum libera, ratione ejusdem realitatis primo agit et patitur. Ideo concedo quod per eamdem realitatem primo est voluntas receptiva, activa et effectiva ; nec per aliam rationem realem elicit et recipit, sed solum per aliam rationem causatam ab intellectu nostro. Aristoteles vero 2. Physic text. 68. loquitur de materia transmutationis realis, quae est materia alia, quam sit subjectum, quod coincidit in efficiente, quod dicitur proprie efficiens distinctum contra agens, sic enim efficiens transit in materiam extrinsecam, sicut omnis factio ; non autem sic actio.
Ad aliud, concedo quod relationes reales possunt esse in eodem simul realiter sed quaedam sunt relationes reales ; quae habent dependentiam essentialem, ut causa et causatum ; aliae sunt originis, quae non habent dependentiam inter se, ut pater et filius ; aliae habent dependentiam tantum accidentalem, motum enim secundum id quod est, non dependet a movente, inquantum tale, sed solum quantum ad aliquod accidentale, quod recipit per motum. Loquendo igitur de relativis, primo modo, dico quod talia relativa non possunt esse in eodem numero, quia in nulla una natura, sicut patet in divinis ; loquendo de relativis secundo modo, ipsa bene compatiuntur se in eadem natura, sed non in eadem persona. Si igitur talia opposita relativa. ut causa et causatum, pater et filius possunt esse eadem res, loquendo de eo quod subest respectibus, idem esset recipiens esse a se. Tertio modo non sunt repugnantia in eodem, quia inter ipsa est tantum dependentia accidentalis ; idem enim potest accipere perfectionem accidentalem a se.
Dices, relativa tertio modo sunt opposita, dico quod ipsa denominative accepta non sunt simpliciter opposita, ideo eadem res simplex ratione ejusdem realitatis primo posset esse movens et motum ; sed accepta in abstracto sunt opposita, et ideo nunquam activa motio est passiva ; sed non repugnat quin possint esse simul in eodem, sicut repugnant albedo et nigredo.
Ad aliud, sustinendo quod quamquam voluntas sit activa, tamen intellectio est sine qua non, vel objectum, quamquam nihil agat, sicut ponunt alii quod intellectio non est sine phantasmate actu, et illud facit ordo naturalis potentiarum.
Et cum dicitur contra, quod tunc pari ratione posset dici quod lignum agit in se, praesente igne, et quando deficit illud sine quo non, ut ignis, lignum non comburit, dicitur quod non est simile, quia apparet quod ignis approximatus huic ligno, ei illi aequaliter disposito, semper uniformiter comburitur lignum ; sed objecto uniformiter disposito non semper aequaliter vult voluntas, ideo manifestum est quod illud non potest esse a ligno, sicut ex alia parte a voluntate.
Sed illa responsio non sufficit, quia adhuc adversarius posset hoc salvare, dicendo quod lignum semper uniformiter comburit se approximato illo uniformiter sine quo non ; et voluntas non aequaliter efficit actum in se praesente objecto, quia lignum agit naturaliter, et voluntas libere ; ideo ista est cautela, quia homo de opponente facit se respondentem.
Dico igitur quod oportet patiens ab alio pati, et ubi non potest ab alio pati, sequitur quod patitur a se ; sed voluntas non patitur in actu suo ab alio creato a se, quia velle est in potestate volentis, sed agens extrinsecum non est in potestate volentis.
Dices, effectus non dependet nisi a causis prioribus, ut materia efficiente, quantum ad fieri ; igitur si objectum non sit activum, nec est materia actus volendi ; igitur non dependet ab objecto ; igitur semper erit in actu, sicut sensus semper sentiret, si esset activus.
Dico quod necessario est aliqua prioritas naturae, quae non est prioritas causae respectu effectus, quia secundum sic arguentes, intellectio est necessario prius natura volitione, et tamen non in aliquo genere causae ; igitur tale sine quo non, necessario praeexigitur ; et non sufficiunt causae per se ad fieri, ut activa et passiva. Istam prioritatem oportet ponere, propter ordinem potentiarum, et tamen potentia inferior non est causa superioris. Unde phantasiatio non est causa totalis intellectionis, et tamen necessario est prius in nobis, ut plurimum, et maxime secundum istum Doctorem, qui ponit quod agens et patiens sunt distincta subjecto, oportet ponere prius volitione aliquid in parte intellectiva, ut intellectionem, quae tamen per eum, nullo modo est causa voluntatis.
Dico igitur quod quando unus effectus est posterior alio effectu, et neuter habet rationem causae respectu alterius, posterior effectus habet dependentiam ad causam propriam, et ad effectum priorem, tanquam ad sine quo non. Unde totus radius est immediate a Sole immediatione causae, et tamen non potest fieri pars remotior a Sole, nisi prius natura fiat pars prior. Proprie igitur loquendo de dependentia effectus ad illud, quod dat sibi esse, effectus tantum dependet ex causis per se; loquendo tamen de illo ad quod dependet tanquam necessario praeexactum, dependet ad illud tanquam ad aliquid sine quo non.
Et cum dicit Aristoteles quod sensus semper sentiret, dico quod verum est, quia licet effectus posterior via generationis, dependeat a priori, nunquam tamen e contra. Sensus autem exterior est prius in actu suo via generationis, vel origine, quam potentia interior ; ideo licet sensus semper esset in actu suo, non sic esset intellectus quamquam; esset activus, quia adhuc non potest exire in actum sine actibus prioribus origine,quos praesupponit. Nec propter hoc esset dicendum quod quodlibet esset activum in se, et tantum deficit sine quo non, quia, ut vult Aristoteles, 2. de Gener. Natura semper agit, quod melius est ; sicut igitur nunquam est ponenda pluralitas sine necessitate, sic nunquam est natura ignobilitanda sine necessitate. Sed perfectius est aliquid, si est in potentia receptiva alicujus perfectionis, si habeat potentiam activam respectu ejusdem, ideo natura supplevit defectum, ut frequenter, ubi potuit. Cum igitur existens in actu primo perfecte, et tantum in potentia accidentali ad actum secundum, non eget agente extrinseco, ad hoc quod exeat de potentia ad actum, ut patet octavo Physicorum, et secundo de Anima, illud est nobilitas naturalis.
Ideo dico universaliter, quod omne existens in actu primo perfecte, sufficit ad hoc quod exeat in actum secundum, nisi possit manifeste probari quod aliud ad hoc requiratur, sicut manifeste patet quod visus non sufficit existens in actu primo, ad hoc quod exeat ex se in actum secundum, quia ut patet, in tenebris non videmus. Rationabile igitur est quod voluntas, quae est nobilissima perfectio, existens actu primo, possit exire in actum secundum, et nulla habitudo, vel consequentia est, si voluntas est sufficiens ad faciendum se in actu secundo ; igitur lignum, quod est in potentia ad actum primum caloris, potest causare in se actum primum et secundum.
Praeter haec, omnis indifferentia in actibus potest reduci ad voluntatem, quasi ad causam illimitatam, non sic aliqua alia causa creata. Similiter lignum, si posset comburere se, ageret in se actione uniri voca ; et dictum est prius quod hoc est universaliter impossibile, nihil, enim agit in se actione nisi aequivoca, et talis actio magis facta nihil subjicit a substantia. Nullum enim agens actione aequivoca corrumpit substantiam suam per actionem magis factam. Nunc autem si lignum combureret se, tandem totam substantiam corrumperet.
Dices, actus primus perfecte potest esse sufficiens ad causandum actum secundum in alio, non autem in se.
Contra, existens in actu primo non eget alio agente ad hoc quod exeat ab otio in actum. Calor igitur est, quo agens agit, et illud quo vel secundum quod, reducitur ad rationem principii activi, 5. Metaphys. text. 2. et 3. Ad idem genus ars et aedificator reducuntur; igitur non solum est ibi actio transiens, sed oportet ibi esse actionem de genere Actionis ad aliquem terminum, cujusmodi est operatio, quae erit actio immanens, quia illud exire ab otio in actum non causatur in alio ; igitur sicut causat aliquid in alio, sic potest actus primus aliquem actum secundum causare in se.
Ad aliud, cum dicitur, voluntas esset nobilior voluntate volente, dico quod voluntas volens est unum compositum, quod est ens per accidens, et inquantum productum accipitur ut sub termino formali, et sic concedo quod nobilius sit voluntas, quam voluntas ut volens, hoc est, ut terminus formalis, non tamen acccipiendo totum, cujus pars nobilior praesupponatur, quia illa pars non producitur, et ideo sub illo intellectu non esset efficiens omne nobilius effectu per accidens. Exemplum ad hoc : Esto quod aliqua qualitas solum adveniat substantiae, ut lumen, si conservaretur per se, posset alterare substantiam ; totum illud generatum est nobilius ratione accidentis. Sed quod praesupponitur non est ignobilius, puta substantia. Quomodo autem agens est praestantius passio, dictum est prius, quia ignobilius est eo, quod passum est in actione aequivoca.