Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
17. (( vers. 17.)) Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Unde dicitur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) . Et opera manuum nostrarum dirige super nos: ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus, Et opus manuum nostrarum dirige. Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis: plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10) . Nam superiore versu cum dixisset, Et opera manuum nostrarum dirige super nos; isto ultimo non opera, sed opus dixit manuum nostrarum dirige: tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, 1149 et fide non ficta (I Tim. I, 5) . Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) : unde etiam Dominus in Evangelio dicit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29) . Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo ejus inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16) , et revelabuntur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18) .