MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fides fuerit In Ipsa?
Post haec quaeritur de fide.
Dicitur autem fides secundum Glossam, invisibilium certitudo. Intenditur autem delectatio ex certitudine tribus modis :
Primus modus est per scibilium pluralitatem, ut si est delectatio in sciendo, quanto plura sciuntur, tanto major est delectatio : sed beatissima Virgo plus aliis omnibus scivit : ergo plus omni-
bus hunc modum delectationis habuit. Secundus modus est per nobilitatem et melioritatem scitorum, ut si est delectatio in sciendo talia, major delectatio erit in sciendo nobiliora et meliora: sed beata Virgo scivit improportionabiliter nobiliora et meliora ad. sciendum aliis, scilicet Deum et Trinitatem et suam beatitudinem propriam : ergo ejus delectatio quam habuit In sciendo, omnium aliorum delectationibus fuit improportionabilis : nihil enim delectabilius scire animae quam scire Dominum Deum, et se ab ipso scire numquam separandam.
Tertius modus est per modum sciendi perfectiorem, ut si delectat aliquid scitum taliter scitum, plus delectat quod scitur perfectius: sed beatissima Virgo improportionabiliter plus scivit perfectum : ergo improportionabiliter perfectiorem habuit delectationem in sciendo.
Item, Munditia praecedit visionem, visio certitudinem, certitudo delectationem:
sed beata Virgo habuit improportionabi-
lem munditiam : ergo visionem : ergo certitudinem : ergo delectationem.
Sic igitur patet qualiter beatissima Virgo et plura scivit, et delectabiliora ad sciendum, et perfectiori modo sciendi omnibus aliis : et sic certitudinem invisibilium habuit excellentius omnibus aliis : ergo fructum fidei in summo habuit .