Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit tres conclusiones de primo fine. Primo dari aliquod finitivum, quo nullum aliud est prius, et probatur, sicut alia de primo effectivo illis quinque rationibus. Secundo hoc omnino incaiisabile. Tertio hanc prioritatem alicui naturae actu existenti competere.
Juxta tres (a) conclusione primas de causa effectiva, propono tres similes conclusiones de causa finali.
Prima conclusio est : Aliquod finitivum est simpliciter primum, hoc est, non est ad aliud ordinabile, nec in virtute alterius natum finire alia. Et probatur quinque rationibus similibus illis, quae ponebantur ad primam conclusionem de primo effectivo.
Secunda conclusio est haec : Primum finitivum (b) est incausabile. Probatur, quia est inflnibile, alias non esset primum, et ultra, ergo ineffectibile. Haec consequentia probatur, quia omne per se agens agit propter finem, ex secundo Physic. ubi etiam vult hoc Philosophus de natura, de qua minus videtur, quam de agente a proposito; sed cujus non est aliquod per se efficiens, illud non est effectibile, quia in nullo genere potest per accidens esse primum, sicut patet in proposito specialiter de causis agentibus per accidens, quae sunt casus et fortuna, quae secundum intentionem Philosophi secundo Physic. reducuntur ad causas necessario per se agentes ut priores, scilicet ad naturam et intellectum vel propositum: cujus ergo nullum est per se agens, ejus nullum erit agens ; sed cujus non est finis, ejus non est aliquod per se agens, ergo ipsum est ineffectibile, et tunc ultra, ut supra ostensum est de causa prima effectiva.
Tertia conclusio est (c), quod primum finitivum est actu existens, et alicui naturae necessario actu existenti convenit ista primitas. Probatur sicut tertia conclusio de primo effectivo in prima via. Corollarium, sequitur quod primum finitivum est ita primum, quod impossibile est, aliquid esse eo prius, et probatur, ut corollarium in via priore de efficiente.