IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo. Nota, quod reduplicatio proprie sumpta nominat terminum reduplicatum esse causam praecisam in haerentiae praedicati ad subjectum, ut cum dico : Homo inquantum rationalis est risibilis, notatur quod rationale (qui est terminus reduplicatus) sit causa praecisa quod risibile insit homini. Nota etiam, quod reduplicatio proprie sumpta non est praecise determinatio unius extremi absolute sumpti, (sicut cum dico, homo albus currit velociter, ly albus praecise determinat hominem non in ordine ad aliud, quia facit stare hominem tantum pro homine albo) sed est determinatio unius extremi se tenentis ex parte subjecti in ordine ad aliud extremum se tenens ex parte praedicati, ut cum dico : homo inquantum rationalis, est risibilis, ly inquantum determinat rationale in ordine ad risibile,
quia nominat rationale esse causam praecisam inhaerentiae risibilis ad hominem. Dicit ergo Doctor quod talis reduplicatio nunquam facit propositionem esse veram, quae prius fuit falsa ex terminis ; patet, haec enim est falsa : Homo est rudibilis, quia termini repugnant ad invicem, et haec similiter erit falsa : Homo inquantum rationalis est rudibilis. In proposito autem, quia haec est simpliciter falsa : Christus est creatura, quia isti termini repugnant, ut supra patuit, quia Christum esse creaturam dicit primum esse Christi, vel totale vel partiale immediate acquiri post non esse, ut supra patuit; ergo haec similiter erit falsa : Christus secundum quod homo est creatura, quia creatura simpliciter repugnat Christo ; ergo per quemcumque terminum reduplicatum, hoc praedicatum creatura non fit non repugnans.
Si tamen reduplicatio addatur praecise uni extremo non in ordine ad aliud, sicut, quando stat tantum specificative, ita quod tantum distrahat extremum, scilicet praedicatum, ut extremum distractum non repugnet alteri extremo, sicut prius repugnavit non distractum, potest propositio cum tali determinatione distrahente esse vera, et non sine ea. Exemplum, haec est simpliciter falsa : aethiops est albus, et similiter haec: aethiops inquantum homo est albus, accipiendo ly inquantum reduplicative, quia tunc determinat hominem in ordine ad album, et tamen haec est vera: aethiops est albus secundum dentes, ita quod ly secundum dentes praecise se tenet ex parte albi, et facit stare ly album secundum quid, hoc ergo praedicatum album absolute sumptum repugnat Aethiopi,
tamen ut distractum et specificatum per secundum dentes, fit non repugnans. Sic in proposito haec potest concedi : Christus est creatura secundum quod homo, ita quod creatura non accipiatur simpliciter, sicut accipitur quando dicitur : Christus est creatura, sed tantum secundum quid, sive ut creatura distrahitur per ly secundum quod homo, et sic ly secundum quod homo praecise se tenet ex parte praedicati, quia ut sic, distrahit et determinat creaturam. Addit tamen, quod haec est impropria : Christus secundum quod homo est creatura, ut ly secundum quod stat specificative, et debet sic exponi : Christus secundum humanitatem est creatura, ita quod ly secundum humanitatem se teneat ex parte praedicati ipsum determinando et distrahendo, et clarius exponetur dicendo sic : Christus est creatura secundum humanitatem.