QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolvit in particulari, quantitatem non esse primum principium individuationis substantiae, quia haec prior est illa, esto illa sit fundamentum relationis distinctionis, quod quomodo intelligatur, expositum est I. 5. quaest. 12. Solvit argumentum pro illa sententia de quantitate ex Aristot. positum num. 2. atque ponit hic solvitque sex argumenta suadentia naturam esse de se individuam et singularem, quae est sententia Nominati um.
Ad aliam quaestionem, quod non quaerit quaestio, quo distinguuntur duo formaliter, quia distinctione distinguuntur: igitur distinguuntur relatione, sicut et omnia relativa opposita. Nec quaeritur de fundamento proximo relationis, quia illa est quantitas, duo enim sunt duo dualitate. Sed quaeritur de primo principio distinctivo, quod est causa distinctionis aliorum, et illud est substantia, quia forma individualis.
Ad argumentum, quod major est falsa, saltem non necessaria, quia materia praecedit quantitatem, vel quamvis non esset particularitas materiae nisi per quantitatem, adhuc materia inquantum quanta, erit causa sine qua non. Contra hoc, natura uniuscujusque est propria sibi: ergo ideo non potest universale esse substantiae secundum Philosophum in hoc 7. text. com. 45. cum ergo natura lapidis sit vere natura, est propria sibi ipsi, et per consequens haec de se. Item Boetius, de unitate et uno : Omne quod est, ideo est, quia Unum nu mero est. Ergo natura de se una, et tunc incommunicabilis, et sic de se est haec. Item, nulla est res, quae non sit in singulari aliquo; ergo talis res, quae existit in singulari, non est indifferens ad multa. Item, si est haec, vel una per formam, quaero de forma per quid est haec? et procedetur in infinitum, vel stabitur quod in primo natura sit de se haec. Item, nulla forma simplex tunc esset de se haec, quia eam oportet habere formam determinantem. Item, divisio generis, libro Divisionum, in species est qualitativa, speciei in individua quantitativa, si tunc esset verum quod dicitur, utraque esset qualitativa, quia utraque divisio esset per formalem differentiam superadditam generi et speciei.
Ad primum, quod substantia quaelibet singularis est propria sibi, ita quod eadem numero non potest esse alterius. Et hoc intendit Philosophus contra Platonem, qui ponit ideam unam multorum individuorum, et quod ista est propria cujuslibet individui, secundum Platonem. Et contra hoc vadit propositio Philosophi. Sed natura, quam ego pono, determinatur ad unitatem numeralem per formam individualem, et tunc est propria ejus, cujus est ipsa, tamen de se non est propria alicujus. Ad aliud, quod sicut animal non est hoc animal, nisi per differentiam additam, sic lapis non est hic lapis, nisi per differentiam individualem superadditam ; et quia nunquam de se separatur a differentia, ideo est unum vel hoc per differentiam additam: et eodem modo, est de natura speciei respectu differentiae individualis superadditae sibi. Ad aliud, quod natura lapidis est una in se, et res, et sic non est haec proprie; sed unitas illa est minor quam unitas numeralis, et est realis unitas, sed non tanta realitas est in illa unitate, sicut in unitate numerali, unde determinatur per differentiam individualem, ut sit haec proprie. Ad aliud, quod forma non est proprie haec, sed est quo aliud est hoc, sicut genus non determinatur de se, sed per differentiam ut sit species, et tamen differentia non est species, nec habet unitatem specificam. Similiter forma individualis determinat naturam specificam, ut sit haec vere ; non tamen illa forma est proprie haec, sive hoc aliquid, quia si sic, tunc sequitur, quod differentia esset species. Ad aliud, quod sicut nullum simplex potest esse species alicujus generis, sic nec aliquid omnino simplex, est particulare contentum sub specie, quia individuum habet compositionem speciei, et formam individualem ultra. Unde breviter dico, quod omnis forma, quae est species alicujus generis, est composita ex potentiali aliquo et actu, et omnis talis est haec per formam individualem. Ad aliud, quod Boetius ponit differentiam inter divisionem generis in species, et totius in partes, et illud totum est toturm integrale, et totum quantitative dividitur in partes: sed ex hoc non secuntur, quod species dividitur quantitative in individua, sed qualitative solum. Probatio, quia non ponit nisi tres divisiones, scilicet generis in species, et vocis in significationes, et totius in partes: et tunc cum divisio speciei in individua, maxime conveniat cum divisione generis in species, quia cum aliis non convenit, sequitur, quod est qualitativa, sicut divisio generis.