REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
S?lvuntur duo argumenta pro opinione Henrici posita num. 5.
Ad primum pro secunda opinione, cum dicitur quod balneum in anima movet ut efficiens, si sustineatur quod objectum movet effective, licet non sit causa totalis, tunc potest sustineri quod balneum movet ut efficiens extra, ut finis. Sustinendo tamen quod sit tantum sine quo non, et nullo modo movens effective, tunc oportet glossare, quod non movet effective per se, sed per accidens.
Dices, causa per se est prior causa per accidens ; sed ista est prima causa, quia prius origine oportet objectum esse praesens, quam movetur potentia ad objectum.
Dico quod omnis causa per se est prior causa per accidens, vel natura, vel perfectione. Non autem semper origine prior, quia prius origine est amotio prohibentis, quam motus gravis deorsum, tamen ipsummet est prius, sed non prius movet se, quam amoveatur prohibens. Nunc autem modo non oportet quod causa respectu ejusdem finis, semper praecedat causam per accidens, sed sufficit quod respectu alterius finis, ut foditio est causa per accidens inventionis thesauri, et non praecessit actio per se inventionem, nisi propter alium finem.
Ad aliud cum dicitur, appetitus sensitivus movetur a suo appetibili, igitur intellectivus a suo. dico quod oppositum sequitur ex hoc quod unus est liber, et alius non, quia secundum Damascenum, lib. 2. cap. 22. et 23. 43. appetitus sensitivus ducitur, et non ducit: sed intellectivus ducit, et non ducitur.